장음표시 사용
351쪽
bus nunquam assueti cum tali,tantoque Rege consortia minime habemus. His ita praemissis memoratus Princeps, & Comes Rainulphus, nuncijs acceptis, Beneuentanis miserunt pacis verba, & securitatis dilectionem. Notum sit vobis,quoniam Primceps, ct Comes, & Rao de Fraineta, & Ugo Infans sacramentis interuenientibus dimittet in perpetuuBeneuentanis omnes fidantias,& tributa,quae nobis soluere soIebatis; dum tamen neque Regi Rogerio, neque nobis auxiliamen tribuatis. Revera vestrum auxilium tempore isto accipere nolumus Ciuitati Prouidentes, ne tali occasione Civitas Beneuentana contrarietatem incurrat; volumus tamen securi
trasire,& timore deposito securiores manere. Quid multa licet Cardinali Crescentio,Beneuentano Rectori, pactum illud displicuisset, tamen Beneuentanis animo libenti satis,satisq; complacuit. Princeps itaque,& Comes Rainulphus militibus accitis ad
Pontem maioremvenerunt,& coram Landuapho Beneuentano Antistite,& turba multa Beneuent norum, sicut in superiori tractauimus, simul&Rao de Haineta, ct Do Infansiurauerunt. I urauerunt quoque B. Petro fidelitatem , in scripto sigillato ordinem conuenientiae, &sacramentorum firmitatem adnotari iusserunt, per omnes Ciuitatis portas scriptum signatum de conuenientia illa ad posteritatis memoriam diligenti cura positum est.Cumque talium sacramentoram' conuenientiae cum Principe firmiter factae Rogelij Regis aures fama tetigisset,vltra quam credi potest, admirans obstupuit, &dolore cordis perculsus aiebat; quomodo Ciuitas Beneuentana cuius auxilium habere putabat,ergh -- Κ a Prin-
352쪽
Principis, & Comitis Ra in ulphi dilectionem adhaesisset,reuera ,sicut a multis comperimus, non alia de causa Regem illum circa Beneuentanos fines veni sese, nisi ut Beneuentanorum auxilio , & virtute Principem inuaderet,&eum in fugam duceret desolatu. Vnde a mentis proposito decidens , cogitationibus varijs frangebatur assidue, & quod mente conceperat, ad effectum iron posse perducere, oculata fide acernebat.Quid igitur dicebat,ab exteris, Siculisque partibus huc adueni, cum in his, quae excogitauerim fortuna volatili, animo defecte Et tali fractus anguitia exercitu suum in partes diuisit, & quasi ad bellandum ducturus acies diuersas exercitus, & manus armatorum instruxit. Ipse vero Rex , ut erat prouidi animi,& cordis meticulosi, & ne ab inimicorum cognosceretur instantia, quasi bellandi, & resistendi adinvenit securitatem.Nocte cienim insecuta cubicularijs suis, & sapientioribus consili j eius patefecit excessum,& qualiter inde amouere desiderat, significavit. Continuo clamari voce praeconis iussit, ut vexillo eius viso uniuersus exercitui,qua parte duceretur, consequatur. Praeconis itaque voce audita, timorem Regis sentientes,prout poterant, parantur ad proficiscendum. Nec mora, cohortibus militarisbus,& peditum turmis diuisii fugiendo potius,quam resistendo,castra inde amouere. Deum quidem testor aeternum,qui cordium occulta cognoscit;rem tto illa Regis in fugam noctrumma, timoremque ascribi poterit,& memorari. Et Regem illum, cuius pomtentia dium hactenub verberabat, no*urnis umbris insilire per deuia,& cursu celeri festinare. Mane autem facio circa Salernitanos fines applicuit, ibique
353쪽
satigatus,&aliquantisper deposito cordis timore circa fluenta Montis hirupaldi quieuit. Octo vero dies in planitiem Pontis Sancti Valentini Rex ille
moratus est,& illo taliter ibi morante multa frumetorum confusio ,& ruina mobilium a suis peracta est. Cumque taliter Rex locum illum fugiendo dimisisset,ad exercitum Principis auditum est. Cons stim Raode Fraineta caterua militum accita post cuviriliter,& animose insequitur: insequitur eum dentibus frendens,& ultionem de eo sitibundo pectore anhelabat: Nouissime quosdam Sarracenorum Regis,qui eum sequebantur Rao ipse aggreditur,& eos
capiens captiuos secum perduXiti viri vero eorum
caput abscidi praecepit,quod nomine gloriae ad Principem delegauit. Princeps autem caput illud Capuam , ut fama laudis eius attolleretur, mandauit. Rex autem Sarracenorum suoru stragem , & captiauitatem audiens,latis,abundeque condoluit: minabatur insuper dolore commotus, ut tempore vitionis accepto,vicem redderet pro acceptis. Inde castra amouens ad Castrum Nuceria valde mimitum,
quod praefati Roberti PrincipiS erat, exercitu congregato festinauit. Continuo tubis sonantibus, &tentorijs paratis Castellum illud Nuceriam prope m uros,& turres obsedit, & eo acriter circum quaque: vallato Rex ipse Rogerius praecepit pontem ligneuhangi,qui super Flumen Sarnum positus antiquitus ierat, ubi Scasati cognominatur, &sractum illum omnino de loco illo tolli,& amoueri. Dubitabat reuera ne Princeps , ct Comes Ralnulphus hollium . imultimoda manu audita obsidionis fama superdeuirruentes se se ast ligerent. Securus itaque Rex ipse
354쪽
Castellum illud Nucerium obsidebat, & ex omni
parte expugnatum credcbat fiat Obis nere volutati.
Princeps igitur Robertus, S Come, Nuceriam taliter obsessam sentientes mente confusi mirabiliter dolent,& suos omnes con uocantes cursu rapido ad liberandum concurrunt, Nucerium Castrum, quod obsessum audierant,festinant; cito citissime victore Dominum inuocantes, de gladio mori desiderant priusquam a tanto capiantur in uasore i & eis sic sitient ei currentibus ad praefati Fluminis Sarni oram castrametati sunt. Continuo legatos explorandi destinant inquirentes,virum obsidio Castelli,sicut audierant, vela haberetur,& veritate inuenta, tractare inter se csperunt, quomodo obsidionem Castri iblius virili animo liberarent.Nouissime inuento comsilio,pontem ordinari,& firmari fecerunt super praemdiei um fluuit m Sarnum,& vigore accepto contra
Regis acies ad liberandam obsidionem expediti accelerarent. Deinde,ponte illo superposito, Princeps ille,& Comes, milites cunctos armatos, ct peditum suorum copiosam multitudinem transire die Donabnico,qui aderat , mandauit, quinto videlicet die , postquam Castrum illud obsessum fuerat,& eis tras .flumen euntibus absque mora, Princeps ipse salutifero usus consilio milites suos mille rogatos in duas diuisit cohortes. At Comes Rainu Iphus, ut erae sapientis animi,& ad quem doloris magnitudo , &vxoris amissa dulcedo spelibat, similiter'equites suos mille numero, ct quingentos in quinque diuisiit cateruasiducentos vero,& quinquaginta milites ad defendendum Nuceriam transmiserant, qui viriliter contra Regem pugnabant. Cumque,ut dictum
355쪽
est, ad praeliandum taliter Princeps, & Comes parati instarent,subito ad Regis aures fama eorum Peruemnit. Quid multae Praeconis voce pulsatur, quatenus omnis exercitus ad proelium armaretur. Confestim armis acceptis armati coram Rege apparuere; illico Rex ipse, ut audiuimus, octo acies militum suorum,
di peditum pugnaturus diuisit: quibus ita diuisis
ad inuicem applicuerunt. Quatas lacrymas ab utraque parte armatorum, Leetor, si adestes , aspiceres, victorem Deum inuocantes, ut iustitiam ex alto inspiciat,& sanguinem innocentem liberaret. En subito prima Regis acies contra Principis cohortem insiliuit,qui iuxta eorum potentiam defendendo pugnauerunt,& sic ad inuicem aliquantulum dimicatum est . Quibus ita praeliantibus, timor terribilis pedites Principis,& Comitis ex improuiso invadit, di usque ad flumen nominatum terga vertentes fugierunt. multi vero per pontem tranteuntes evasere alij namque mille, sicut nobis nunciatum est, pontia illum desiderantes in aquam si viiij ingrediuntur, euadere cogitantes animas suas in gurgite illo amiserunt,armis eorum bibulis aquis immersis. Qualis igitur sttidor,luctusque molientium accidit Z quem uex toto scribere voluissem, prius me tempus de reret, quam copia recitandi. Sed redeamus ad causam. Secunda itaque Principis manus stragem tantam militum, peditumque persentiens,viribus, ansmisque acceptis ad Principis intrauit auxilium . Regis quoque acies ad Regis iuvamen ex aduerso p sitae incurrerunt, sicque spatio interposito acriter,
duriterque decretauerunt. Revera,sicut ex ore na
rantium, qui interfuerunt, audiuimus, sic instanti
356쪽
animo pars Regis praeliabatur,quod Principis acies, fuga iam inchoata,deficiebat ab armis; sed diuina providentia gubernante, in cuius dispositione non fallitur,iustitiae partem,sicut nostrae fragilitati apparuit,ex alto prospexit.Comes enim Rainulphus,qui ex aduerso positus erat,euentum pugnae iam fallentis aspiciens, equis concitatis quingentorum militucaterua stipatus, Regem animose invadit, vigorem illico,&constantiam Principi pugnanti attribuit, &clamoribus ad astra leuatis expugnabant. Deinde secunda Comitis acies accurrit, ct Regem atrociter puguantem aliquantisper impulit. Quid longius morer tertia eiusdem Comitis manus ardenti animo agitata, fatigatos suos agnoscens,ex aduerso exiens,sicut Leonis triduana fames delibus exaspe- trata peruolat,&in medio praeliantium intrauit ,&sic,Domino auxiliante,in fugam,&stragem Rex ille conuersus est. En clamor populi pugnantis ad fidera tollitur,llegem fugientem significans , suosque adhortans, ut sequantur, quatenus victoria caelitus concessa de tali,tantoque viro ulciscatur. Rex autevolens militibus suis animositatem , constantiamq;reparare,ne tali infortunio campum dimittat , carpit. hasta accepta obsistere, & suis fugientibus nomen suum manifestare: nihil tamen manifestatio nominis profuit, nihilque fugientibus auxilij accidit, cuiam talis,tantaque victoria ab excelso Saluatoris so-:lio Principi,& Comiti orta est . Rex igitur sic suos, ultra quam credi potest, fugienxes aspiciens,hastam proijcit;de sola fuga,& vita custodienda cogitabat,& equo mirabili, quem supersedebat, concitato, ut auditum est, quatuor secum militibus adi unctis f gicn-
357쪽
g lendo,& mirabiliter lugendo euasit. Sicque tanta districtus angustia, & mentis calamitate circum quamque satiatus, Salernitanam Civitatem ad Solis o casum introivit. Cives autem Salernitani sic eurri sugsentem sentientes, Regem illum suscepere. At Comes Ra in ulphus milites armatos accipiens prope Ciuitatem ipsam Regem illum fugientem in s
suitur. Revertitur Comes intrepidus, audierat enim Regem Salernum intrauisse, & eo reuertente simul cum Principe , Barones Regis viginti fere numero, ct septingentos milites praeter multos alios, quos nominare silentio dedimus, comprehendit. alios vero in fugam conuersos occisioni expositos crudeliter fore audiuimus. Quid plura totus Regis exercitus militum, peditumque in fugam, occisionem, captiuitatem perductus est, auri vero copiam, (kargenti ineffabilem multitudinem,&vasorum aureorum abundantiam, & vestimentorum infinitas variet tes,& equorum congregationes, & Loricarum densitatem, cunctorumque mobilium, quae invictoria
illa capta sunt, Regem regum testa inur aeternum
si uniuersa & singillatim describere vellem,prius inscribedo deficerem, quam uniuersa exararem. Quid plurae uniuersa illa mobilium gloriosa magnitudo ad notestatem Principis, & Comitis peruenit. Lablatur itaque Princeps, & Comes de tali triumphocaelitus concessos. Quibus omnibus ita peractis, fragor victoriae, & Regis fugientis calamitas Ap liae partes,& Siciliae,& totius Italiae intonuit, de super inauditis occisionibus,& Regis terroribus valde
nitrabatur. Nemo quidem tempore illo viventium, Iecordatur talem tantamque praeliorum stragem in-
358쪽
sta Christianos accidisse. Cum autem victoriae fama Beneuentanam Civitatem tetigisset , en subito Ciuitatis populus gaudio magno repletus ad Episcopium,& Monasterium S. Sophiae iubi do conu nit,ibique gratias Deo, & Petro Apostolo, lacrymis manantibus,egit; deinde cereorum magnorum frequentia, & Iuminarium lignotum accepta cum clericis, & Presbyteris cateruatim ad B. Barthol
maei Apostoli Basilicam,& Monasterium Sanctae Sophiae vigilias,&laudes persoluentes laetabantur.LPtabatur quidem gaudio ineffabili totius Ciuitatis populus, ac sic omnis illa victoria a Beneuentanis facta suisset. Dies vero,quo bellum illud factum est, in vigilijs B. Iacobi ApostoIi habebatur, octavix vis delicet talend.Augusti. IHoc anno duodecimo die intrante mensis Au gusti obiit Landulphus Beneuentanus Archiepisc pus. His ita gestis.praedictus Rex Rogerius consilio communicato in Apuliam descendit, & apud Ciniatatem Melphi tanam diebus non multis moratus est. Continuo quosda ex Baronibus suis vocari m dauit,quos valde praecipiendo admonuit, quatenuff, in eius permanerent fidelitate,& diIectione. Mamdauit etiam, ut iuxta eorum vires a Tancredi de
Conuersano consortio caueant, oderat enim eun
Rex ipse Rogerius odio mortifero, & sicut praemita muria totius Apuliae finibus eum depelIere conatus est.Quibus peractis Salernum repedavit, ibiq; Pr cerum suorum frequentia magnificatus de inimici. iijs Principis Capuani, & Comitis Resaulphi satis, abundeque tractabat. Consiliabatur quotidie,qualiter eos vincere posset; quoniam quidem, sicut
359쪽
praediximus,ab eis victit,& in fuga conuersum eoru virtute longe,lateque audiuimus. Diebus praeterea non multis euolutis, Rex praefatus Rogerius consilio Cardinalis Crescentij tunc Beueuentani Rectoris, & aliorum Beneuentanorum , sicut audiuimus, Ciuitatem Beneuentana depredatus est, viros quidem ,& mulieres , & animalium multitudinem captiuos apud Montem fuscum perduxit. O qualem , Lector,si adestes, Iuctum Beneuentanorum audireS,
demiratus lugeres; quoniam quidem Civitas securitate a Rege accepta , iugiter ad possessiones eoru,& vineas, quia vindemiarum tempus inerat sine tiam oris aliqua dubietate exibat. Die itaque ipso,cum talis depraedationis crudelitas acta est,Ciuitatis fere totus populus armis eductis apud Monasterium SMetae Sophiae, ubi praedictus Cardinalis morabatur, furore accepto properauit. Confestim eum ad praelatum Regem licet inuitum transmittunt, quatenuSCives a vinculis Regis absoluat, & praedam Beneuentanorum innumeram reducat: aiebat siquidem, quoniam eius consilio,& fautorum suorum talisaataque depredatio facta est. Cardinalis igitur absque mora,ad Regem festinauit.Iurabat Cardinalis ille
sacramentorum verbis coram omnibus consilio suo
praedam ipsam factam non fuisse. Cardinalis itaque ad Regem veniens nullo modo impetrare potuit,ut multitudo illa deprcdationis, &Ciuium captiuoruredderetur. His ita decursis iussit praefatus Rex , ut horis omnibus circa Beneuentanam Civitatem mulites sui insilirent ,& quos Ciues inuenire possent, captiuos ligarent. Ipse autem Rex, nauigio parato, octauo die mensis Decembris intrante, mare ingre-
360쪽
dicns ad Siciliae partes transfretavit, sed antequam Rex ipse ad nauigandum pararetur, Bernardum de Fra incla,qui Dominus erat de Castello Balba,suasiti nunciis interiectis,ut castrum illud eius traderet pori testati,quod & factum cst. Accepit itaque ab eo, si
cui audiuimus, centum uncias auri et ipse vero Be nardus ad Salernitanam Civitatem secessit. Mandauit continuo Rex ille centum fere viros armatos
ad castes tum illud muniendum . REo igitur de Frabneia, qui erat Dominus priuati Bernardi, a quo Chstrum illud tenuerat dolore cordis perculsus, Castelli illius perditionem deprehendens,Beneuentum venit,&diligenter eos precatur, quatenus ei subu niant,& celeri cursu festinent. Deinde Principent Robertum Capuanum, & Comitem Rainulpinu adluit,eosque hortatur, et ad eius auxilium veniat. Princeps illico ,& Comes praefati simul cum Beneis ientanis ad obsidendum Castrum illud totis vir bus festinauerunt,ibique lignorum maestinis ad turrem illam destruendam citi me utuntur, custodes autem,qui turrem illam obseruabant, nihil omnino
eorum, quae inferebantur,metuebant: milites vero
Regis,& pedites in conspectu Principis,& Beneven.
tanorum Castru illud securi intrabant , arma quoq;& cuncta eis necessaria coram omnibus deferebant. Princeps itaque talem, tantamque eorum constantiam,& animorum alacritatem aspiciens castra sua
inde amouit,& Ciuitatem Capuanam ingressus est: Comes autem Rainulphus, &Rao de Fraineta d lore cordis turbati similiter cum Beneuentanorum coetu,qui aderat, ad propria reuersi sunt: machinas
