R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; ..

발행: 1620년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

1 PRO OEMIUM.rionis 1 per quas mutatio,ies,vel motus aliquam firmam a

quirit Ior e naturali , nempe sub tantialem, a qua habet esse simpliciter ; vel accit ei talem. per quam habet esse tale. Secitndum, naturam corporumsimplichim , ct qualitatum

eorum . quao Locamur prima , in quantum per eas tinum in

aliud transmutari potest, vel duo in tertium. Et ideo in duos libros diuiditur ab Ari Ieteti,ita ut primum in primo libro explicet , P secundum in secundo.

Solum potest esse dubii. de subiecIo, seu obiecto adaequato huius partu ; nam fictu tota Philosophia habet Abisectum

totale sub quo comprehenduntur omnia. de quibus agit, ita singulia paries eius habero debet partialia subie Ja sibi adaequata sub quibus comprehendantur omnia, de quibus agitur in singulo;quod autem sit obieelum huius non est certum inter expositores Aristotelis. x Sed prima opinio asserit obieeFum esse corpus simplexsere elementum, in quantum moueri potest, non quidem secundum locum,oel ub nam hoc modo egit Aristoteles de illo in libris de Caelo,s Mundo se ecundum formam absolutam,

est inhaerentemsubstantialem, vel accidentalem. Ita Alberim Agagnur trae atu I. de teneratione capite I. Auerroes r. lib. A Coelo comm. 3 .ct Alexante lib. I. Meteor. in principio. Probatur testimonio Aris sitelis i. lib. de sensu , ct senisi cap. g. et bi opus hoc de elementis locat. Et lib. 2. de Anima assirmat se in eo egistis elementis ,hoc est in secundo libro. Probatur etiam ratione : quia postquam in libris P sicorum dis Futatum eri de corpore naturali in commvni in reliquis par. ibus disputari debet de eodem in parti-

retari,hoc est de si liri, ct composito,bi habet in se princi

pium mutationi ,ct motus: sed in libris de Coelo egit inristoteles de corpore simplici , ut habet principium motus ad locum ergo in hac tertia parte agit de eodem,tit habet principium dioi in ad formam substantialem , vel accidentalem, hoc es .ut a crari,aeter i, et generari Potes quod solum ha-

12쪽

. P R OE M I v M. s bent elementa. Probatur corisquentia, quia in nulla alia parte totisu Philosophia agit de corpore simplici sub hac ratione uniuersali,ut per se est mani estum.

Secunda opinio tenet generationem , ct corruptionem incommuni esse subiectum huius operis. Cuius ratio sumitur ex inscripti me: nam si de generatione , Er corruptione inmscribitumergo de his tanquam de propria adaequata materia agitur, est consequeter tanquam de adaquato obiecto. Tertia opinio est quorundam modernorum asserentium ssubieclum esse corpus naturale, commune quidem adsimplex,ct compositum, in quantum est generabile, ct corruptibile. Quod probant, quia sicut hac pars continetur sub tota Philosophia ta obiectum eius debet contineri sub adaequato obiecto totius Philosophia, ct ab eo distingui sub at

qua ratione Jeriali,per quam contrahatur. Sed utramque conditionem habet corpus naturale , ut generabile, cr cor ruptibile;ergo hoc,& non aliud erit obieetum. Ultima opinio asserit ob S um essem naturale, vel co pus naturale, in quantum habet principium motus ad fommam in communi, hoc est, abstrahentem a substantiali, craccidentali performam intelligens absolutam, ut excluda-iurimi, quod licet aliquo modo post vocari forma, in quiatum istaret corpori, proprius tamere dicitur modus, qui in ordine ad extrinsecum accipitur, ct ideo sub obiecto huiuis operis non comprehenditur e sed de corpore naturali, tit habet principiti motus ad Vbi,per se agitur in libris de Caelo. Hac est communis Uer sententia. Uuam tenent Dium

Thomas, in idius, e Tmirfilius, ct menetus in principio huius operis. Probatur a susscienti diuisione ex refut etiona larum. Quia subiectum adaquatum debet formaliter continere omnia de quibus in tali scientia per se agitur, Ossit scientiae partialis, debet contineri formaliter, Sper se sub totali subiecto integra scientia ; sed nullum aliud habethia duas conditiones preter em mobile ad formam ita ex-

A et pii

13쪽

P R OE M I v M. iplicatum: ergo hocsolum erit obieelum adaequatum huiuae partis. Probatur minon,primo de corpore simplici, quod pro obiecto ponit prima opinio , de quo euidens est non comprehendere omnia,quae traf antur in hoc opere et in quo agitur per se de generatione, et corruptione ominum corporum, mnon solum de elementis et imo per se etiam agitur de augmentatione, qua non conuenit proprie elementis, sed mixtis viventibus tantum: ergo elementum non potes E esse adaquaria obieetum huim operis.Nec etiam comprehendit omUia quae tractantur in hoc opere,corpus vigenerabile corruptibi-

,quod ponit pro obieeIo tertia opinio, quia ratio sub qua

agitur A corpore naturali uniuersiaior est, nempe ut habet principium non solum generationis, et corruptionis sed a I terationis,m augmentationis: ergo solum ut generabile, O

corruptibile non pote esse adaequatum obieetum, sed adsimmu principale et quia generatio praecipua mutatio est ad

quam aliquo modo ordinantur caeterae. Sed nec eadem generario,ct corruptio quas ponit secunda opinio habent primam conditionem,quia non continentur Arefle,' per se sub obieeZo totius Philosophiae, quod est ens naturale , sed propriem rates quadam, vel accidentia eim sunt, in per se est manifestum et ergo repugnat esse obiectum huius operis. Vndesequitii olam esse ens naturale , ut habet principium motus adformim , quia in eo tantum concurrunt duae illae conditiones et nam detrecie, eme, Gr formaliter continetur sub obiecto totius Philosophiae naturalis, quod opens mobile , autens naturale 'formaliter continet omnia, quae in hac Pa

te traciantur.

3 Ad testimonium prima opinionis conceden tum est: quod de elemeniis appellitur ab Aristotele opus hocsed neganda est consequentia, quod ideo sit adaequatum obiectum , quia fuis est de elementis aliquo modo agere,in tale possit appe,

lari aliquando opus et non requiritur, quod de eis tanquam de obiecto adaequato agatur. Et eodem modo concedenda es

14쪽

P n op M t v M. stola ratio eiusdem opinionis: sed neganda consequentia vltima,quod de corpore simplici,ut mobili ad formam agatur in huc parte Philosophia , vel in aliis tanquam de obiecto adaquato, sed in hoc agitur per se tanquam de parte obiecti adaquati. Ad argumentum secunda opinionis concesso antecedemti. quod de generatione inscribatur opus, neganda est consequentia,quod generatio, ct coi ptio sim obiectum adaquatum Adsolum sunt ratio quadam obiecti principalis, a quo

sumitur denominatio.

Ad argumentum tertiae opinionis concedenda est maior, O minor, sed neganda consequentiamam iliae duae condi iones non sufficiunt ad con tituendum adaequatum obiectum, quia non continent omnes rationes sub quibus in hoc opravagitur de ente naturali: sufficere tamenposunt ad obieetiim principale, quod concedimus essens naturale, vi generabile corruptibile.

Diluso erimi Libri.

Camuis decem habeat capita liber primus, in qua- Gtuor praecipua membra diuidi potest: quia quatuor

sunt praecipua in eo explicata ab Arissotele, nempe alteratio, generatio, augmentatio , di mixtio, ad quae reducuntur

actio S re. lio assio, ct approximaiso agentis ad p.issum necessario ad illis requisita.

15쪽

LIBER PRIMVS

ARISTOTELIS DE ORTU,

& interitu rerum naturalium , seu degeneratione, & corruptio

ne earum.

TEX TvS ARISTOTELI s.

De generatione autem, est correptione , qua natura generantur,s' comumpuntur,ctc. Breuis expositio textus. N ivgRs Axx intentum Aristotelis est in quatuor capitibus primis huius libri probare, quod detur

generatio substantiabs, per quam res naturales s eundum substantiam de nouo fiant, & ostendere,. quid sit haec generatio substat talis&quomodo a caeteris m*tationibus, praesertim ab alteratione distinguatur. Ut autem hoc e Sciat, proponit prius sententias antiquorum Philotae phorum: quibus refutatis ex propria utrumque docet. Intentu igitur huius primi capitis est afferre duas opiniones antiquorum Philosophorum de principiis rerum natur lium, secudum quas quidam eorum non poterant distinguere generationem ab alteratione;alij vero distinguere quidem poterant; sed vere non solum non distinguebant eas, sed ait rationem omnino tollebat;& sibi erant conitari j in his, quae afferebant: &ideo in duas partes diuidetur caput, nam in priori affertur,& refutatur prima in posteriori secunda.Prima opinio antiquorum circa principia rerum naturali rem fuit, quod unum tantum esset principium immobile,&perpetuum, ex quo omnia fieret, de illud quidem ens actu, at que completum, ut ex i. lib. Physiconstat. Hos vero Philo misphos ait non posse distinguere generationem ab alteratione; a quod

16쪽

quod ita probat. Si unum tantum datur principium immobile,&perpetuum, quod sit ens actu ergo non potest trasmutari secundum substantiam, quia iam desineret esse: solum ergo posset transmutari secundum diuersas qualitates. Probatur

consequentia quia si erat immobile, no poterat mutari seca- dum locum ; & cum esset unum semper maneos, non florerat mutari secundum quantitatem, quia mutatio secundu quantitate, quae est augmentatio, simul fit cum mutatione substantiali, quae est nutritio quare iam susciperet mutatione secundum substantiam , &ideo non esset omnino in uariabile sub stantialiter eo modo, quo illud ponebant. Sed mutatio secudum diuersas qualitates est altei alio; ergo quidquid fiebat ex illo, per solam alterationem fieri posset , & haec esse e gener rio,&ideo non distingueretur generatio ab alteratione. Secunda opinio fuit aliorum, qui ponebant plura principia smaterialia,ut Empedocles,& Anaxagoras quatuor elementa, alij vero infinita quaedam corpuscula indivisibilia, quae vocabant atomos,ut ex eodem i. lib. Physicorum patet. Et isti bene poterant distinguere generationem ab alteratione(inquiet Aristoteles, quia perco gregationem elementorum in quoddam chao, (qufi vocabat amicitiam 3 dicebat Empedocles res generari s & per separationem ab eodem chao squam vocabat litem)corrumpi, & ab illo chao procedere diuersas, non solum secundum substantiam ; sed etiam secundum qualitates,

via ignis genitus procedebat calidus,tetra sicca, & dura:

iuersitas autem secudii qualitates pertinet ad alterationem sed reuera no distinguebat generationem ab alteratione mo tius tollebat alteratione, quia ei illimabat qualitates elementorum esse formas substantiales eorum , re ex alia parte asserebat non transmutari elementa secundum formas substantiales, quia sunt prima principia immutabilia,ex quibus caetera fiunt: praeterea non potest dari alteratio , neque ulla mutatio, nisi detur unum subiectum permanens sub terminis contrariis, inter quae versari debet; sed F mpedocles no ponit tale subiectum commune , sec plura principia materialia diuersa: ergo nec potest ponere alterationem. Vnde sequitur nec variari secundum qualitates, quod est non alterari, quia alteratio est variatio secundum qualitates. Probat tande Aristoteles, quo ii in his, quae Empedocles diiscebat,cotinebatur cotradictio, quia ex una parte dicebat elementa fieri unum quid per coniumstione in chao illo. generari vero,atque procedere diuersa ex eo de chao, ut ignem ca

17쪽

i Lab. I. De generationeto corrupi.

s cun jum substantiam, nec unum seri ex altero; sed non postili ut fieri viam ii quid percontui stione in chao . nisi corrumpantur; cum ea propria natura sint diuero de contraria , nempol sunt plocedere diuersa secundum substamiam, nisi ex illo uno generentur auod est generari quodlibet ex altero: ergo sibi ipsi contrarius sit.

T EX T vs ARISTO T. Omnino itaque de generatione o corruptione simplici direndum est, circ.

Brcuis expositio textuta IN lentum huius capitis cst tradere duas alias opiniones antiquorum l hilosophorum circa naturam generationis, Seeas refutare. Diuiditur autem in duas partes ; in prima tradit utramque opinionem, asseritque minus falsam esse secudam, quam primam : in secunda affert rationem secundae,& solute falsitatem quae eiusdem opinionem ostendit. Communem fere sententiam suilleas Ierit antiquoru Philosophorum, res omnes generari per congregationem quacu-dam magnitudinum indivisibilium, & corrupi per separationem earum. Sed Plato, &eius disci prili diccbat has magnitudines esse superficies indivisibiles Democritus vero,& Leuci pus esse indivisibilia corpora, quae vocabantato inos. Quorusententia minus este salsam docet, quam sent etiam Platonis, quia nec generatio, imo neque ulla mutatio physica intelligi potest ex ea. quod sic probat. Ex superficiebus congregatis no

potest fieri aliquod ens phy sicu , sed solum figurae mathematicae abstrahentes a materia sensibili, quemadmodum neq; ex lineis, nisi triangulus, vel quadrangulus,& ex consequenti nec aliqua mutatio physica circa corpora; ergo non est intelligibilis ex ea natura generationis, aut alterationis. Opinio autem Democriti gen crationem, & corruptionem ponere potest : nam cum ex paruis corporibus res naturales componi

doceat, asserere potest, quod per diuersam dispositionem , &conuersionem atomorum transmutentur secundum diuersa accidentia, ut secundum diuersos colores, aut figuras, quemadmodum diuersi colores apparent in collo columbae ex diuersa

Diuiti pod brum Coos e

18쪽

Cap. III. Texim expositio. I '

uersa dispositione, aut modo se habendi rid lucem;&ita di etcbat Democritus colores,&cq teras qualitates non habere esset permanens in corporibus, sed variari secundum diuertas post tiones, aut conuectiones atomorum, ex quibus eadem corpora componuntur. Ratio autem,qua Democritus probat res omnes naturales et se

componi ex quibusdam corporibus indivisibilibus,quae atomos vocabat,euidens apparet: procedit autem sic. vel cc ponuntur res ex corporibus indivisibilibus, vel ex diuisibilibus; ex his non potest componi; ergo necessario dicendu est, v ex illis componatur. Minore probat, quia si componitur ex corporibus , vel partibus dissimilibus in infinitu in cum possibili

posito in esse nullum sequatur inco ueniens, poterit esse acta diari sum in omnes suas partes;& tunc ex omni diuisione acti facta, vel quod remanebit, erunt puncta,vel qualitate , vel nihili nihil horum esse potest; ergo nec possibile est poni in amet diuisionem continui; & ex consequenti non componetur ex partibus aut corporibus diuisibilibus , sed ex atomis indiuisibilibus Probat iterum minorem, quia si in nihil u resoluatur diuisio corporis;ergo ex nihilo erit factu in; nam eodem modo se habet res ad corruptionem, sicut ad generationem ; sed ex nihilo fieri repugnae; ergo etiam repugnabit in nihil u resolui. Quod vero non resoluatur in sola puncta, probatur; quia sequeretur ex solis punctis esse compositam;quod repugnar, nam unum punctum additum,vel coniunctum alteri . non iacit maius; ergo nec potest fieri magnitudo, vel corpus ex eis. Nec tande re loluitur continuu per diuisionem in qualitates; primo, quia corpus non generatar ex qualitatibus; ergo neq; in eas potest re lolui: secundo, qui a s in solas qualitates resolueretur, daretur separatae a subiecto; sed repugnat saltem naturaliter dari accidens separatum a subiccto; ergo repugnabit diuisionem corporis in solas qualitates resolui.

Huic argumento respondet Arist. hac distinc . dum dieitur corput esse diuisibile in quamlibet sui partem, vel in infinitum,aut in semper diuisibilia: duplicitet intelligi potest, c6plete,vel in complete, aut simul, vel successive: simul, aut comis plete fieri diuisionem est,quod possit dari tota diuisio eius facta,& completa,& in hoc sensu non est verum,ut patet in successi uis; nam in prima parte horae verum est omnes alias partes eiusdem horae esse possibiles . sed non est possibile, quod

sint simul existetes: & materia potest recipere omnes formas, sed repugnat naturaliter omnes simul habere. Successive au-

qm,vel ut coplere fieri est, quod nunqua detur, nec data pol

19쪽

so Iab. I. De generalsone , corrupi.

set completa, aut totaliter facta, sed quod semper sit aIiquia eius factum, re aliquid restet semper faciendum;& in hoc senata verum est. Ex quo non sequitur continuum resolui per dia uisionem in nihilum,nec in solas qualitates, nec etiam in indivisibilia corpora , vel atomos,sed in corpora,vel partes di uisibiles in inlinitum, ex quibus componitur,&uon ex atomis, ut afferebat Democritus.

TEX TvS ARISTOTELIS. Determinatis autem his, primo speculandum virum

sit aliquid, quod generatur sim

pliciter, Grais Breuis expositio texi .sa, B Ropositis iam , atque refutatis opinionibus antiquorum I Philosophorum circa generationem substantialem, quam vult Aristoteles distingue te ab alteratione,int edit in hoc ter lio capite ostendere, quod detur talis generatio substantialis, perquam aliquid dicatur generari simpliciter. Diuiditur autecaput in tres partes: in pti ina proponit quaestionem hanc;vtra aliquid generetur umpliciter i hoc est, an fiat. cum prius noriellet simpliciter;vel nihil generetur simpliciter;sed tantu secum dum quid, ita ut prius esset simpliciter,fiat autem sub aliquo accidenti, nempe album, vel scies. In secunda proponit,& loluit duo dubia valde necessaria ad solutionem eiusdem q. dc in tertia soluit quaestionem, Ac respondet argumento. Quaestio igitur est, an veru sit aliquid simpliciter generari, hoc est fieri cum prius nti esset simpliciter ZEt videtur ait Aristoteles quod non, propter hoc argumentum: quia si aliquid generatur simpliciter; ergo fit simpliciter ens: led q, fit, debet neri ex suo contrario:ergo ens simpliciter fit ex non ente simpliciter, hoc auto est imo ossibile: ergo repugnat P genereturens simpliciter. Probat hae ultimam minorem; quia id ex quo aliquid fit, permanet in re sic a s & haec de illo praedicatur. Queadmodum lignu ex quo fit statua, permanet in ea,& eadet statua praedicatur de ligno,dum dicimus, lignu est statua. Se Ino ens simpliciter non manet in ente simpliciter, neque hoc praedicatur de illo, eu sint eo tradictorie opposita;ergono pom

erit ex eo generari. Et hoc in I. p. cap. Vt aute melius intueret

polus

20쪽

possit hanc quaellionem , proponit in secunda parte duo dubia. primum est, quaenam sit causa ob quam generatio sit semper.

ita ut nunquam cessent generationes & ait, lenon inqui rei e causam essicientem,quia X.lib. Physicorum eam tradidit probans daret unum primum motorem semper morientem, & unum primum mobile semper motum; ex cuius motu perpetuo cau-icitur perpetuitas generationum;sed causam materialem, quam

probat non dari soc argumento. Sicut in generatione fit enusimpliciter ex non ente simpliciter , ita in corruptione desinieens simplicitet in non ens: ergo desinit in nihilum, quare aliqua entitas consumitur in sin iis corruptionibus: scia tota entitas exi qua constat mundus est finita; ergo tandem consume istur, re cessabunt proinde generationes: probat ut consequentia,

quia omne finitum per ablationem finiti tandem consumitur. Et si dicatur primo, materiam ex qua fiunt res naturales esse i ga tu infinitam , ut dixerunt quidam ex antiquis Philosophis Ponentes unum principium materiale actu infinitum . & ideo nunquam consumi, etiam si in infinitum extrahantur partes pro singulis generationibus.Contra hoc est, inquit Aristoteles, quod non est possibile dari infinitum actu,ut in s. lib. Physprobatum est. Et si dicatur secundo,quod licet materia sit actu sinita , non consumetur per continuas generationes, quia non extrahuntur ab ea partes aequales pro ungulis generationibus, sed minores semper, quae appellantur proportionales, quia minores semper res generantur, quam petius generabantur, ad quos suffcit esse infinitam in potentia, ut patet in diuisione continui . cuius diuisio in infinitum procedere potest , licet actu sit finitum, quia est in sinitum in potent ia .& diuisio non fit per Pai tes aequales. sed proportionales. Respondet Aristoteles neque hoc lassicere , quia si per singulas corrnptiones consumitur aliquid materiae.& per singulas generationes aliquid extrahitur,licet sit semper minor pars, quae consumitur, & extrahitur, distincta tamen omnino ab ea,quae prius consumpta, atquet extracta fuit,&non includens eam et quare necesse est consumi materiam per partes aliquotas, licet una sit minor alia,& non per protortionales , sicut fit diuisio continui ;& ideo tandem consumi, eum actu finita sit. His autem solutiovibus refutatis respondet Aristoteles , generationes posse esse perpetuas , quia generatio unius rei est 'corruptio alterius, ita ut non introducatur una forma in materia per generationem , quin ab eadem expellatur alia per corruptionem permanente tamen eadem materia, a qua una ex mpcllitur,ec in qua alia introducit vi,& ita finita maccria suffcit' pro Diuiti pod brum Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION