R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; ..

발행: 1620년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

ix Lib. I. De generatione O corrupi.

vel ipse Deus forma ignis, eamque uniret eidem materiae, talis eductio, vel unio est et vera Seneratio Agnis,& non esset mutatio , cum materia illa nec lub alia forma , nec sub priuatio die eiusdem formae aliquando tasset: ergo ad essentia generatio- nis non pertinet mutatio. Seeudo, quia nutritio est generatio partialis ex sententia Aristotelis, & omnium ; sed haec fit aliquando sine ulla mutatione materiae: ergo mutatio non est de essentia generationis partialis; & consequentet nec de e sentia generationis totalis , quia eadem est ratio utriusque quantum ad hoc. Sed probat ut minor in mutatione , quae fit ex speciebus sacramentalibus iii stomacho corruptis, ad qua-gum corraptionem Deus creat nouam materiam . cui unitur anima rationalis in eodem instanti, & per talem unione producitur substantia partialis composita ex anima rationali, renoua illa materia, sed absque mutatione eiusdem maioriae: ergo mutatio non est de essentia nutritionis. Probatur minori quia materia illa nec fuit sub alia forma, nee sub priuatione an unae, alioqui duplicem habuisset formam in eodem instanti, vel eandem simul, ac priuationem eius, quod Xepugnat quare non est mutatio ab una in aliam formam, nec a priuationc unius tormae ad eandem formam. Secunda opinio tenet primam saltem,& tertiam desinitionem Aristotelis essentialem esse , nam secunda aliquid accidentale videtur includere, nempe quod totum fiat ex toto,uc contingit modo naturali: utramque autem illam definitionem sub hac polle includi: Generatio substantialis est mutatio .. prauatione formas substrant talis ad ea ulem formam tubitantia- Iem,atque compositum. Cuius genus est mutatio, per quam dis inquitur generatio a creatione. & caeteris actionibus etiam subitantialibus, quae mutationes non sunt. Pet caeteras vero particulas explicantur subiectusti, nempe materia prima, terminus a quo,& ad quem:& ab hoc accipitur species eius; perquam distinguitur a mutationibus accidentalibus &ex h in desinitione generationis ita explicata facile deducitur definitio corruptionis , quae erit mutatio a forma substantiali, aecompositio ad priuationem eiusdem formae. Hac est nostra se Mentia, quam vidcntur sequi Coni in b. I lib. de genetatione

quaest.' art. 1.

. Et probatur testimonio Aristotelis, qui in his tribus definitionibus ponit pro genere mutationem tergo sentit essenti a lena tale generationi. Sed respondent moderni, non definire generationem praecise secundu essentialia, sed ut modo naturali fit. Contra hoc latue est aliud testimonium expressum

eiusdem

42쪽

eiusdem Aristo t.s. lib. Physi tex. . Vbi distinguens essentialiter

mutationem a motu ita ait: Sua igitur ex non subiecto est iis subiectum mutatio secund- contradictionem c hoe est de non esse ad esse generatiose Sentit ergo expresse mutationem esse prq dieatum essentiale generationis, in quo conuenit cum motibus, sed ab eis distinguitur essentialiter , quia inter contradiaetorios terminos,vel priuatiue oppositos versatur, nempe inter esse,& non esse.

Probatur deinde ratione; primo, quia tria sunt principia

generationis intrinseca, materia, forma, & priuatio : materia

tanqua subiectu, forma, & priuatio tanqua terminus a quo, di ad quem sui docet. atque probat Arist. i. lib. Physergo repu- nat dari veram generationem line his. Sed materia mutature priuatione ad formam: ergo intrinsecum est generationi esse mutationem substat talem materiae inter hos duos terminos. Et si dicatur haec tria principia concurrere ad generationem solum ut iit modo naturali ab una in aliam formam, &ideo hoc tantummodo esse mutationem, & non essentialiter: et sed dari posse generationem , etiam si materia non fuerit sub priuatione per solam eductionem formq de potentia reus .vel unione cu ea,& ideo sine mitatione. Probo hoc esse falsum quia ex eo sequitur euideter priuationem non esse principiuPer se generationis: probatur consequentia, quia quod per se conuenit alicui, omnibus eiusdem essentiae conuenire debet: sed prietatio non est principium cuiuscunque generationis: ergo non est principium generationis per se, vel si est principium Per se, necesse est cuicuque verae generationi couenire. . 'Secundo probatur, quia essentialis ratio generationis non sucosistit in sola eductione formae de potetia materiae,& unione cum ea,vt assirmat alia sententia : ergo ultra hoc requirit

quod materia praecesserit sub priuatione eiusde formae, & ab

ea mutetur ad eandem forma: probatur antecedens,nana formae e celorum eductae fuerunt de potetia materiae in principio mundi, vi essicaciter probaui 1. lib Physic. quia in elle,& heri dependent a suis materiis.& etialia fuerunt unitae eisdem ma- iteriis:& talis eductio,& umo no fuit generatio, quia corpora coelestia non sunt generabilia ; ergo generatio non consistit essentialiter in sola eductione formae , & unione cum materia, sed petit essentialiter,ut pritcesserit materia sub priuati rione,& ab ea mutetur in forma,& ita sit essetialiter mutatio.' Ad primum argum&um alterius sententiae negada est maior, quod sola eductio formae vel unio cu materia si generatio, nisi materia praecedat sub privatione formae .Et cu dicitur

43쪽

Cap. IV. Trael. I. sitast. III.

ve nat*ra humana, &homo;vel haec natura humana, quq alio nomine vocatur humanitas, & Petrus, vel Ioannes, ui sunt supposita:&compositum,quod est natura, resultat immediatae ex materia & forma unitis; suppositum vero no ex his immediate,sed ex natura ex his constituta, de subsistentia tanquam termino eius : dc haec quidem omnia fiunt per generationem

rerum omnium, excepta generatione hominis, per quam non

fit forma humana, nempe anima rationalis , sed supponitur facta a solo Deo per creatiouem in eodem instanti, fiunt i

meri caetera omnia.

Hoc supposito inquirimus, quodnam ex his terminus ad quem generationis sit ZEt prima opinio quorundam mode

norum,quam citant Conimb. lib. l. de generat. c. q. I .ar.

asserit in generatione cuiuilibet rei duas actiones dari distinctas realiter,unam per quam generatur compositum, alteram

per quam producitur forma, vel si producta supponitur,ut in

generatione hominis,l per quam viii vir mattri :&terminum prioris actionis esse compositum; terminum posterioris esse formam,vel unionem .Probatur primo, quia quaelibet entimalleatis petit actionem propriam , per quam producatur; seA compositum,& sorma sunt res distinctae;ergo petunt actionis distinctas per quas producantur & ita quaelibet entitas erit terminus actionis ei correspondentis. Secundo, generatio tacui quaelibet alia actio,vel mutatio est idem realiter cum te mino per eam producto et sed forma & compos tum distinguuntur realiter; erio non possunt per eandem actione produci; probatur consequentia, quia non potest eadem actio ident incari cum duobus terminis realiter distinctis, ut perta est manifestum. Secunda opinio alioru modernorum no ponit duas acti nes pro forma & composito, quia educta forma de potentia materiae,& eidem unita, no est necessatia alia actio pro com posito,& ratio huius est, quia copositum non est res distincta a materia,& forma vi unitis,sed eade; ergo eo ipso quod forma rumst unita materiae,censetur productu compositu. Pro tar- .ma tamen,& modo unionis ponit duas actiones,quasi parti Ies,ex qui b. integratur una totalis nomine generationis signia ficata in his generationibus,in quibus forma educitur de potentia materiaemam in generatione hominis solu datur unica actio ad modum unionis terminata. Probatur primo:quia forma, dc modus unionis sunt distinct* entitates quasi partia les per se productae, dc per se concurrentes ad totum compositum ellici edum: ergo qu libex petit suam a tone quasi pars tia

44쪽

ca s Lib. I. De feneratioue m corrupi.

tiale, ex quibus una generatio totalis integratur: sicut ex solisma ipsa,&vnione simulicum materia integratur compositu. Secudo. quia prius ratione, vel natara educitur forma de potentia materiae, quam ei uniatur et ergo prior natura est actio eductiva quam unatiuar sed idem non est prius natura se ipso: ergo non potest esse eadem actio eductiva,&vnitiva et sed distinctae ponendae sunt,ut una polli t esse prior natura altera. Tertia opinio unicam tantum ponit actionem in seneratione, quae sit productio totius copositi; formam veto a sterie non fieri per se, sed quasi per comitantiam, in quatum totum compositum per se productum no potest sine forma costare. Itaq; haec sententia sicut ponit unam tantum actionem in generatione, ita ponit unum terminum per se eius , nempe tota

3T compositum. Probatur primo, quia illud latum per se producitur, quod per se habet esse; sed forma educta de potetia materiae non habet esse per se, sed inhaeret materiae, compositum veto per se subsistit, cuiu sit suppositu ergo per se producitur, di forma quasi comitatur productione eius:&ideo illud sola

terminat per se generationem. Secundo, idem emterminus ad quem generationis;& terminus a quo corruptionis: sed cor-auptio non habet pro termino a quo per se formam, sed solucompositum : ergo nec generatio habet pro termino ad que per se formam, sed compositum Probatur minor, quia terminus a quo corruptionis est non esse rei sed aliqua so no definit esse forma per cor tuptionem, sed compositum tantum: ut patet in corruptione Lominis r ergo non est terminus per se eius forma, sed solum compositum: quare hoc, Ac non illa erit terminus per se generationis. Pio solutione huius quaestionis duplex terminus generationis in primis distingui debet, unus tanquam quod,& est res illa, quae producitur: alius tanquam Quo,& estula quo, vel per quem habet cisse eadem res producta, ut quod:& ideo ille dicitur terminus completus,vel totalis: led terminus quo, dicitur formalis, & quasi in completus aquilibet tamen est terminus per se in suo ordine. a 8 Seeundo notandum est duobus modis posse cosiderari generatione: prim h via, aut ordine intentionis: secundo, via, aut ordine executionis: ordo intentionis cos deratur ex eo, quod praecipue intendit natura tanquam finem generationis: ordo

vero executionis ex his, quae primo exequitur , vel facit. Et utrumque potest declarari exemplo artis, quae imitatur natu-XULartifex enim ordine intentionis prius intendit aedificare dom um, deinde ligna,& lapides collocare,& tandem eos Pr

p rare, ut suis istas collocare possit:vnde ordine intentionis conitructiq

45쪽

Cap. IV Dates. I. seu F . III. et p

eonstructio domus prior est, collocatio vero lapidu,& lignorum posterior , sed praeparatio eorum ultimum locum tenet.

sed ordo executionis quasi oppositus est, secundu que prius est praeparatio lapidu,& ligno ru, deinde sequitur collocatio

eorum,& postrema est costructio domus. Eo de modo ordine intentionis totum copositum est primum, quod natura intedit, deinde sequitur vitio formae cum materia, & postrema est eductio eiusdem formae de potetia materiit. Sed ordine executionis prior est eductio formae, deinde sequitur unio, postremmu est copositum, q, ex materia, & forma unitis resultat. Sed copositu duplex est, primu est natura, quq immediate resultae ex unione formae eum materia, postrem uest suppositum P ex natura,&subsistentia tanqua ex proprio termino eius costat. Quibus explicatis nostra sententia tribus allertio nib. cou- δ' tinetur. Prirna est, in generatione n pn dantur plures actiones partiales, nec totales,sed per unicam actionem indivisibilem educitur forma de pbtetia materiae,unitur eidem materiae, Mfit utrunt; componium, nempe natura. & suppositum modo explicando in iecunda assertione. Probatur hoc argumento. Forma materialis non habet propriam subsistentia, sed inhaeret materiae: ergo per eande actionent, perquam educitur de potentia materiae, fit in materia,& fit inhaerens materiae Probatur euidenter consequentia: quia per eandem actionem pecqua fit accidens, fit in lubiecto S: fit inhaerens subiecto: cuuis ratio est, quia etsi accidentis non est elle per se, sed inetae subiecto,ex quo necessario sectuitur,ut per eandem actionem, per qua fit, fiat in subiecto, vel inhaerens subiecto, & non possint multiplicari duae actiones , una per quam fiat,& alia per qua fiat in subiecto et ergo eu esse formae materialis non sit per se,

sed in heres materiae, non minus neces lario sequitur quod per eande actionem, per quam fit,fiat in materia,vel inhaeres m teriae Vlterius forma inhaerere materiae est este unita materiae, quia per inhaesionem ei unitur, ergo per eandem actionem perquam fit in materia, vel inhaerens materiae, unitur eide maceriae,& non potest per alia distincta uniri:&ideo nec per aliam distinctam fieri unio sed per eandem .Probatur secundu . quod Q per eandem actione, per qua forma educitur de potentia materiae,& ei unitur, fiat compositu. Primo, quia c6positum noest alia entitas distincta a materia,& forma,ut unitas;sed ea det, ut in l. lib.Phys probauimus, ergo per eandem actionem 1-lem, per qua forma fit, &vnitur materiae, fit etiam natura ex utraq; composita. Secundo, quia id latum ut per se per actione. I habet esse pet se. sed copositui' latum habet esse per se,

46쪽

12 Lib. I. De generationera corrept.

ergo actio per se solum terminatur ad compositum laquam aci id ,quod fit, &hoe est unum: ergo fit per unicam actionem. Deinde compositum includit sormam,&vnionem et ergo per eamdem actionem per quam fit compositum, fiunt forma, Minodus unionis,quare non sunt ponendae plures actiones pio forma, & unione, sed per eamdem fit utraque suo modo cum

composito. Et si dicatur id talum fieri per se per actionem totalem, quod habet esse per se. sed per actionem partialem fieri posse aliquid ,etiamsi non habeat esse per se, sed sit pars eius, quod habet esse per se.Contra hoc est,quod actio quq cumq;terminatur ad esse rei, cum per actionem fiat res extra causas;

ergo repugnat per se fieri,etiam per actionem partialem, nisi habeat esse per te: sed nec forma materialis, nec modus unionis habent esse per se: sed in materia, &composito , ergo nec positat fieri per se per actionem partialem , quare non sunt ponendae actiones partiales pro eis, sed per eamdem fieri debent per quam fit compositum. r secunda assertio. Compositum est terminus generationis, ut quod ad quatus,& principalis,&ordine in letionis primu . atque adeo primus simpliciter, quia primum ordine intelionis est primu simpliciter. Haec habetur expressa aeud Aristotelem et . lib. Metaph. c. . ubi docet formam non fieri,sed eo positum,quod si non fit: ergo no est terminus, qui fit: sed hoc

solum conuenit composito. Idem etiam docet D. Thom. I. P. q. s. ar. 8. & ratione probatur ; quia illud est terminus gene- Tationis,ut quod per eam fit, quod per eam habet esse: sed solum compositum habet esse per generationem: ergo hoc solum est terminus per eam tactus Probatur minor, quia forma, &modus unionis, per quem unitur materiae, non diculuresse, sed potius sunt. quo,vel quibus compositum est.Quod vero sit primarius terminus ordine intentionis,euidens est, quia primum . quod intendit natura per generationem, est compositum, ut autem consequat ut hunc finem , educit formam de potentia materiq,& producit modum unionis,per quem eam unit eidem materiae, & eadem ratione dicitur terminus principalis: adaequatus vero,quia continet quidquid uno,uel alio modo fit per generationem. Sed totum compositum pro nam tura resultante ex unione materiae, & formae est terminus adaequatus immediatus: pro supposito vero est terminus vitimatus,& quasi remotus,quia totum, quod primo resultat ex unione materiae, &sormae per generationem productum, est natura, ex qua tandem, & subsistentia eam terminante resultat suppositum,ut Petrus,ves Ioauuc s.

Tertia

47쪽

Cap. IV. Tract. I. uast. III. ro

Tettia assertio. Terminus formalis generationis,&vt quo. . . atque etiam primarius ordine executionis , est forma cu mo do unionis substatialis , per que unitur materiae Haec colligitur e Heliciter ex Arist T. lib. Physe, ubi docet sorma esse prin-eipium generationis tanquam terminum, non a quo, quia teris minus a quo est priuatio : ergo tanquam terminus ad quem, non qui hi,cum hoc sit compositum: ergo formalis,& ut quo

Et lib.et. cap. i . text. I s. asserit generationem esse viam ad natu

ru, hoc est ad formam, quae est praecipuum significatuin natu arae,ut exponunt interpretes ei uidem loci.Sed illud in quod tedimus per viam, est Terminus eius : ergo forma est terminus proprius,& formalis generationis .Et probatur ratione, quia forma tribuit esse specificum composito,&est ei ratio essendi, sed eompositum est terminus,qui fit per senerationem: ergo forma erit, quo fit compositum,quod est esse tetminum formalem ut quo.Dq modo vero unionis probatur, quia est id, quo forma unitur materiae, & ideo quo medio costituit comis positum: ergo pertinet etiam ad terminum sormalem generationis. Et quod tandem forma cum modo unionis sit terminus immediatus ordine executionis,euidens est, quia primu, uod natura exequitur,ut compositum constituat,est educticiormae de potentia materiae, & vnio eius cum materia et ergo utraque pertinet suo modo ad terminum generationis orditane executionis: qua autem ratione pertineant, nempe,utraque tanquam terminus formalis , i a vi ex utraque tanquam ex partiali constituatur unus terminus formalis, vel sola tarma, tanquam terminus formalis, modus vero unionis tanquam conditio, statim explicabitur.

Ad primum argumentum primae opinionis distingueda est amator,na vel entitas realis per se fieri petit .vel in allo inelua

ditur , quod per se fit:&si primo modo se habeat, distinctam

petit actionem ab alia,sic etiam se habente: si vero in alia inacludatur, quae ex eius productione resultat,per eandem actionem cum ea fieri potest:& sic se habet forma in ordine ad eo- positum,quod ex eductione eius de potetia materiae,& unione cum eadem materia resultat, quare non indigent distinctia actionibus, sed per eandem fieri possvnr, ut probatum est. Ad secundum neganda est maior, quod actio sit eadem en .

titas realis cum termino, praesertim cu terminus est substantia , ut in generatione est manifestum : sed distinguunt ut ex natura rei, 'uia actio est accidens de praedicamento actionis: aecides vero,& substantia non possunt esse eadem entitas reais

i Coos e

48쪽

s o Lib. I. De generatione ct corrupi.

etiam in s lib.Phys sed distingui debet a substantia saltem diastinctione modali. Ad primum argumentum secundae opinionis concedenda est antecedens, quod forma,& modus vitionis sint duq entitatates distinctae, ted neganda est consequentia, quod per diuersas actiones produci debeat, sed potius necesse est per eande produci,ut BD a ulmus; quia forma nota per se, sicut nec habet esse per se, sed fit inhaerens materiae, quia eius esse est inesse mateariae: quare eum inhaerere materiae sit esse ei unitam,per eandem actionem eductionis, per quam producitur in materia, producitur etiam modus unionis, per quem ei unitur. Ad seeundum oncedendum est antecedes, quod prior natura sit forma, quam modus unionis,propter rationem causi, di effectus, nam modus unionis effectus est formae in generet eause formalis;& consequenter, quod prius ratione sit forma educi, quam uniri: sed neganda est consequentia, quhd distinctae actiones sint eductio,& vnio,sed una,& eadem, quia eum per eductionem producatur forma inhaerens materiae, per eadem producitur unita: & ideo eadem actio eductiva est etiam unitiva: solum hoc potest esse veru , quod prius natura teriniat Metur ad formam, quam ad unionem, & ideo prius natura sit

et luctiva, quam v nrtiva no quod causa sui ipsius sit, sed quod

. rerminari ad forma,vel esse eductiva eius, sit causa suo modo i xjus, quod est esse unitiuam,vel terminari ad modum unionis: nec mirum hoc est, quod sicut forma.& vnio sunt duae entita-ires, quarum una est prior altera,& causa eius,ita sit prius actio- item terminari ad una quam ad altera non tempore, sed natura,vel ratione: hoc enim non est aliud quam prius esse cau- Lationem unius, quam alterius. Quemadmodum eadem generatio terminatur ad naturam, de suppositum , sed prius ad il- Iam ordine executionis,quam ad suppositum. D u B I U M.

TV X re resolutione huius quaestionis resultat quod da dubiu

.prius explicandum,quam ad sequentem transeam us: nam si per candem actionem educitur forma de potentia materiae, eique unitur,& ex unione utriusque resultat compositum, tanquam praecipuus, Sr adaequatus terminus eius: merito poterit quis dubitare, a quonam horum triu rationem generationis sortiatur: vel in quo potius , quam in aliis ratio genera conis c d sistat. Et prima opinio quorunda recentior u tenet actione, Per qua pret dicta o innia fiunt,formalem ratione genetarionis nabere, no ex eo, quod est eductio sormae de potetia materiae,

nec ex eo. quod est Productio totius copositi sed ex eo, quod

49쪽

est unitio tarmae cum materia. Et probatur primu , quod non cosistat formalis ratio generationis in eductione formae, hoc argumeto. Vera,atque sorinalis generatio datur sine eductione formae de potentia materiae, imo sine productione aliqua formae ; ergo non habet ratione formale generationis ex eo, quod est et luctio formae; euides est consequentia: sed probatur antecedens in productione hominis , quae vera generatio est

apud Arist. 1. Ph3 se. E. text.16.asserente,Sol, ,honregener o ho- .mine: atque etia apud omnes eius interpretes, per quam tamen

nulla forma educitur,vel producitur sed anima rationalis, quq vera tarma hominis est,creatur a Deo immediate; ergo formalis ratio generationis no potest cos stere in eductione, vel productione formae.Secudo,quia si fieri posset, ut agens natum ,

rate educens formam de potentia materiae non uniret ea materiae, sed separata producerentalis eductio non esset generatio, quia nullum copositum generaretur: ergo formalis ratio generationis no cosistit in eguctione, vel productione formae. Quod vero no consistat in productione compositi,proba- stur, quia productio compositi non petit distinctam actionem ab ea, per quam forma educitur , vel unitur materiae, sed

educta forma, & unita materiae productum censetur compositum ;cum non sit alia enti tas a materia , & forma, & unione et 'ergo cum generatio sit actio, per quam res generatur, non dicitur generatio ex eo, quod sit productio totius copositi. Secundo, totum compositum non minus produci potest per alia actionem,quae non sit vera generatio,quam per veram generationem : ergo generatio non dicitur talis formaliter . quia

est pr oductio composti,inam si ex eo talis diceretur, omnis productio compositi esset generatio;quod patet esse falsum. Sed nostra sententia est . ratione formale generationis habere ex eo, quod est productio eo positi per unione formaeeu 'materia, quae primo explicanda est,deinde probanda : pro e plicatione vero oportet praesupponere id, quod in hac eadem iguaestione dichrum est, nempe eadem actione realem esse edain. ionem formae de potentia materiae,unitione eiusdem formae cum materia,& productione copositi,quare tria haec sola ratione differut & tria ipsa nomina singulas, atque diuersas ra- tiones eiusdem actionis realis ex pti In ut, dubium vero postulat, in quanam illarum consistat ratio formalis generationis, vel ex quo illorum habeat tale rationem formalem:& prima opinio recentiorum asserit, non habere rationem formalem generationis ex eo, quod est eductio formae , nee productio cop siti, sed ex eo , quod est v nuto formae cum materia,undet. teuci consequenter terminum sormale generationis non cile

50쪽

'. Lib. I. Degeneratione ' corrupi.

forma,sed modum unionis, quod videtur necessarie, dicedum supposito priori, nam si ex sola unitione habet talis actio foro

malem rationem generationis, sequitur hanc esse veram, unitio est formaliter generatio, ergo quod est terminus formalis unitionis, erit terminus formalis generationis: sed unio, vel unionis modus est terminus formalis unitionis , quia unitio per se,&formaliter tendit ad unione. ergo idem modus unionis erit terminus formalis generationis. Nos vero tenemus rationem formalem generationis habere ex productione c5- positi per unionem materiar eum forma. Et ex consequenti terminum formalem generationis esse formam , &non modum unionis.

Praesupponendum est aliud , quod superius etia docuimus. videlicet terminum per se,& primarium generationis, quem vocant, ut quod,esse primum copositum resultans ex unione formae cum materia, quod est natura, nam suppositum quod est quas secundum compositum,terminus remotus est, atque 2 vltimatus gratia exempli, quia per generatione ignis id quod immediare producitur, & in qgod immediate tendit generatio , est natura ignis resultans ex unione formae substantialis eum materia, & ideo haec est terminus primarius per generatione productus:quis vero sit formalis,& ut quo, nempe forma ipsa,vel modus unionis,prima opinio tenet non esse formam, sed modum unionis: nos vero asserimus no modum unionis, sed formam:duo itaque continet nostra sentetia . primum est, quod actio per quam aliquid generatur, habeat ratione formalem generationis ex eo, quod est productio compositi,ne-Pe naturae ex unione formae cu materia. Secundum,quod terminus formalis generationis sit forma, &no modus unionis. Probatur primum , quia actio habet rationem formalem generationis a re genita: sed res genita non est modus unionis, sed compositum, uam humana natura est genita,& ab ea dieitur generatio illa actio, per quam producitur,& non a modo unionis et ergo ex eo est formaliter generatio talis actio, quia est productio compositi no quia eu unitio sormae cu materia: quod facile intelligetur,si consideremus,quod quemadmoduod eductionem formae de potentia materiae requiritur uniti eiusdem formae eu materia, quia non educitur forma, nisi inhaerens materiae,& ideo nisi unita materiae, sed non propterea dicimus talem actione,per quam educitur forma, habere rationem formale educ ionis a modo unionis, vel ex eo , quod si productio eius, sed potius a forma ex eo, quod per ea exiit actain: cum prius solum esset in potentia activa agentis, SQ assiua

SEARCH

MENU NAVIGATION