R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; ..

발행: 1620년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

i et Lil. I. De generat oue ct corrupi.

pro perpetuis generationibus, quia nihil eius desinit,auteonis

sumitur.

I s Secundum dubium est; si generatio unius est corruptio alterius, quare quaedam dicuntur generari simpliciter, alia vero non, nisi secudum quid/vt dum sit homo, & corrumpitur em-brio, dicimus hominem simpliciter generari : &ex opposito dum desinit homo & fit cadauer generari simpliciter, ted corrumpi hontinent simpliciter,& cadauer secudum quid generari. Atque etiam dum fit homo sciens,vel albus . non dicimus hominem generari simpliciter, vel fieri;sed fieri lcientem, vel album. Et respondet hoc iudicandum esse extermino ad que

generationis, hoc est ex re, quae generatur,vel corrupi tur,nori solum in his .quorum unum generatur ex alio, vel corrupitur in aliud, sed etiam in alias, quorum nec unum generatur ex altero, nequc in illud corrumpitur 3, na si id quod generatur estens perfectu, dicitur simplicitet generari, vel corrumpi, si vero sit impei fectum, non nisi secundum quid. Vt dum iri homo, dicimus aliquid simpliciter generari, & non dicimurum aliquid corrumpi simpliciter, licet corrumpatur embrica atque etiam. dum delinit homo, dicimus aliquid simpliciter corrumpi, Mnon dicimus aliquid simpliciter generari, licet fiat cadauer, quia homo est perfecta substantia.& perfectuna ens, a quo generatio,& corruptio denominationem accipiunt simpliciteri embrio vero,&cadauer imperfecta,& quasi in copleta,& quq

nec denominat generationem, nec corruptione simpliciter,

vel etiadum fit ens sensibile, vulgo dicitur generari simplieiter, no vero Miat ens, quod sensu non percipitur. ut si fiat ignis,uel aqua dicitur aliquid generari simpliciter, si vero fiat acr, qui non sentitur non concedunt generari aliquid , quia

errore decepti putant, non esse entia, nisi ea, quae sensu percipiuntur;cum tamen cotrarium potius verum si, quod minus

sensibilia sunt entia magis perfecta et in his etiam , quorum unum non fit ex altero dicitur aliquid simpliciter generari, si generetur id, quod simpliciter est eris, nempe substantia,& ndmsi secundum quid, si generetur accidens, quia noestens simpliciter, sed secundum quid,& supponit subiectu in iam factu, quod est substantia, & ens simpliciter. Vt dum fit homo, via equus, dicimus generari simpliciter: dum vero fit album, vel sciens', non nisi secundum quid, quia supponitur homo, vel corpus,& solum fit subalbedine,vel scientia,quod est fieri secundum quid . Ex solutione horum dubiorum respondet in ultima partet

ad quaestionem in principio propositam, nempe, an aliquid

dicatur

Disii iaces by Coos e

22쪽

Cap. II. Textus expositio. i

dicatur generari simpliciter: affirmatiue , quod aliquid generatur simpliciter. Qisod probat; quia productio entis simplici

ter , nempe substantiae ex materia tanquam ex subiecto, & ex priuatione sotinae existente in eadem materia tanqua ex termino a quo est generatio simpliciter; sed talem productio nem dari constat, dum fit ignis ex materia ligni , in qua est priuatio eiusdem formae ignis; ergo verum cst aliquid generari simpliciter. Probat minorem, quia ignis, qui hi, est-substantia, & ideo ens simpliciter ; & eius productio simpliciter

generatio.

Ad primum autem argumetum in contrarium propositum i respondet, generari eus simpliciter ex materia , quae est nonens simpliciter, hoc est , non ens actu, sed est ens seeundum quid, hoc est ens inpotentia:quare non seneratur ex omnino non ente,sed solam ex non ente actu,vel tali, &proinde non ex nihilo: & hoc ens in potentia ex quo generatur maner in re genita, eam componens: neque hoc repugnat , quia solum opponuntur contradictorie ens , & non ens, quod est nihil.Sed aduersus hac lolutionem arguit Aristoteles hoc modo. Siena simpliciter generatur ex ente in potentia , & non ex ente in actu; ergo generatur ex non substantia ;vel ergo haec materia, quae est non substantia actu, est aliquod aliorum pridicamentorum actu, nempe quantum,vel quale, aut non; si nihil

horum sit; ergo nihil est actu, &ideo ex nihilo fiet id, quodi;&fiali generatur ;&si aliquid horum actu sit,cum non sit substantia

acta erit accidens,& dabitur accidens extra subiectum. Et respondet, materiam non esse ita substantiam in potentia, venullo modo sit actu substantia, sed est substantia tu suo ordine determinata, sed completa solum in potentia; per generationem vero fit substantia actu in eodem ordine secundum naturam formae,cui coniungitur,&eadem materia secundum se est entitas substaotialis actualis receptiua formae, quod est esse potentiam realem ad illam , nec est actuale quid aliorum praedicamentorum.

TEX Tvs ARISTOTELIS. De generatione autem,sin alteratione dicamus

quid disserunt,cstc.

23쪽

i Lib.I. De generatione,ct corrupi

Breuis expositio textus. Nientum huius eapitis est assignare differentiam inter ge-

lnerationem,&alterationem. Diuiditur autem in duas partes, in prima praesuppositis duobus fundamentis docet, quid sit generatio, & quid alteratio . & in secunda breui quodam dubio proposito,&soluto , duas ponit differentias inter ge

nerationem.& alterationem.

Primum fundamentum , quod praesupponit est, subie mi,&pallionem seu qualitatem ei in hqrentem diuersa ei Te,ut homo ui subiectum albedinis est,diuersum quid est ab eadem alb ine,scque de caeteris subiectis,aequalitatibus.Secundu fundamentum est,eirca utrumque fieri mutationem, nempe circa

subiectum,& qualitate;& circa subiectum quidem fit, quando substantia producitur per generatione,ut quando producitur , Ignis, vel aqua: circlio ualitatem vero , quando producitur in subiecto praeexistente,ut quado dealbatur homo.Hoc suppo sto asserit alteratione ei se mutationem circa qualitatem eodem subiecto sensibili permanente sub una, & altera ; ut dum aqua calefit, cu prius esset frigida, dicimus alterari, quia rei metatio fit circa qualitates eius, non circa substantiam , sed haec integra manet sub frigore,&calore: Ac quia substantia corpo-xea est habens accidetia,per quae sentitur, verum est in alteracione permanere idem subiectum sens bile. Generatio vero est , mutatio circa substantiam,vel subiectum, & ideo non manet idem subiectum sensibile, sed eorrumpitur, & fit aliud nouum. vidum ex ligno generatur ignis, mutatio fit et rca substatiam Iigni, quare no permanet idem lignum. Ex quibus hanc definitionem generationis colligui interpretes,Generatio est muratio huius totius en hoc totum nullo sensit hali subiecto permanente eadem. Hoc est mutatio huius substantiae in hane substantiam non permanente eadem, sed corrupta una,& genita alia. Tunc autem maxime fieri generationem afferit secundum opinionem vulgi quado ex substantia insensibili,vel patum sensibili fit substati a sensibili g,vel magis sensibilis,ut dum ex aere, qui minus sensibilis est, fit aqua: putat enim vulgus magis sensibialem substantiam perfectiorem esse. Sed quia posset aliquis dubitare, an in generatione fiat mutatio solum circa substatiam, vel etiam circa qualitates 3 Recpodet Aristoteles in secunda parte capitis,circa aliquas qualitates mutationem fieri, nempe circa eas, quae diuersae rationis su ut in genito,&corrupto;aut eta a contrariae: circa alias vero, quae sunt eius de rationis nou ficti mutationem: gratia exem

pli,si

24쪽

li,si ex aere fiat aqua, non mutatur humiditas in contrariam qualitatem, videlicet in siccitatem , sed cum esset in aere, permanet in aqua ; mutatur tamen calor,qui erat in aere inaecigiis ditatem contrariam. An vero qualitas communis genito , dccorrupto permaneat in utroque eadem numero , vel eadem

tantum specie, statim disputabitur. Alsignat tandem duplicem differentiam inter generatione,3 alte lationem 1 prior est ex parte termini per utramque producti ; posterior ex parte subiecti: ex parte quide termini producti disserui, quin quando per mutationem producitur qua-gitas est augmentatio;quado producitur Vbi. est latio; seu localis motus; quando producitur qualitas,est alteratio;& qua-do producitur forma substantialis constituens substantia, est

generatio, ut quando ex aete producitur aqua. Itaque alteramelo est mutatio ad c ualitate. &generatio est mutatio ad substantiam. Secundo differunt circa subiectum. quia sicut materia prima, quae est pars substatiae est primum subiectum sus.ceptiuum formae, ita est subiectum immediat E susceptiuum generationis, alteratio vero non habet pro immediato subiecto materiam primam nudam, sed iam informatam sol macubstantiali, quo pacto vocatur materia secunda.

Tractatus I. De generatione substantiali.

IDeo sententia Ariae horum capitum a primo usque ad quaris totam sim rumi a nobis explicata est, quia in omnibus agit de generatione & corruptione ; ut explicata natura utriusq; eas distinguat ab alteratione,quae ideo no potest plene intelligi, nis, integra sentetia eius percipiatur. Circa haec igitur quatuor capita tres tractatus instituimus; primum de generatione substantiali, in quo suo ordine explicabuntur, quae ad naturam eius pertinent,atque etiam modus, quo ab alteratione distinis guatur: secundum,de corruptione etiam substantiali Et postremum vero,deliis quae ad alterationem pertinent. Licet autem nonnulli ex modernis alium sequantur Oidinem, prius de alteratione disputantes, posterius vero de generatione,&corr Ptione, q uia alteratio tempore praecedit generationem , cum peream disponatur materia ad receptione formae,& graecationem compositi: nos vero ordinem potius Arist. sequimur, Si Prius de generatione,&corruptione egit ; deinde vero deteratione : & merito quidem , quia non solum nobilior est generatio, sed ex explicatione eius melius intelligitur natura alterationi S.

25쪽

Lib. I. De generatione O corruptuIs

An detur in rerum natura generatio,ct corruptio

subctantialis

xx DRima sententia comunis fatis inter Philosophos Platone, I de Aristotele antiquiores fuit, quod nulla detur generatio,aut corruptio substantialis.:ta Anaxagoras, Empedocles, Leucipus,Democritus,&alij, quos citat Arist. hoc loco , & i.

Iib Physicorum in principio. Quorum potissimum fundamerum erat, quod unum tantum principium rerum naturalium

datur;vel si plura, illa sunt entia actu &corpora quaedam,quet varias transmutationibus subduntur secundum congregationem,uel separationem inter sese, aut secudum rarefactionem, vel condensationem, non vero secundum substantiam , ita ut unum corrumpatur secundum substantiam,vel dclinat esse, de aliud de nouo generetur substantialiter. Ex quo factum est,ut mutationem substantialem non cognouerint sed accidet ales tantum secundum diuersas qualitates , quae veret appellantur alterationes.&hoc est, quod asserit Aristoteles in his capitib. eos non distinxisse generationem ab alteratione. Argum e tu in igitur eorum hoc erat; res naturales secundum substantiam

non sunt com positae ex multis principiis substantialibus quasii ex partibus, sed substantia earum simplex est:ergo necesse est. vel totam desinere,vel tota permanere; sed si tota desinat, nihil eius permanebit ; ergo cie sitio eius ad nihilum terminabitur. Et etiam si tota fiat per generationem substantialem , ex nihilo tui fiet:ex nihilo autem nihil potest fieri, neque in nihilum potest res desinere: ergo impossibile est naturaliter, quod aliquid generetur , vel corrumpatur secundum substantiam;

sed solum mutari poterunt res naturales secundum diuersia accidentia quae ex congregatione,vel separatione in eis fiunt, vel secundum riritatem, aut densitatem; & ex consequentirinpossibilis est generatio substantialis, sed accidentalis solum , admittenda est. Et si dieatur res naturales non esse simplices, sed compositas ex materia, & forma. Contra hoc est, quia res compolita non poterit produci de novo, nisi omnes partes eius de nouo producatur, a quibus habet esse: sed materia saltem non potest produci de nouo,du res generatur;sed supponitur producta a solo Deo per creatione: ergo non est producibilis per generationem substantia composita: & cum repugnet magis substantiam simplice generari, non erit possibilis

genera Disitigod by Cooste

26쪽

Cap. IV. Diat. I. Quaest. I. . IF

generatio substantialis Secundo probatur: quia si datur generatio substantialis, producetur peream substantia, quae est ena simpliciter: sed ens simpliciter non potest produci,nisi ex nonente simpliciter cum qpodlibet debeat fieri ex suo opposito, de ex non onte simpliciter non potest aliquid generari: ergo impossibilis est generatio. Probatur minor, quia no ens simpliciis ter est nihil, dc ex nihilo nihil generari potest. Tertio, quia vel per generationem producitur substatia secundum essentiam. vel secundum existentia mineutro modo produci potest: ergo nec erit possibilis generatio Probatur minor, quia essenti q surperpetuae: ergo non possunt produci de nouo substantiae quitum adessentiam: existentia vero extra essentia substantiae est: nam vel est accidens,vel ad summu modus substantialis ergo si solum producuntur res quantum ad existentiam,nulla lab- stantia noua producetur, sed accidens eius, vel modus.secunda sententia asserit ponendam esse generationem, & ieorruptionem substantialem , per quas res naturales fiunt de nouo secundum substantiam,&etiam substantialiter desinunt esse. Ita Plato in Timaeo, Aristo t. i. g. lib. Phys. in his quatuor capitibus,& pluribus aliis suae doctrinae locis,& cum eo tota eius schola Peripatetica. Probatur primo ex tribus principiis i. lib. Physi tanquam certissimis in Philosophia naturali

prcsuppositis,&explicatis. Primu est, res naturales compositas esse ex duobus principiis distinctis, nempe materia, & forma, quorum primum se habet tanquam potentias aliud vero tanquam actus. secundum principium est, materiam non est producibilem per generationem, quia est primum subiectum. ex quo fiunt omnia, & ideo a solo Deo producibilis ex nihil in

per creationem: tertium, formas omnes educi dei potetia eius. praeter animam rationalem, quae creatur a Deo in eade mat

ria disposita ab agente naturali. Ex his autem principiis hoc argumentu colligitur: forma substantialis distincta a materia

educitur de potentia eius,&per eductionem acquirit nouum esse actuale: cum prius solum haberet esse in potetia materiae. sic autem educta recipitur in eadem materia, cui coniungitur, tanquam actus substantialis potentiae substantiali, &ideo exeoniunctione utriusque resultat compositum substantiale nouum, quod prius non erat: haec autem eductio formae. dcvnio substantialis cum materia est mutatio substantialis eiusdem materiae a priuatione ciusdem formae ad eandem formam , dccompositum ex unione tesultans ergo est generatio substantialis totius nouae substantiae: quare nec elle est dati generationem substantialem. De gener. O corrupi. B Probat ut

27쪽

il Lib. I. De generatione ct corrupi.

Probatur secundo euidenti experientia, quia videmus granum tritici tersae mandatum putrefieri, & corrumpit atque ex ex corrupto pullulare spicam,& in ea noua quaedam alia grana distinista a corrupto non solum secundum accidentia , sed secundum entitate in , & substantiam : ergo datur corruptiis unius substantiae,& generatio alterius. Tertio probatur ex proprietatibus, & operationibus, de quibus euidens est dimanare a substantiaretum, quibus conueniunt; sed constat euidenti ex perieti a proprietates, seu pacsiones,& operationes, quas una res habuit, non solum ei iam non conuenire, sed nec conuenire posse per virtute totius naturae: ergo necessario concedendum est rem illam substati aliter desuere; cui eo modo defici ut proprietates & opetationes:& in aliam substantiam transiste per cottuptione in & generationem substantialem Probatur minor in morte hominis, vel leonis per quam factu in est, ut corpori remanenti iam non conueniat propriae passiones sensibilitatis. aut tili bilitatis,uel admirationis: nec etiam operationes sentiendi , aut ridendi, nec esse potestatem tu tota natura per quam ei possint restitui ullo unquam tempore : ergo euidens lignum a posteriori est,

quod non sit eadem substantia , qui: prius erat, sed in aliam insensibilem esse mutatam per corruptionem , & generationem substantialem. Ad argumentum antiquorum Philosophorum neganda est maior, quod res naturales sint substantiae simplices, vel quod uno tantum simplici principio constent: sed utrumque horum est aperte salsum, quia experientia constat proprias passiones,& operationes rei naturalis, quae a forma, & substantia eius tanquam a radice procedunt prorsus deficere,&ex conseque,ti deficere formam substantialem et aliquid tamen eiusdem substantiae remanere, quod est materia sub alia noua forma. Ex quibus sequitur nec uno tantum principio substantiali constare, sed duobus, nempe forma , dc materia : nec esse smplices substantias, sed ex utroque compositas, &ideo generabiles, &corruptibiles: quare necesse est dari generationem, dccorruptionem substantialem. Ad aliud vero de partibus neganda est maior, quod necesse sit, ut totum dicatur produci de novo, quod omnes eius par res de nouo producantur: imo etiam si nulla pars producatur de novo, produci pe test totum: cuius ratio est, quia totum est substantia illa completa , quae resultat ex substantiali unione partium,de qua verum est, quod ante unionem non crat, licetcssent omnes partes, ex quaru unio ite resultat. od manife- . stum

28쪽

stum est in resurrectione: per quam verum est hominem de

nouo incipere, quia iam non erat, licet essent partes eius ie- paratae, nempe anima,&corpus.' ' is

Adsecundum distinguenda est minor ex parte illius termi-nt,ex no ente simpliciter, qui duobus modis sumi potest,primo, ut est negatio totius emitatis , secundo,ut Iotu negat ensin actu:& in prima significatione conuertitur cum nilnlo; reverum est quod ex no ente simpliciter nihil possit fieri per generatione : falsum vero quod ens simpliciter, hoc est substantia,debeat fieri ex non ente simpliciter. In prima autem significatione concedendum est, quod ens simpliciter,uel substantia debeat fieri ex non ente simpliciter, hoc est ex non ente in actu, sed solum in potentia, quod est materia prima: negandum vero quod ex non ente simplicitet sc acceptum nihil -poslit fieri per generationem. Ad tertium neganda est minor, quod nee fiat substantia per generationem secundum essent iam, nec secundum existentia, sed utroque modo fit ita quide ut essentia sit terminus factus, existentia vero modus sub quo fit, vel ratione cuius fit extra causas. Et cu dicitur essentias esse aeternas,distinguendum est, quia dupliciter potest sumi essentia; primo secundum connexionem praedicatoru essentialium abstrahentium ab existentia actuali; imo abentitate reali extra caulas; secudo, pro natura reali extra causas ex tuis principiis estentialibus coposita,& sub prima acceptione perpetuae sunt essentiae,& de nouo fieti non possunt: sub secunda vero perpetuae non sunt,sed de nouo potiunt incipere, atque de nouo preduci per generatio

nem,uel creationem,iuxta earum naturam,&conditionem.

V .E S T I O II. suid sit generatio substantialisl

T intelligatur sensus quaestionis, explicare oportet diuerissas acceptiones generationis .Primo enirn accipitur prout commune quid est ad generatione substantialem de accidentatalem , in qua significatione i oquitur de ea Aristoti s lib. Phys.c. l. tex. . dicens esse mutationem de non subiecto in subleuctum: hoc est a termino a quo negativo in terminum ad quepositi uinut a non esse simpliciter ad esse simpliciter,uel a non esse tali adesse tale:& haec no est propria acceptio eius. Sed se- cudo accipitur proprie pro sola lubstEtiali siue per ea fiat substata a viueus,vel no viveus, ut ignis,uel animal. Tertio pro sola

29쪽

, o Lib. L De generatione O corrupi. h

generatione viventium. Et quaestio praesens non procedit aegeneratione in prima,& tertia acceptione: no quidem in prima,quia secudum eam non distinguitur ab alteratione, a quaea intendit distinguete Arist hoc loco; sed nec in tertia, quia de omni generatione substatiali intendit agere,& non de lola generatione viventium, de qua in libris de Anima,& reliquis naturalis Philosophiae. Solu ergo disputamus de generatione

in secuda acceptione, prout ad solas substatiales comunis est. Generationis autem sic sumptae tres definitiones assignat Aristoteles diuersis locis, vi caeteras omittamus. Prima habetur X. lib. Physic.T. text. i. Generatio est mutatio de non ente adens, iue de non esse ad esse. Secunda habetur cap. . huius libri

text.x3. Generatio est mutatio totius in totum nulla subiecto sensibili permanente. Textia vero capite s. eiusdem libri text. x s. Generatio est mutatio a substantia in polentia ad substantiam actu. Et omneauctae definitiones continent eundem sensum, nam per generationem producitur substantia composita ex materia, & forma, ita ut materia praesupponatur tanquam subiectum circa quod operatur agens,&sua operatione educit formam de potentia eius, quam ei vult, &ex tali unione resultat compositum , quod est principalis terminus productus per eandem generationem, forma vero est terminus formalis , quo aeque ab utroque sumit speciem suo modo generatio:& tandem quia materia est ens in potentia, dicitur fieri

Per generationem ens ex n6 ente, hoc est ex non ente in actu,s' vel quod ide est, ex ente in potentia Et hoc est quod per omnes istas definitiones explicatur; nam in omnibus dicitur generationem esse mutationem, cuius subiectum est materia,&esse mutationem de ente, vel substantia in potentia, quod est eadem materia carena forma, ad ens, vel substantiam in actu, nempe ad compositum substantiale per eandem generatione productium, quod est ens ae v. vel substantia a rui. In secunda autem definitione dicitur generationem esse mutationem totius in totum, non quia totum fiat per se ex toto , cum Do tum sit ex sola materia carente forma per se fieri, atque adeo ex non ente; quod euidenter probatur ex eo, quod si daretur materia separata ab omni forma,in quam ignis posset opera-M,& inducere propriam formam, produceret alterum ignem per veram generationem , & non esset talis generatio mutatio totius in totum , sed solius materiae a priuatione formae ad eandem formam , ex qua simul cum materia torus ignis generaretur. Vnde sequitur per accidens esse ad generat Ono , quod totum fiat ex toto,per se vero, quod fiat ex materiaci Disti illed by Coosl

30쪽

Cap. IV. Tractat. I. Quaest. I f. eti

teri a , sed quia naturaliter materia nunquam est sine aliqua forma,ideo naturali modo fit semper totum ex toto; nunquae amen per se;& ideo solum differt secunda definitio a prima,& tertia, quod istae explicant id quod est per se in generatione illa vero illud etiam, quod contingit naturaliter, & non serta pertinet ad generationem. In eadem etiam definitione ecunda additur, nullo sensibili subiecto permanente, hoc est, nullo ente compIeto, quia in generatione substantiali copolitum praecedens semper corrumpitur, & aliud nouum fit, per quod distinguitur ab alteratione ; nam in hac eadem substantia completa permanet in utroque termino a quo , N ad quem,& mutatur ab una qualitate in alteram, ut aqua asti egore in calorem sub utroque permanens.

An desinitiones ista, vel aliqua earum sit essentialis EHIs definitio nibus sic explieatis difficultas quaestionis a 3

solist modernis excitata consistit tu hoc, an omnes , vel aliqua earum sit essentialist Circa qua est prima opinio quor udam modernorum . nullam esse essentialem, quia ad eitcntiam generationis non pertinet, quod sit mutatio, licet modo naturali fiat cum mutatione materiae ab una forma in aliam. Itaque mittimant solum esse intrinsecum generationi, quod peream educatur forma de potentia matertat,&ei uniatur vel quod iam producta per creationem uniatur eidem materiae, unde sic esse definiendam essentialiter. Generatio est actio eductiva forniae substantialis , vel unionis eius cum materia. In qua non includitur mutatio, sed pro generatione ponitur actio: per alias vero particulas distinguitur a creatione.& cae teris actionibus,quibus producuntur accidentales formae. Probant duplici argumento: primo, quia eductio formae substantialis de potentia materiae , vel unio eiusdem formae cum materia,est generatio; sed haec potest saluari sine mutatione materiae ab una forma in altera, vel a priuatione unius formae ad eandem formam et ergo mutatio non pertinet adessentiam generationis. Probatur maior : quia eductio formae, & vnio eius cum materia est productio totius compositi substantialis, & non est creatio et cum non sit productio ex nihilo , sed ex materia: ergo est generatio , quia non datur productio substantialis praeter generationem,& creationem. Minorem vero sic probat: Si Deus crearet aliquam materiarusne omni forma , qua in eodem instanti educeret ut ign

SEARCH

MENU NAVIGATION