Johannis Rudolphi Glauberi arca thesauris opulentia, sive Appendix generalis omnium librorum hactenus editorum, quæ non solùm cuncta tam in philosophicis & medicis, quàm chymicis scriptis loca obscura illustrat, & intellectu difficilia explicat, sed

발행: 1660년

분량: 193페이지

출처: archive.org

분류: 화학

151쪽

Prima centuria. I Zctum , medicamentum bonum evadat , in omni bus iis morbis usurpandum, ad quos praecedentia medicamenta usurpantur , cu tamen cautione, ut ejus parva saltem dosis in usum veniat , eo quod potentioribus viribus Operatur, quam praecedentia medicamenta Nitrosi ignis Ope parata, dc quidem hanc ob causam , quia Oleum Salis communis res fugaces reddit, quas 'Nitrosi ignes constantiores in igne essi

ciunt.

X C. Modus Nitro FIgnis operatione,

curium in rubrum 9 fortιter purgans Medica

mentum conSertendi.

AB ii a parte Mercurii purgati abstrahun

tur,in cucurbi a vitrea, per distillationem, a. aut 3. partes Nitrosi nostri Ignis , qui Mercurium longe fixiorem reddit, quam si Aqua fortis multoties ab eo per distillationem evocata esset. Ruber hic Mercurius , aqua communi, salse sine sua liberatus, validum Purgans evadit, dosi exigua , nimirum uno, duobus , tribus, aut ad summum quatuor granis usum suum definienς , atque in Morbo Gallico, aliisque similis farinae detestandis morbis non sine curationis effectu, adhibendum. Pari ratione non solum varia & excellentia Medicamenta, nostrorum humidorum Ignium

Operationibus, facile parari, sed etiam magni

152쪽

momenti res in Alchymia, aliisque artibus esci possunt, de quibus hac vice, prolixiorem ingredi narrationem , tempus non permittit, eam in proxime sequuturas Centurias remit

Quandoquidem vero Spiritus Salis concentratos , in hoc opusculo, humidos Ignes appello , externa quidem specie , nullam ullius ignis imaginem prae se ferentes , necessarium esse arbitror , ut demonstrarione firmiore ostendam , quod non solum viribus igneis polleant, verum etiam , post interiorum ad exteriora, & eXteriorum ad interna conversionem factam , veri, visibiles, palpabiles , & sensibiles ignes existant , cumprimis autem Nitrosus ignis , qui omnium optime dictam nostram sententiam confirmat, quippe ex igneo subjecto Chymica Operatione paratuS.

X C I. Internum se sarum nori humidi,

albi Ignis 2 itrosi colorem, ab interioribus ad exteriora convertendi , ct visibilem reddendi

IN Nitro flavedinem & ruborem occuli, nullius captum superat, sed facili negotio verissimile fit & credibile. Nam cum Salpetrae Solaris sit proles, eidem suo Patri Soli colore, forma , virtute & essicacia respondeat oportet, si originis & nativitatis suae fidem facere alicui

153쪽

Prima Centuria. I 'alicui voluerit. At Salpetrae albo colore mi cat ; Sol vero flavam. vestem indutus, instar ignis coruscat, adeo ut hic nulla colorum sit convenientia, quamvis alias in comburendo ,& Omne, res maturando, maxima similitudo inveniatur. Haec si tum inter Salempetrae δίSolem occurrit differentia, quod ille particulariter tantum omneS reS augeat , maturet , &promoveat: Hic vero universaliter cunctis rebus vitam , incrementum , & nutrimentum

largiatur, Sale tamen, socio suo in auxilium adscito, ut in hujus libelli sine evidenter probabitur. Equidem credo, si nobis factu facile esiet,

nimirum ut ex Salepetrae innarum & internum ruborem ad exteriora convertere, eundemque

ab immundo , & crasso suo corpore segregare, & fixum atque constantem reddere sciremus , quod uni Versaliter maximi momentires peracturi essemus. Sed quis nobis hanc viam ostendet p Nostra peccata , Oculis nostris, tenebras coecitatis offundunt , ut bonum nec videre, nec prehςndere queamus , sed in tene bris errantes toto coelo a Veritate aberremus. Atque haec Dei est voluntas, ut ita fiat, quoniam ad frugem noS recipere penitus recusa

Dubium autem hoc removendi causa demonstrabo, Solis filium esse Salem petrae, licet eX- terno VultuPatri non respondentem. Idcirco ejus

P.trem dico esse flavum Solem, a quo generatus

154쪽

est , auxilio tamen albae Lunae, quae mater eXiis stir, & ipsi album colorem largitur: Sed sanguinem paternum, & igneas vires internis suis penetralibus ipsum occultare o. Adeo sapientera parentibus suis, Sole puta patre, & Luna matre Salpetrae signatus est. Pater huic tuo filio igneum cor , Mater album & frigidum corpus dedit, unde factum est, ut Hermaphroditicam naturam induerit, simul mas & foemina , calidus & frigidus , ruber & albus, vivificans &

Si )am aliquid boni eliciendi ex ipso cupidi

fuerimus , separationis ope rem aggrediamur Oportet, ut intimum , calidum , & vivificantem succum mineralem eX trahamus , & in optimum

Medicamentum convertamus. Separatio autem

haec ipsa licet nondum satis mihi cognita de perspecta sit, non possum tamen intermittere , quin paucorum illorum, quae mihi hac de re sub Oluerunt , prOXimum meum participem reddam. Alii rem accuratiore indagine perquirant,& plura aucupentur : Si Divina voluntaS permiserit, plura se offerent: Sila minus , Divinae tamen benedictioni pro iis gratias agamus, quadjam larga manu nobis donaVit.

155쪽

tis admiranda P atura.

JUxta meum simplex , & exiguum judicium ,

Salis petrae ruber color , ab albo suo coryore , nullius alius rei operarione, melius & commodius , segregari potest , quam alicujus magnetis , cognatione & iimilitudine ipsum attingentiS. Exemplo sit Aurum , & vulgare Argentum

vivum , mutuo amoris vinculo, atque interna si- . militudine ita inter so combinata, ut alterum ad se alterum attrahat. Mercurium tractando , si

sorte portio ejusdem aliqua in terram decidcrit, se in mille ac mille atomos dispergens, nulla ratione melius colligi poterit , quana auxilio talis Magnetis , a quo particulae dispersta at trahuntur , ut sunt Metalla , & cumprimis Aurum , assinitate pro in a ipsi conjunctum. L ate igitur dispersum hunc Mercurium, cum terra, caeterisque sordibus , & quisquiliis , a quibus vix dignosci potest, penitus ipsis con tectus, converro , atque sordibus his impono frustulum cupri, argenti, aut auri, quod perserdes probe vol utatum , ita infinitas particulas , & atomos dispersum Mercurium attrahit , atque ita ex quisquiliis istis extractum recuperat. Postquam Metallum autem satis Mercurii attraxit , & plus attrahere rccusat,

156쪽

linteolo Mercurius detrahendus est de MetHlo, quod denuo per easdem sordes, repetito labore , Volutatum , reliquas particulas attrahit, atque ita labor1bus toties repetitis , donec omnis extractus fuerit, sine detrimento eundem tibi reddit. Eodcm sane modo etiam ex Salepetrae, intima, & per totum ejus corpus late dispersa anima extrahi posset, si modo talis Magnes nobis notus esset,qui cum Nitri Anima maximam assionitatem haberet. Aliam, & cvidentiorem appono similitudinem, ut res tanto clarior & manifestior evadat,

& eo facilius intelligi possit. X CIII. Perspicua, oe evidens demonstratis

asserens, etiam occultissimas res per Ma netes

suos manis stari, ct visibiles reddiposse. 'AD mirabilis natura & proprietas vulgaris

Magnetis probe considerςtur, quem natura duabus plane contrariis virtutibus, una nimirum attrahendi, altera expellendi donavit. Uno enim latere serrum ad se trahit, & altero repellit, idque non solum edicit majoribus suis frustis, sed etiam quando in minora frusta comminutus est. Semper enim uno latere serrum ad se trahit, &altcro depellit, hac operatione utrumque Polum, Septentrionalem putat & Meridionalem xesiliciens.

157쪽

Ρrima Centuria. Hinc par est, ut Philosophus, Chymicus, S Medicus , rerum naturas & proprietates probe cognitas & perspectas habeat, si quam Operationem bonam initituere,& bonos effectus producere desiderat, cum sine hac cognitione neutiquam voti compos fieri possit. Etenim grande dedecus est, Philosophi titulo gaudere velle ,& nihilominus proprietatis rerum hospitem penitus & ignarum esse. Sed mundus vult decipi, internarum rerum plane rudiS, &eorum solummodo rationem habens , quae in CXternum aspectum cadunt. Si asinus leonina pelle indueretur, caeteris animalibus metum injiceret, eum leonem esse putaturis , idque ob externam tantum vestem , licet nulla facinora leonis editurus esset , nec etiam pos t. Prudens taluen homo eminentem aurium longitudinem mox animadverteret , ac proinde ipsum , ut caetera animalia irrationalia , non me

tueret.

Idem contingeret , si asinina pelle leo tegeretur ; bruta animalia ipsum non reformidarent , sed potius ludibrio haberent, u pote pro asino ipsum habitura. Sed prudens homo ilico ex tecti leonis actionibus & gestibuS agnosceret , externam pellem leonis esse exuvias, & sub iisdem verum leonem delitescere.

Sic cum maxima parte hominum etiam comparatum estis videmus, qui brutorum more,

158쪽

externo rerum alpectu acquiescentes judicant,& internas rCrum naturaS, ac proprietates plane Degligunt ac contemnunt. Haec unica est causa,

quod hactenus & in Medicina , & in Alchymiaparum, aut nihil praestitum sit. Ut autem ad propositum m Cum reVCrtar, perspicuis exemplis & operationibus demonstrabo , quod intimae & occultissimae rerum naturae Sc proprietateS per attrahentes , & repellentes magnetes evidentissime manifestari, bc acquiri soleant. Cuncta enim , quae sunt, amicos suos lhabent & hoites , quod sequente Operatione l

N C i V. Operatio, rerum interna ue se occura

tas, atque propr/ctates , per attrahentes, aut de

pellentes e Magnetes , manifestari , ct acquiri lpesse affirmans. lALiquot lotones plumbi, Argento .penituScarentis, Aqua serti ive, plumbumque aqua salsa affusa petere fundum coge , quod aqua dulci ablues, & exsiccabis. Calcis hujus plumbere sume 3. aut . uncias, eique quintam Auri puri misce , prius in purissimas & subtilissi . Inas atomos redacti, eo modo, quem in aliis Scriptorum meorum locis docui : quae calx dis orsan in promptu tibi non esset, utere alia Auri calce, quovis modo parata ; sed prior calx tamen ad hanc operationem est artissima. U-

159쪽

Prima Centuria. Isstramque calcem , plumbeam scilicet , ac auream in crucibulo colliqua, ut plumbum in fusilem lapidem abeat. Auri autem calX multo quam antea gravior hac operatione prodiens, alba erit, quae albedo nihil aliud existit, quam purum, & probum argentum, per Sympathiam a Sole Saturno ereptum, & visibile redditum,

quod antea spirituale, de invisibile in plumbo

latuit.

Hic aliquis quaerere posset; Cum igitur tantum argenti in quovis plumbo occultum lateat, cur nulli reperiantur, qui illud eruant Θ Respondeo , plures quidem esse, qui magnas argenti massas ex plumbo eruerent, modo artem intel ligerent, & este dius dare possent. At quia Metallorum naturas, δί proprietates ignorant, nihil etiam pro stare scientes, voti compotes reddi nequeunt. In hac autem extractione duplex causa innotescit, Sympathia nimirum, & Antipathia. Ob agnatam amicitiam Aurum eX plumbo sibi Argentum spirituale aggregat, & ob ingenitum Odium, quod ipsi cum Sale intercedit, hunc ipsum a se repellit. Habet igitur Aurum, in extrahendo spirituali Argento ex plumbo,

adjutorem , contraria operatione auxiliantem, atque essicientem, ut tanto plus Argenti eruatur,

quia Sal plumbo adjunctus , ob ingenitam sibi inimicitiam, qua ab Argento dissidet, hoc ipsum.

ianquam hostem suum a se arcet. Ac quanquam ex tali cum Sale parato plumbo semser

160쪽

semper Argentum eliquari potest , etiam sine ullius Auri additione , propter solam inimi-4 Citiam, quae Argento cum Sale intercedit , lessicit ut illud ab hoc, tanquam hoste suo, exi

plumbo exturbetur, tantum tamen Argenti non lCXpromitur, ut respondeat dimidiae parti illius, quod addito Auro evocatur. Nam quando Aurum attrahit, & Sal expellit, duae simul actiones fiunt, una per Sympam thiam , & altera per Antipathiam, utraque icOPum eum petenS, ut occultum Argentum & Aurum ex plumbo CXtrahatur. Duabus personis in protrahendo curriculo ita unanimiter consentientibus , ut una praecedens illud protrahat , & altera subsequens idem protrudat, fieri non potest, quin promO-veatur. Sic & in hac operatione Aurum attrahit , & Sal protrudit, utroque tamen ita Operante , ut Saturno seni purum Argentum cripiatur.

Evaporentur in cupella plumbi duo centenarii parvi ponderis aequalis, ac uni centenario aliquot librae puri Auri ad parvum pondus idem accommodatae , Argenti quidem plus, Auri ope , ex isto centenario prodibit, quam

ex altero , cui nullum Aurum additum erat: sed operationis lucrum non erit magnum , aut etiam quidem nullum , atque ipsa operatio solum palam faciet, fieri omnino posse, ut Aurum, cum plumbo clipei impositum,

SEARCH

MENU NAVIGATION