장음표시 사용
61쪽
Prima Centuria. s scripserunt, & eam verissimam esse testati sunt , ipsam tantorum hominum respectu rejicere, atque hos ipsos tantorum mendaciorum accusare , nemo ausus, sed ipsi suam existimationem relinquere quisquis coactus est. ubium igitur hoc ut omni iaci tollatur,& ipsa veritas evidentissime in conspectu ponatur , in animum induxi , Deo adjuvante, Metallorum veram , & utilem transmutationem , perspicui descriptione, toti Mundo ob oculos ponere, ac tot scriptorum, a tantis viris editorum, certitudinem verissimis experimentis asserere, ita ut unusquisque, levi saltem ignis cognitione imbutus , facili negotio commodum aliquod ex iis sit consequuturus. Agam autem primo de communibus , & crudis Salibus , deinde de simplicibus eorum Spiritibus , ac tandem de concentratis ipsoruni Spiritibus & Ignibus , quos ex ipsis
Antequam verti hanc Regiam Artem describendam & asserendam aggrediar, prius causam indicandam duxi, cur in ejusdem descriptione nonnulla loca occurrant, in quibus verba omis la , & eorundem loco signa repossitq sint. Hoc scilicet ideo factum est, ut indignos ars celetur , ab eadem omni ratione arcendos, & solis adeptis, atque filiis Artis innotescat. Praetere, quoq; ut cuncta secreta non passim,& sine discrimine divulgentur, sed illorum praecipua reser-
62쪽
Harprecbtianis porcis conculcentur, & conterantur , sed Amicis, tanquam ictus aliquis clandestinus, S aliis incognitus,ad feliciter pugnandum, relinquantur. Amica igitur petitione ab unoquoque conten do , ne mox irascatur, si non cuncta ea,quae propono, ingenii sui acumine valeat perspicere, sed Potius cogitet, non pro se scripta esse, sed pro aliis, quorum captu percipi possunt. Nec omnino necessarium est, ut omnes Omnia sciant; Nec etiam conduceret, si hostes & amici, sine omni discrimine, pariter cuncta haec intellectu suo assequerentur, quae hic descriptionibus meis in apertum produco. Satis est, ut aliqui duntaxat,
ει quidem digni, eadem perspecta & cognita
habeant, ac veritatem testentur. Unicuique i tegrum erit ea ex iis depromere, & in usum suum convertere, quae intelliget : Quae captum suum superantia non intelliget, eorum investigatione supersedeat, & non succenseat, quod unus altero scientia dignior existat. Non in eodem gradu Deus omnes homines locavit, quippe volens , ut alter alteri serviat, ac unus alteri
dominetur, prout dignus judicatus fuerit. Porro precor, ut quisque his,quae scripsi, contentus, rogando & scribendo in posterum mihi molentam exhibere desinat, nullas literas amplius accepturo, nec ad aliquas responsuro. Si plura revelare voluissem, omnino mihi integrum fuis
set illud facere, nec opus suisset tamdiu expecta
63쪽
tium facesseretur. His igitur acquiescendum
X X IX. I assibilis Praxu, crudorum Ss.
ma lumento, imperfectiora Metalla, inferfecitiora mutandi. 'Icutjam pauid ante, & etiam in aliis meorum OScriptorum locis satis evidenter demonstravi. quod Sales sive Salium Spiritus in terra, & extra terram Agens sint universale, Metallorum maturationem promovens ; Ita idem hic denuo firmiter as vero, dc dico, quod a Salibus crasis Metallorum corpora destruantur,& in nobiliora Metalla transmutentur , & quidem variis aci multiplicibus modis, ac facilius, aut difficilius, prout aliquis magis, aut minus in laboribus Chymicis versatus fuerit. Cuncta hic, Deo volente, i manifestabo, non cuivis tamen, scd dignis tan-ltum, & quidem horologopinorum more, quil horologium aliquod sejungentes, omneS partest ejus, sine ordine aliquo , alicubi reponunt, quasi artis imperitus nunquam rursus componet & ini ordinem rediget ; Alius vero, qui artem illam fabrilem antea tractavit, omnes illas partes facilii negotio rursus conjunget, & in pristinum horose gii corpus reducet.
l Omnes igitur ii, qui antea labores, Igne per-l sciendos, experti sunt , ex his meis descriptiO- nibus
64쪽
ω Iob. Rud. Glauberinibus facith se expedient, intellectu haud faci-llibus futuris, ignorantium turbx, quaς nulla 4 Ignis experimenta fecit, & frustra inspiciet ea lquae scripsi ; haud aliter ac sii quis legendi &l scribendi plane imperitus, scriptas literas aspiciat, nesciat, quid significent, aut quod argumentum contineant. Husmodi homo, si scriptori succensere vellet, annon ipsi injuriam facturxis esset, utpote absenti 1 culpa ignoran . tiae illius, quae impedit, quominus illas literas legat, qui nunquam legere didicer t. Idem intelligatur oportet de scriptis meis, non in cujusvis, sed eorum solummodo gratiam in lucem editis, qui scripta istiusmodi intelligere prius didicerunt Verum ut rem ipsam aggrediar, & Metallorum emendationem in meliora doceam , ipsum fundamentum negotii totius indico, Sc dico, ipsorum mutationem veram frustra tentari, & exspectari, nisi prius destruantur, & penitus occidantur. Granum tritici, ut Christus ipse ait nunquam incrementa sumet, aut se multiplicabit, nisi prius in terra putrescat. Si igitur Metalla per putrefactionem destrui debent, Salium auxilio illud fiat oportet, secundum Axiomatis Philosophi veritatem : Unius corruptio alterius est generatio: Unius mors alterius vita existit. Cum igitur Metallis moriendum sit, ne-eesse est, ut ab hostibus, aut contrariis rebus ipsis mors inseratur quia nihil inminuaturalibus,
65쪽
centu Iad grartisicialibus moritur, nisi a suo hoste o
Cum Metalla igitur a Salibus, suis hostibus,
destrui & occidi debeant, necessie est, ut ab iisdem invadantur, torqueantur, ac tamdiu crucientur, donec Agens, tanquam sortior pars, a Patiente, tanquam debiliore parte , vincatur,l occidatur, ac in meliorem naturam traducatur, in qua Aetione patiens ab Agente non recede- te, sed cruciatu non intermittente, torqueri debet.
disquis suum hostem in conspectu habens, debilioribus se viribus praeditum esse novit, quantum in se est, recedendo impetum hostilem declinare studet. Omni autem occasione aufugiendi & elabendi erepta , tradere vitam suam cogitur hosti, qui Patientem partem pro lubitu suo tradiat, & ex eo , quicquid vult, facit.
Sic se Metallorum emendatio habet, quae licet una cum Salibus suis hostibus liquarentur, eos tamen parvi facerent,& in ipsa fusione se ab iisdem segregarent, aded ut quaevis pars illaesa suam naturam, & essentiam conservaret. Si autem Sales Metallis fugiendi occasionem adimunt, & suis carceribus includunt, ut elabendi nullam viam habeant, sed maneant, patiantur , & moriantur, tunc Salis victoria potiuntur , atque ex occisis Metallis puriora Mmeliora fabricantur. Fit hoc in Igne per viam
66쪽
ca Job. Rud. Glacteri viam humidam, & siccam , de quibus jam satia
multa. Haec integra est Ars illa , praeterquam aliis documentis superfluis non opus esset. Cui tamen haec non sufficiunt, sequentes operationes perlegat, in quibus veritatem inveniet, atque oculis videbit, manibusque palpabit ea , quae
ipsi & aliis plurimis ante hac impossibilia
XXX. uomodo Metallis ab hostibus su
occidantur, ct in meliora transmutentur.
MEtallis non unus, sed plures hostes adversantur, eorumque hostium pars his inimica & aliis amica; illa verb his amica, aliis inimica existit. Exempli gratia :Aurum odio hostili nil magis prosequitur, quam Sulphur comburens, & Sales sulphureos, quales sunt Alcalia ,& Tartarus crudus. Odii causa est, quod Aurum nil nisi fixum est Sulphur, atque propterea odio capitali ab omni Sulphure comburente dissidet. Argentum & plum bum omne Sulphur, & omnes Sales Sulphureos amant, quales lunt Vitriolum, Sal petrae, Sal Armoniacus, & similes, quibus ad colorem suum
indigent. Contra Salem culinarium oderunt, utpote Mercurialis naturae,atque ideo ejus opem non requirentia, sed solum Sulphur , & tincturam desiderantia. Cuprum , Ferrum, & Argentum Vivum utramque naturam . Mercurialem putaa
67쪽
Prima Centuria, puta, & sulphuream possident, eamque ob cau- 1am cuncta Sulphura , & quaevis Salia amore prosequuntur. Stannum hostis est omnium S lium, sive Sulphurei sint, sive Mercuriales Quando a Sulphure & Sale occiditur, & ad vitam revocatur, ourius & tenuius corpus, sive Auri sive Argent1 nanciscitur, prout tractatum fuerit.
Ρorro si quis ex melioribus Metallis adhue
meliorem essentiam conseMi cuperet, eadem necesse esset, ut per suos hostes occideret, & per amicos resuscitaret. Quanto majores & vehementiores sunt hostes, a quibus Metalla occiduntur , tanto magis ipsa patiuntur, & tanto clarioribus . & melioribus corporibus resurgunt. Tota igitur Ars in eo consistit, ut Metalla maximis suis hostibus obruantur, occidantur , post mortem ab hostibus suis separentur, atque per optimos suos Amicos vitae meliori restituat tur. Totam Artem habes, nec aliud quid supe est, quam ut tem aggrωiaris, & manum admo
Exempli causa operationem addam. Occide levem per Spiritus Salium sulphureorum acres, ut calx alba evadat. Hanc aqua
affusa Spiritibus salsis libera, quae liberata nulla Ignis violentia in Metallicum corpus reduci potest. Similiter occide Metalla Mercurialia ut sunt B, per Mercuriales Sales,lesorum hostes.& multa in albas calces, quae sua salsedine libe
68쪽
etatis erunt sussiles. Eas calces Mercurialeni puta & Sulphuream occisam misce, impone duaplici Vas1 cementario, tege superius aliqua copia B: probe luto utriusque tigilli cementorii
juncturam muni , fornaci cementoriae immitte,
lenemque principio ignem a ibe , ut calces se invicem adoriantur , 8c fixum Sulphur fugacem, fusilem, & Mercurialem calcem D. vinciat. Quanquam enim in cemento aliquid insumum abire vellet, illud tamen ab E. intercipitur, atque aliquo modo ita in gradum F. exaltatur. Ad cementum ipsum non statim nimius calor admovendus est, ut fugaci materiae aliquid temporis concedatur, quo se adjungat fixae materiae, ξc cum eadem quoque fixa& constans evadat. Per quatuor igitur horas
ignis aliquanto remissior erit, ac postea per 8.
aut io. horas in candore claro conservabitur,
ita tamen, ut G. non liquescat. Tempore dicto finito ignis extinguendus, dc vas cententarium eximendum, in G. nigfum & fragile invenietur, Argentum continens, cujus facilem separationem postea audiemus. Utriusque Metalli calx, in durum lapidem coagulata, si in farinam molendo redigatur, atque in fornace ad hanc rem apta fundatur, corpus Metallicum acquiretur, haud pauci Auri, Sc Argenti praegnans, inprimis si Metalla non vulgarium Salium Spiritibus, sed Aquis Gradatoriis Martialibus occisa fuerint. In hoc cemento H. Aureum, & I.
69쪽
prima centuria. 6si Argenteum , una & eadem opera redditur. Eisl mollimentum ipsum quoque haud exigui est momenti, praecipue sit haec ipsa operatio majore eopia & majoribus instrumentis exercea tur , semper Argentum Auro praegnans ad se parationem subministratura.
t X X X I. Bre is ct compendiosa ratio fugax
Aurum ex coloratis Atacibus , rubro Talco, Gra- natis, Arena, Argilla, similibusque terris Asse atallicis extrahendi, σ corporale reddendi.
PRincipio Minerae istae, aut terrae Metalli
cae candefaciendae , aqua frigida extini guendae, & in mola in farinam , aut pulveremi comminuendae sunt. Postea sic comminutas immittes in Waldenburgensem , aut Coloniensem aliquem cantharum , atque Aquae Regis tantum ipsis affundes, ut tantummodo humecthntur, & cum cantharo suo apponantur igni carbonum, atque eodem circumdato calcfiant. Postquam Minerae & Aqua Regis probe una incaluerunt, ipsis Mineris astundendum calidς aquae tantum,quantum ad Aquam Regiam extra- hendam necessarium erit. Mineras aqua sic humectatas impone in magnas, de ex optima terra consectas ollas , in fundo plura foramina parva habentes, quibus imposita sit charta bibula ad sustinendas Mineras, ut per soramina non eXcidant , sed aquam solam dimittant. Post aquam
70쪽
primam egressa ira, alia calida dentio insundenda, atque haec astusto aquae tamdiu continuanda est, donec ipsa eadem dulcedine, qtia astusa est,abeat,& nullam ac redinem amplius gustui Offerat. Sic aqua vulgaris, & calida Aquam Regis, de A qua Regis aurum ex Mineris siccum abducit. Ollae constitutae sint in scamno foraminibus pertuso, per qHae apiarum fundi transeant, ut ita istippositis vasis aqua excipi queat, ut apposita iiigura ostendit. N B. Minerae possunt quoque immitti doliis duplicem fundum habentibus, qualia Sali petrae eluendo adhibentur, ut ita tamdiu aqua affundatur, donec omni, acrimonia ex aqua extracta ssit. l
XXXII uomodo ex Mineris extractis ,
adhuc verm Salpetra, cum emolumento, compa rari queat.
MInerae dicto modo per extractionem libe- iratae , commiscendae sunt cum ejusdem litonderis calci vivae, & cineri lignorum , ac con- jiciendae sunt in unum cumulum sub pergula ali- , qua, ut subinde urina , aut si haec deficiat, aqrva lpluvia humectari possit,quotiescunque eXssiccatae fuerint. In hac operatione Aqua Regis, quae in Mineris remansit, & per aquam calidam penitus non e Xtracta fuit, urinae aut aquae pluviae adju mento , Salem in calce viva , in optimum Salem petria commutat , qui aqua pluvia clui, & sblito
