장음표시 사용
51쪽
Prima Centuria, 4 praeparationibus optima Ignis pars avolat, Mamittitur. Hoc autem dico , quod hi concentrati Spiritus urinae ignei, prout eos parandoS docui, omnia quidem ea essicere queant, quae ipsis attribui,& adhuc attributurus sum ed unam quidem rem, & eam optimam effectui non dent: Nimirum ut concentratum Vitis Ignem coas utent, quae coagulatio ad univcrsalis Me dicinae consectionem haud minima clavis eXil stit. Quando enim Spiritus urinae hanc natu-l ram acquirit, ut subtilissimum Spiritum Vinil coagulando , in Salem commutet, ipsi affusus ;l hoc eodem Sale rite parato Auro anima sua CX-l trahitur, qui etiam per se, si mutatur , dc in sic-l cum , atque suavem Salem convertitur , ac sigil tur , praeclarissimi , & magni usus in Medicini Medicamenti vires possidet. Untisquisque, qui vel minima luce naturali illustratus est, facili negotio odorari poterit , quid sub hoc Sale reconditum lateat. Ex Vite purissima est substantia
SpiritusVini, praeter omnes alias res hominis cori corroborans, ut & cerebrum, ac caetera ejus
membra. Spiritus urinae est purissimus,& subtilissimus sal Mercurialis , & Animalis, in penetrando, aperiendo, & resolvendo parem non habens. Subtilis igitur, Mercurialis, Animalis, dc penetrans hic Ignis, purissimo Sulphuri Vegetabili ad est, Spiritui Vini junctus, ut una cum ipso
in siccum Medicamentum mutetur , quidnam in
Medicina effecturus sit, facili conjectura aliquis
52쪽
Ut autem erroris indicium faciam, ac causam
demonstrem , Ob quam adeo raro Vini Spiritus paretur, qui Spiritum Vini in Salem coagulet, se-qucntiu rationem cuivis habendam esse moneo. Primo enim animadvertendum , solam subtilissimam Spiritus urinae partem , & non crassiorem , ad Spiritus Vini coagulationem idoneam esse. Si igitur in ejusdem praeparatione, operatoris negligentia aut inscitia, partis subtilissimae jactura facta fuerit, fieri neutiquam potest, ut re liqua crassior, & faeculentior, coagulationem illam expediat. Non solum autem in distillatione, per vitra non satis munita, subtilissimus ille Spiritus evanescit, sed etiam plurima ejusdem copia, ante distillationem , amittitur, quando videlicet Urina, successive collecta, nimis diu stare, & cxpectare cogitur, adeo ut pedetentim Spiritus ex halet & in auras abeat, praecipue cum Esti VO,aut PIyberno tempore congrcgatur. Nullorum enim
extremorum Ignis ille patiens , a par VO calore, aut frigore cxpellitur , 'ac proinde commodius collectionis tempus non postulat, quam Martium,& M una, aut Septembrem, & Octobrem, quibus Mqnsibus aer temperatus,nec minis calidus, nec nimis frigidus existit. Hi igitur Menses quatuor ad colligendam urinam, & Ignem Animalem CX Co cxtrahendum, sunt commodissimi. Praeterea urinae putrefactae & distillandae addenda est calx viva, ut insipida aqua eo facilius ab
Igne illo fugace semoveatur , quod non fit si per se distilletur. ' Haec
53쪽
uaec pauca in Lectoris, & bonorum Medicamentorum studiosi gratiam, hic silentio praeterire nolui. t Quomodo autem hoc Igni Animali Metalla c- mendari queant, ibi non monstratur, sed, Deo volente, inox in sequentibus monstrabitur. Finimus vero hisce praeparationem, & concentrationem Ignium Animalium,&Vegetabilium, quorum admirandae virtutes,& vires in Medicina & Alchyni a. ac aliis utilibus Artibus, hic ordine, quantum quidem temporis ratio patietur manifestabuntur. Revera dico, quod horum Ignium manifestatione Mundo perverso magnam facem accenderim: Nullus tamen dubito, maxima mortaliu partem
huic luci fidem non adhibituram,sed tergum ipsi obversuram, utpote aspectu dignam nonjudicantem ejusmodi lucem, a qua se illuminari patiatur.
Eam autem ob causam, tantarum rerum manifestationem, Deus superbis non concedit, ut se majore superbia non efferant, si noto & commu ni,atq; omnibus rusticis lucente lumine, ma)us &clarius consequerentur. Maxima hominum parS, ac cum primis eorum, qui sapientiae 8c eruditionis titulo se efferunt, quid Lux & Tenebrae sint, omnitib ignorant. Inspiciatur diligenter veterum Sanctorum vita , ins Diciantur actiones ipsorum , qui Divina luce illustrati fuere; deprehendentur certe magna,&praeternaturalia miracula edidisse se,quae toti Mundo perverso,& tenebris oppleto
54쪽
Solem elementarem quaeso aspice, ut & Iignorum Ignem, viresque, lumen , Zc servitia utriusque, quibus omnes creaturae, & praecipue ipsum Genus Humanum ad incolumitatem suam uti cogitur ; An vel minimum gramen prodire , aut ullus vermiculus, sine Sole , nasci & vivere posset An ullum opificium, sine communis Ignis auxilio, exerceri valeret λ Qui si non esset,
herbis non coctis, & carne cruda , instar ferarum, Vesci cogeremur. Imo tota inter homines conversatio, & negotiatio tolleretur, si terreno igne & lumine nobis carendum foret. Si in rota aliqua civitate, aut provincia , aut etiam toto regno unicus aliquis vir esset, qui solus caeteros Ignis & luminis participes reddere posset, annon omnium hominum maXimus ad eum fieret concursus p Sed quoniam unicuique
Ignis notus est,& cum quisque ex silicibus facili
Negotio excutere novit, in nullo precio habetur, sicut 3c res illae omnes in nullo precio haberi solent, quae vulgares fiunt, quantumviS etiam
preciosae fuerint. Idem Igni contigit, qui licet maximi deberet fieri, nihili tamen ducitur, quia
communis & vulgaris est. Quemadmodum autem vulgaris, & unicuique notus Ignis , quamplurimis utilissimis operationibus, multum boni exhibet mortalibus, qui ejus usu minime possunt carere: Ita etiam artimciosos & occultos illos Ignes plurimi ducendos esse assero. utpote quibus ad praeparationem efficacium
55쪽
Prima Centuria. s reacium medicamentorum Medicus aegrE , & ad
viliorum Metallorum in meliora transmutationem Chymicus nunquam carere potest ; Uterque sine ipsorum auxilio , in Chymicis laboribus , nihil magni alicujus momenti praestitu
Qui talium Ignium ignorantia laborat, quid in Metallicis efficiet ρ In frigore & tenebris versans eadem affigitur difficultate, qua pistor
aliquis, aut cercvinae coctor, hyberno tempore lignis destitutus , aut aqua in glaciem concreta uti non valens , quorum ille panem pinsere nequit, licet optimam farinam habeat, & sic cere-visiam coquere non potest, etiamsi optimo frumento abundet.
Sic etiam cum Ha hymicis Ignibus compa ratum est, quorum egestas facit, ut nobilissimana Alchymiam cum utilitate aliqua non tractemus, sed ex eadem damnum potius percipiamus. EX peiantia quotidiana teste, citius centum sblent pessum ire , quam uni alicui contingat, ut sibi aliquas ex Alchymia divitias acquirat. Cujus incommodi culpa in impossibilitatem Artis non transferenda , sed potius imputanda desectui humidorum, frigidorum, & maturantium illo rum Ignium,ex Salibus erutorum, qui quo pacto ad Metallorum emendationem , ut & Medicinam, atque caeteras Artes usurpari debeant,partim in hac, partim in sequentibus Centuriis docebitur.
56쪽
Audacter itaque assirmationes meas toties Itea ratas repeto,& firmiter assero, quantum quidem magnorum si imptuum opera mihi hactenus innotuit, quod in Halchymia,sine his Ign1bus Salium humidis 3c frigidis, nihil utilitatis ,& commodi expectandum sit. ini Ignes , quandoquidem paucis etiamnum manifesti sunt, atque ob hanc ignorantiam , maxima Chymicorum Pars, hactenus laboribus irritis , Alchymiam coluit, ac in tenebris luci inhiavit ; Eorum manifestatione coecos ex obscuritate, in novum , & illuminatum Mundum educo, & quidem ita, ut fieri neutiquam possit, quin Alchymia, in plurimis locis est orescendo, fructus opulentissimos allatura sit. Ea de causa primum Deo, tanquam omnium bonorum datori , ac postea iis maximae agantur gratiae oportet, quibus Divina gratia concedit, ut huic ultimo & pessimo Mundo tanta mysteria patefaciant, ,
XXVII. Generalis Vsus nostrorum conce
tratorum,Hneorum, ct maturantium Spirituum, ex Satibus extractorum, in I fetaturum in nobi- hora emendatione , ct conἷersione. Praeparatis item multorum excellentium M edicamentorum ,
ct Augmentum,atq; emendatio plurium aliarum Artium,breviter hic demonstrata,quae prolixius, Deo dante,in particulari usu declarabuntur.
UT in pauca conferam , si imperfecta Me
57쪽
Prima Centuria. que Ignis operatione, frangi, destrui, mundari,ic in meliorem formam redigi possunt, id quod Quinta Pars Prosperitatis Patriae, diversis ex perimentis, stabilit , Salium Spiritus puros, idem majori essicacia, &longe melius eiscere, affirmo : quod cum simplices illi Spiritus illud melius & facilius, quam crassi Sales praestare queant, quidni & concentrati Spiritus omnium optime & facillime idem effectui daturi essent λPari ratione in Medicamentorum,& aliarum artium apparatu, Salium usus tantae non erit essi caciae, quantae Spirituum vulgarium usurpatio , qui tamen ut plurimum adhuc multo phlegmate imbuti , necessario tantas vires non eXerunt,
quantas concentrati& ignei illi Spiritus , qui omni phlegmate liberati sunt.
Exemplo sunt Solares radii, tantum calorem non emittentes, quando aeri humido commisti sunt,sicut & viridia, & humiditate imbuta ligna servore tanto non exardescunt, quanto arida, &sicca solent. Imd si Solis calidi radii cavo aliquo speculo , ignem augente, aut ignes carbonum , forti sollium flatu concentrantur, & quasi in angustias coguntur, decies , imo centies plus ericiunt, quam illi, qui tali pacto non concentrantur. Quo magis vero & arctius illae Solarium
radiorum , aut caeterorum ignium Vires concentrantur, eo majorem, fortiorem, & acriorem camlorem expromunt.
Speculum Igni augendo inserviens, si diame.
58쪽
trum habuerit unum pedem longum, lignum duntaxat accendet. Si vero diameter ipsius duorum pedum longitudine se extendet , stannum, plumbum, aliasque ejus generis metallicas materias liqua tu faciles , ut Bismuthum, Zincum, Κobolium,&c. liquefaciet. Si in eodem speculo diametri magnitudo quatuor pedes continebit, Solares radii sortiora incrementa sumentes , argentum , & cuprum fundent, ipsumque ferrum adeo candens reddent, ut perinde malleo tractari queat, ac si prunis incanduisset. Hic effectus Solarium radiorum, per instrumentum concentrat1oni , & caloris carbonum per sollem, aut Ventum , coactioni ascribendus est. Idem de nostris concentratis, & litimidis Ignibus intelligendum , qui non solum cum radiis vulgaribus Solis, aut calore Ignis culinarii, sed etiam cum illis Solaribus radiis, qui speculo con
contrantur in igneo carbonum aestu, sollium flatibus coacto, comparari debent. Unde necessario majorum virium sint oportet, quam vulgares Sales, & Spiritus eorum aquosi, quod capere ει credere satis potest, qui unque ingenii sauacioris viribus pollet. Oculis hoc vident, atque manibus palpant simplices rustici, & opifices, probe scientes, quod subtiles, calidi, suaves, &cordi robur conciliantes Vini ac Cerevisiae Spiritus , quando per distillationem ab omni humiditate liberantur,& per rectificationem concentrantur, decies plus ciliciant , quam si adhuc cum
59쪽
Prima Centuria. ssi vini aut cerevisiae humiditatibus,efiicaciam nullam habentibus, mixti essent. Ut clarius rem itatelligaς, uvas, frumentUm , aut arboreos fruetus perpende : Uvis, & arboreis fruistibus , . ut pomis & piris vescimur, substantia, qua nobis ab arboribus suppeditantur: Nutrimentum quoque nobis suppeditant, sed tale non, quale succus eorum expressUS , a secibus suis segregatus , ac per sermentationem in clarum, suavemque potum redactus, suppeditat. Necessitate urgente frumentum nutrimenti causa usurpari posset, non tamen ita , quam si a suis siliquis separatum, in farinam mutatum , aqua in massam redactum, sale conspersum, sermentatum , & igne in optimi saporis panem CX- coquitur. Eadem Omnino ratione aqua nuda coctum frumentum, potionem exhibet ip a aqua quidem aliquanto meliorem : Sed si artificiose' tractetur, & in cerevisiam excoquatur, siliquae a puriore succo separantur, qui postea per fermentationem plures adhuc seces a se removet,& in nobiliorem naturam abit, potum sua ViOrem, & meliorem exhibens. Si vero postea idem succus per ulteriorem distillationem ad majorem puritatem deducatur,& per rectificationem concentretur, ut frumenti vires quasi in angustum coarctentur, longe majores vires, utpote merus Ignis, exercebit, qu m frumentum cras sum, quod tantas vires exercendi ' ca-
60쪽
Sic cum Saliure1 concentratione etiam comparatum est, quibus nimirum suae seces , Art1s auxilio , eripiuntur, ac puriores partes in igneam substantiam convertuntur, ac concCntrantur , in
Alchymia magni momenti effectus praestan
Quod autem Salia communiter , tam per hu-rnidam , quat' siccam viam, Metalla destruant, lippis & tonsoribus notum est. Qua ratione VC-ro destructa Metalla, in nobiliora, quam gntea fuerunt, corpora reduci queant, nemo hactenus fuit, qui talis artificii gnarus, illud sumin lblicitud1ne non occultaverit. Hinc factum est , ut nihil commodi ex Metallica transmutatione perceptum, & ipsa Alchymia ludibrio habita fuerit ab ignorantium imperitissima turba , perinde ac si falsissima, penitus ab omni veritate longissime abesset. Sic docti pariter & indocti, sumi ni & imi, juvenes & senes in eam opinionem inciderunt, Alchymiam nil esse, nisi merum somnium,inane figmentum, & vanum quoddam Phantasma, quae Metallorum imperfectiorum inperfectiora tranMutationem, vanissima essictio-NC, CXcogitaVerit. Quandoquidem vero de hujus Artis veritate non solum tot Ethnici Philosophi, in quorum nu1nero Reges etiam fuerunt, verum tiam inter Cnristianos quamplurimi, tam majoris, quam minoris conditionis homines celeberrimi, ut