Apologia cuiusdam regiae famae studiosi, qua Caesariani Regem christianiss. arma & auxilia Turcica euocasse vociferantes, impuri mendacii & flagitiosae calumniae manifestè arguuntur

발행: 1551년

분량: 41페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

2쪽

Apologia cuiusdam

REGIAE FAMAE S T V D I O S I,

qua Caesariani RegemChristianiss.arma&auxilia Turcica euocasse vociferantes, impurimedacii & flagitiosae calumniae manifestὸ a

guuntur.

Apud Carolum Stephanum, pographum Regium,e regione scholae Decretorum. M. D. LI.

Cum priuilegist Regis.

4쪽

la Cui ut clam Regiae

FAMAE STUDIOSI, QVA, CAE-

sariani Regem Christianisi . arma & auxilia Turcica euocasse vociferates, impuri medacii & flagitiosae caluniae manifeste arguutur. o N illud mihi nunc

praecipue miranduo currit , quod facere in Germania, aliisque locis Caesarianos anim- . aduerto: Vt cum gratiam undique & fauorem Caesari quaerant,

odium ex cotrario, at

que inuidia Christianissimo Regi conciliare conentur. Nec enim is sum, qui praeter insitam hominum animis propensionem quandam, principum suorum facta ac dicta omnia propugnandi, multum etiam valere negem at ministroru mentes permovedas contentionem ac studia partium : ut cum se semel in causam incitauerint, multa tum & Ω-ciant & dicant, quae boni viri officio plurimum repugnent. Verum id potius singulari dignum A .ii.

5쪽

admiratione iudico, quod cum id propositum

habeant, ut omni u Christianae Reipublicae malorum ac tumultuum causas, ad unum illud caput Francorum Regem reserant:ea tamen quibus id probent colligunt, vulgoque iactant, quae ut nulla accedat accu ratior defensio ,sola eorum

qui audiant memoria si modo ii sint, qui, quid dicatur attendere velint facile refellantur: ut liquido appareat non illis obtrectandi, quod faciunt. Voluntatem, sed vel fingendi quae veri tantum similitudinem habeant, facultatem deesse. Ita est prosecto : leuissimos homines & maledicendi libidine occaecatos eo tandem dementiae peruenisse, ut aliquando sperarent posse fieri noua ista tam palim aperteque mentiedi ratione, ut in optimi atque innocentissimi principis gloriosissimo nomine labes aliqua infamiae resideret, si aliter, atque ut omnes scirent & meminisi sent, facta esse quaedam affirmarent. Scilicet sibi haec credi ab omnibus postulant, Henricum Regem , quo sanctissimas Caesaris cogitationes accosilia impediret,ne concilium totius Christiani nominis haberi posset, ne Germani in Ecclesiae Ro. potestate venirent, ne pax ac concordia toto orbe Christiano aliquando constitueretur, cum ipsum maximi nuper belli aut horem extitisse, tum Imperatorem quoque Turcarti coduxisse, ut magnis terra mariqi comparatis exerci

tibus

6쪽

tibus Christianorum sines inuaderet. Quae mihi sane causa fuit,uti ego nunc quae explorata ac comperta hisce de rebus habeo, ea literis mandare vellem:haud equidem quor rebus sua sponte clarissimis lucis aliquid afferre conarer : sed ut potius sicui sorte excidissent quae nemo ne scire potuit, nisi qui nihil scire curet eoru quae qua publice gerantur, is mecum illa memoria repetens, haberet quo perpetuo spectare acanentis oculos dirigere cognoscenda veritate posset. Quam quide ad rem tanto illos qui haec legent, aequiores, & ad auscultandum attentiores habere videor debere,quod in tam graui causa, qua maximi Regis maiestas ab iniquissima quorundam impugnatione defenditur, non Mliam mihi ab iis gratiam posco, quam Vt rectit,& ab omni perturbatione vacuum animum ad iudicandum adhibeant. Ac primum quidem, cum duo illa nobis ad dicendum tanquam capita proponantur : Vnum, quis belli, quod nuper exortum sit, author extiterit: alterum, quae

potissimum causa Turcarum classem ad nostra usque maria exciverit. De priore nihil hic dycam, quod eam mihi materiam seposui, de qua proprie & accurate alio loco dicerem. de Turcarum autem claisis aduentu, ita nunc agam, ut vel nuda rerum quae actae sunt narratio, dilucide atque ordine proposita, satis per se sit A. iii.

7쪽

stolidam istorum malignitatem atque impudentiam detectura. Satis constat, anno superiori, id est, quinquagesimo post millesimum & quingentesimum

a CHRIsTI seruatoris natali, cum Caesar, &Romanorum Rex huius frater, inducias cum Τurca haberent ad annuum adhuc tempus, &eo amplius,ex conuentione peruenturaS: repenter fama celebratum esse, Drogutum Turcat, Vt

ipse prae se serret, classis praesectum, Urbes duas, Africam & Monasterium in ora Asricae contra Siciliam cepisse de quibusdam Afrorum Regulis. Quo autem id titulo vel iure secisset, neque

tum serebatur, neque nunc magnopere quae rendum censeo. Hic Caesar, qui ad securitatem de pacem Siciliae pertinere existimaret non relinquere in iis locis Turcas, suis mandauit, operam darent, uti eae urbes in potestatem suam, quamprimum fieri posset, redigerentur. Quod illi ea celeritate & perseuerantia administrarunt, ut non ante oppugnandi finem secerint, quam penitus expugnarint: ac nunc quoque

firmo illic praesidio relicto in Caesaris ditione

habentur. Sub idem ferme tempus, Rex Rom. Veterem quandam arcem in Hungariae parte Transsiluaniae finitima postam , nomine Io nothium, quod eam intra terminos concessae

sibi perinducias regni partis esse duceret, refi-

8쪽

. cere,&nouis insuper operibus firmare constituit: atque intra breue temporis spatium,promptissima suorum voluntate usus, eam munitionem perfecit : etsi non sine magna dimicatione cum Bassa sic Turcat supremos quosdam principis sui duces vocant , Budae praesecto suscepta. Is nanque clim omnia ante expertus esset, quo Ro. Regem a muniedi propolito auerteret, neque quidquam profecisset, nouissime

locum ultro occupauerat, ac iam munire pa

rabat , cum subito Christianorum aduentu territus, hoc consilio destitit. Multo enim &plures, & ad vim, si opus esset, faciendam paratiores, conuenerant, quod timerent, ne si is locus a Turcis teneretur, pro receptaculo eis seret ad totam, clim vellent,Hungariam liberius incursandam atque vastandam. Tantum scilicet obsitus opportunitatem momentum in eo loco, esse statuebat, eoque maiore studio ad eius munitionem Turcarum discessu incubuerunt. Eae res locis duobus sic, ut dictum est, contra Vo luntatem Turcarum pene eodem tempore factae, cum Constantinopolim ad Principem delatae essent, dubium esse non debet quid effecerint . Itaque non multor post literae ac nuntii in omnes sere Europae partes veniebant, maximos ibi apparatus nauales institui, classemque comparari tantam, quantam ex iis quae post sunt

9쪽

consecuta malis nimium iam nos quidem sensimus. Nec conquiescebant aures hominum, quin alios ex aliis toto in Hungariae ac Trans siluaniae confinio motus exortos, & rerum initia nouarum nata acciperent: ut cuiuis facillimum esset interpretari, Ionothii munitione Turcas irritatos nihil aliud moliri, quam ut sublatis de medio induciis , quasi claustris quibusdam effractis, resin apertum bellum erumperet. Quin illud palam Venetiis, in Germania,&in aliis compluribus locis ferebatur, Turcarum Regem non obscuretulisse dolorem , quem de urbibus in Africa sibi ereptis cepisset: sed litoras misisse ad Caesarem minarum & acerbissimae expostulationis plenas:quarum etiam exempla circunserebantur, sicut testificari possunt multorum Principum ac ciuitatum legati, qui tunc ob rerum procurationes diuersarum ad ea loca accesserant. Earum porro literarum haec sere erat sententia: Significabat Turca, quoniam ex sermone quem secum habuis et Regis Rom. legatus, accepisset hanc esse Caesaris Regisque mentem, Ut secum pacem haberent, nec quidquam facerent, fieri ve paterentur, contra quam promisissent paciscendis induciis, quas syncere atque integre quantum fieri posset, seruare vellent:se propterea adductu, ut haec ad illos scribe -- ret .denuntiare igitur ac testari, Africa & Mon

sterium

10쪽

sterium a Droguto Duce suo nuper receptas utpote urbes quae ad imperium suum antiquo iure pertineret. Proinde, couenire ipsos, s pacem secum quam bellum mallent, curare uti hae vrbes sibi restituerentur, & homines ibi capti, atque in seruitutem abducti, liberi dimitteretur: quae nisi ita fierent, dici non posse inducias esse conseruatas: Sed & illud petere, ut arx Ionol-kium, quae recens in parte Hungariae quam suae ditionis esse costaret, aedificata ac munita esset, disturbaretur, milite'; inde deduceretur: Tum autem, ut stipendium sibi ex induciarum pactis promissum, in annos singulos dependeretur: Quae item nisi praestaretur, dici non posse quin& induciae ruptae & fides violata videretur. Hac

denuntiatione vehemeter commotus Ro. Rex,

ut qui intelligeret cum quo res sibi sutura esset, quanto Principe, & quam formidoloso cum ob potentiam, tum etiam ob propinquitate hoste, cuius vim satis antea maximis suis damnis & detrimentis suisset expertus, non acquieuit quin illi quam primum satisfacere conaretur, cum proponendo, tum etiam copiosissime defendendo iure suo arcis Ionothii, quod eam intra terminos Hungariae suae contineri existimabat, cum maxima testificatione perpetuar volunta tis suae, ne quid unqua a se aut suis feret secus, ac per induciarum conditiones licitum esset.

SEARCH

MENU NAVIGATION