장음표시 사용
21쪽
- giacchis nostris,neque item Bassat Budano: cum
., tamen latere te non possit, pertinere ad munus in & officium tuu , uti nos quamsaepissime&quam , amplissime omnibus de rebus certiores facias. - Quapropter nullam iam moram debes interpo , nere, quominus statim ad nos remittas Viatori rem nostrum Haly, cum stipendio nostro ordiis nario : nosque una quamdiligentissime perliteis ras certiores facias, quis sit istic nunc rerum sta-- tus: de aduentu item Germanorum: & speretis- ., ne posse eos expellere: & quae sint causae taliumia istic motuum : &, ut semel dicam, de omnibus , quae istic geruntur: ne tantae a nobis iam compari ratae & prouisae copiae, otiosae ad regni fines sedeant, nihil geretes dignum hoc apparatu. Iam .. pridem istic habemus Viatorem nostrum .nec sain iis intelligere possum, cur tandiu illum non di-- mittas, cum praesertim hostes iam intra regnum in penetrarint. Quare etiam atq; etiam vide, ne il-- luna ulterius moreris, sed quamprimu dimittas... Quin illud etia scito nobis esse certum, n6 pati, - ut Germani damni detrimenti ve quidquam re-- gno dent: quod quidem tu pro tuo officio in pse
.. ce atque otio tueri debes. Postremo, hoc te ad-ri monitum volumus, ut posthac, cum missu no-- stro Viator de re quapiam istuc venerit,eum sta--tim dimittas, quo is ad nos quam diligentissime
., recurrat. Has literas signo nostro obsignauimus, quo
22쪽
- mus, quo illis fides haberetur. Datum Constan--tinopoli, Luna mensis Iulii.
Vellem equidem perlibenter, ut isti qui esse
alias solent tam ad falsa vel excogitanda acres, vel effutienda prompti, tam etiam ad vera aut inficianda impudentes, aut cavillanda acuti &celeres, hic omne acumen suum experirentur,
Eὶc omnes ingenii neruos intenderent, hic om nem impudentiam suam explicarent : negarentne aliquid eorum quae exposuimus, ita esse gestu Atactis conciliorum Germaniae tenen tur: literis haerent Principis Turcarum, quas ipsi protulerunt, quarumque exempla legatis multorum Principum dederunt: omnium scientia ac memoria implicantur. Literas interpretatione aliqua subdola & commentitia eluderent e at sunt & amplissimae,& clarissimis verbis quod volunt explicantes. Postremo,alias afferrent cau, sis tantae offensionis Turcarum, quantam ipsi nuper ostenderunt ρ At nullas possunt probabiliores veris, id est, iis quas illi ipsi , de quorum
facto quaeritu r, semper prae se tulerunt: urbium Africae expugnationem dico, Ionothii munitionem, Transsiluaniae occupationem, stipendii quod ex foedere deboretur, pensionem omissam. Ad quas causas non dubium est quin totum hoc bellu quod nuper exarsi, referri oporteat, cum eas constet summae cuiusdam indignitatis spe- C. iii.
23쪽
ciem eoru animis obtulisse. Cuius rei non pauca aliqua & obscura signa, sed & multa &illustria documenta ipsi dederunt. Atque, ut caetera taceantur,& aliquado ab his Hungaricis & Trassiluanicis rebus deflectit oratio: Quis nescit, quomodo post illas acceptus sita Turcarum imperatore , atque ab ipsas eius consiliorum principibus Bassis miser Regis Rom. legatus Is nanque aduocatus in locum populi frequentia semper celebrem, tunc vero multo sui credi par est celeberrimum Dinan iis dicitur publicae audie-tiae locus in ibi cum recitatae coram ipso literae suissent, quae certa nuntiabat de rebus in Transi siluaniae actis, primum atrocissimas quasque omnis generis iniurias ac contumelias auribus atque animo accipere coactus est, quas illi iracundia inflamati, cum in ipsum, tum Vero multo magis in Regem Ro. clarissima voce, ut omnes exaudirent, iaciebant: deinde, illinc e vesti- .gio, inspectatibus omnibus, in teterrimum cadicerem abreptus est: post autem,& bona eius publice distracta, & familia omnis miserabilem inseruitutem ad ministeria actuariarum nauium abducta. Cum igitur hac tum illi tam acerbe statuerent in eum, cui nihil imputari poterat, nisi quod, Regi ac domino suo fidelis, ea demum
secisset,quae ipsi mandata essent: & ut aliqua in eo culpa esset, iure tamen gentium remitti ad
24쪽
eum debebat, cuius mandata neglexisset. Cum igitur tam acerbe in legatum consulerent, dubium esse cuiquam potest, qua indignitatis opinione, qua ira, qua ulciscendi cupiditate incitarentur in Regem Romanorue An non hoc unosacto bellum illi internecinum atque inexpia bile iam tum indicebant ρ Etiamne hic in tam clara luce isti ad mentiendum tam audaces &proiecti tenebras essendere veritati conabuture atque asseuerare pergent, Christianissimum Regem Turcas in Hugariam armasse e Verum age, concedamus hoc illis paulisper quod videntur velle: ne sint nobis hae, sicut sunt prosecto, tam
multae, tam certae, tam omnibus clarae &perspicuae probationes: patiamur illos hinc sensim elabi & ad suspiciones suas quibus in rebus tantis utendum putant, aberrare. Esto, propositumst coniectura quaerere, videaturne Rex Turcas
ad bellu in Rom. Regi inserendum solicitasse.
Quem tandem huic mendacio colorem obtendent ρ Si enim solicitauit, certe prius est voluerit: si voluit causam etiam cur voluerit, necesse
est suisse. Causa autem quaenam potest, dunta xat probabilis, intelligi, nisi aut magni alicuius commodi consequendi spes, aut laedendi quem vehementer odisset, facultas ρ Atqui neutrum
hic dici potest. Nam primum, quae utilitas Regi proponatur, quod Turcae imperii sui fines quo-
25쪽
tidie latius proserant quod decus illud ac splendor Christianorum nominis magis in dies obsolescatρ quod Germani veteres amici,ac perpetuo foedere cum Francorum Regibus coniuncti, in eam adducantur necessitatem, ut aut semel in Principis, a Christianoru pietate alieni, potestatem veniant, aut perpetua ipsis dimicatio subeunda sit cum hoste potentissimo Num posset maius sperare a Germanis auxilium, cum
illis bellum esset perpetuum sustinendum pro libertate, pro liberis, pro religione, quam cum ab hoc metu vacui ac liberi essent ρ deinde 'uod ad illud secundo loco positum attinet, potestne
fingi aliquid cur Christianissimus Rex vel odisiset, vel laedere vellet Ro. Regem t Magnitudine. credo, eius offenditur, ut eam imminui cupiat. An est aliqua pars Regni illius cum huius regno coniuncta, ut existant f sicut inter vicinos assolet) de finibus controuersiae, aut quam suae ditioni adiicere cupiat idenique, potestne quidquam huius interesse, ut illius populi sub ali no domino miserabili seruitutis coditione opprimantur potius, quam moderato ac ciuili legitimi sui Principis imperio pareant i Vt igitur hunc locum aliquando concludam: cum imperator ipse Turcarum partim suis literis accomminationibus , haud illis quidem sc ut fit interdum verbo tenus iactatis, sed re ac facto confirmatis:
26쪽
firmatis, partim aliis etiam indiciis huiusmodi, quibus, quantiis abditae hominum mentes in apertum proserri possent, clarissime testatus sit: quibus causas adductus, arma rursus in Ro. Regem ceperit: cumq; Veri simile non sit, potuisse id aliquam Christianissimo Regi aut utilitatem, aut etiam voluptatem afferre, ut in eum
potissimum e Christianis Principibus haec tempestas ingrueret, cum quo ipse nullam Vnquam habuisset,ac ne habere quidem posse videretur
vllius rei, ob quam simultates oriantur, communitatem : Imo cum e contrario costet, illum semper expetisse, cum uniuersi, coseruationem atque amplificationem Christianorum ditionis, tum vero proprie ac praecipue, securitatem& pacem Germanorum amicorum veterum &soederatorum : satis videor, quod ad hanc rem
attinet, occlusisse os istis mentiedi artificibus, vel potius vix enim sperare licet illos aliquando mentiendi sinem esse facturos) obstruxisse aures quibusdam nimium credulis, ne posthac tam faciles se praebeant ad mendacia admittenda, quam illi sunt ad ea proferenda prompti &impudentes. Superest nunc, ut ad illud etiam respondeatur, quod secundo loco obiecerunt: constitutum Regi cum Turcis suisse ut in portus suos ac stationes reciperet classem Turci cam ad incursandam & infestadam oram totius
27쪽
in hoc interno mari Caesaris ditionis:postea tamen, quam illa aut Tripolim aut Melitam cepisset, aut aliquod aliud graue atque insigne damnum Christianis dedisset. Cui certe crimini satisfactum abunde videretur, vel si id tantum
diceremus, non esse ulterius quaerendum : nec
quae causa comparandae huius classis, nec qui sinis ad occidetem mittendae fuisset: cum utrunque sic appareret, ut nullus iam dubitationi locus esset: tum ex denuntiatione post expugnationem Africae & Monasterii facta, quam supra demostrauimus: tum ex ipso etiam reditu classis in easde unde venerat partes. Attamen cum animaduertam Caesarianos in eo diutius immorari ut in re quae ipsos propius contingat:atque illic insolentius se iactare, tanquam aliquid nacti videantur, quod se in causa superiores constituat:primum quambreuissime potero, ita ordine exponam initia, progressus, exitum classis
istius: ut ex his etsi nihil praeterea diceretur, sa-cillimum sit de tota causa statuere. Deinde ad obiecta eorum quaedam, quibus se ipsa premere
atque urgere causam putant, respondebo. Turcarum imperator, qui sicut antea demonstratum est) in literis ad Caesarem scriptis inter caetera id quoque diserte testatus esset, dicere non posse Caesarem inducias se obseruare, nisi curaret, ut Africa & Monasterium redde-
28쪽
rentur: sciretque sibi eius mandato de restitutione promissum sita enim & omnes, ut supra dictum est, tunc cofirmabant,& verisimile certe est constituit maris imperium viribus ac copiis suis amplecti: atque ita classem emisit eam, quae ad nostra haec maria orientem versus visa est. Ea classis, circiter Caledas Iulias huiusce anni, se primum Apuliae litoribus ostendit: Ibi ad
hunc modum se gessit. Cum in oculis Italiae, oram legeret Praefectus eiusde classis, edicto proposito vetuit, ne quis e tanta, ac tam numerosa
classe in terram egrederetur, damnive quid aut detrimenti vili Christiano resve eius daret, tantisper dum certo scire posset, an Africa & Monasterium voluntate eorum qui tenerct, restituerentur. Quae res eo admirabilior omnibus visa est, quod minime expectassent tantam moderationem ab hominibus iniuria lacessitis, sicut illi se serebant: Ac nihilo secius ita perpetuo se habuertit usque in ante daem tertium Iduum: cum intra fretu Siculti ingressi, ibi non procul Rhegio, quae est urbs in ora Italiae posita ex opposito Messanae,ad terram appulsi sunt. Quo in loco, inuenta ratione colloquii cum arcis Praesecto, Praefectus classisse venisse dixit in has occidentis partes ad recipiendas urbes, Africam &Monasterium, quas Caesar per legatum RomanoruRegis, qui Constantinopoli sit, magno Turca-
29쪽
rum Imperatori redditurum promiserit: sed Meo amplius, curaturum, Uti earum Vrbium claues Naupactum usq; , ad ipsas Corinthiaci sinus
fauces, aut certe circa Zacynthum & Cephaleniam perferrent ur, ibique traderentur: Sese, etsi iam ea omnia loca obierit, neque quequam re pererit qui se ad id munus fungendum offerret: non grauatum tamen progredi usque in eum locum, ubi tunc costitissent, ut cognosceret ec
quid in animo haberet promissum facere de restituendis urbibus. Quod si ita esset, permansurum se quoq; in eodem instituto, quod adhuc tenuisset: ut nulli Christiano damnu iniuriamve dari fierive pateretur. Sin aliter comperisset, mandatum habere Principis sui, uti omnia quae sint Caesaris ditionis,sociorumve eius ac foederatorum, ferro & flamma absumant, hostiliaque omnia faciant in eos qui fide induciis paciscendis datam violauerint. Hac tum ille summa orationis usus est: petiitq; , ut intra posteri diei spatium,sibi resposum daretur: Id quod arcis Praesectus ita curaturum promisit. Itaque certu hominem e suis ad Proregem Siciliae, qui tum erat Messanae, misit: videret quid ad illa responderi
porteret:atque interea Turcae, permissu Rheginorum, aquatione ex urbe usi sunt, nulla utrinque nec facta nec accepta iniuria. Postridie venita Prorege qui multa dixit ac demostrauit, quorusumma
30쪽
summa huc spectabat: non fuisse haec loca, quae
repetatur, erepta Turcis,sed de Droguto capta, quem constaret piraticam facere:eoque ut cornmunem hostem, induciarum pactis exclusum. Ad quae Turcae,quae visum est, responderunt: Ac post multa ultro citroque dicta, classis Turcicae Praefectus, clim satis intelligeret, nulla ipsis Voluntatem restituendi esse,sed moras interponi, ac tempus quaeri, per causam expectandi a Caesare responsi, constituit illinc soluere: atque ex eo tempore, sicut denuntiarat, bellu aperte Caesari intulit. Vt rem in pauca coseram, Turcae inportum Augustae urbis Siciliae irruperiat: vetustam arcem vi expugnarunt:Hispanos milites, qui ibi praesidio erant, repugnantes conciderui: forum ac suburbana omnia incenderunt: Inde digressi, Melitam petierunt: Gogam vi captam diripuerunt: Postrem ὀ, in Africam cursu delati,Tripolim oppugnari coepta, ac iam tormentis pulsatam,per compositionem ceperunt: firmoq; illic praesidio relicto, no ita multo post in
orientem conuersa ad sinus Ambracium & Corinthiacu se retulerunt. Quae omnia, ita, ut dictu
est accidisse, ne ipsi quide Caesariani negare possunt. Na praeter ea quae tum omnibus ex parti
bus literis ac fama ipsa nuntiabantur, possum etiam ostendere excpla literaru Proregis Siciliae ct magni magistri equitum sancti Ioannis, quae D. iii.