Apologia cuiusdam regiae famae studiosi, qua Caesariani Regem christianiss. arma & auxilia Turcica euocasse vociferantes, impuri mendacii & flagitiosae calumniae manifestè arguuntur

발행: 1551년

분량: 41페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

41쪽

bellum necessariaru, tum maxime talis instrumenti : puderet, credo, ipsostatae vanitatis. Nam quod ad bombardas attinet, non dubium est quin possit, ut & facit,cum libet, collare ad numerum quatuor millium intra unius anni spatium:de quare licet sciscitari a Venetis,aliisque

qui rerum Turcicarum usum aliquem ac peritiam habent. Pulveris aute tantum habet, quantum vult, propter nitrum, quo ita abundat, ut

solo vecturae impendio illi constet: petit enima partibus AEgypto vicinis, ubi nitrarias habet

ita uberes,ut nunquam exhauriri posse videantur. In ea porris naui, de qua ipsi dicunt, nonnullae erant rerum eius generis copiae , coemptae & comparatae a pluribus eiusdem ordinis Equitibus:quas sui est ipsorum cosuetudo mingni Prioris nomine in nauem illam imposuerant,quae tum sorte quadam aduersa in classem Τurcicam incidit. Ac propterea videri non potest subsidio Tureis missa: nisi si cui credere libet, Equites sancti Ioannis esse Turcis amicissimos. Sed certὸ luditur opera, ac tempus frustra teritur voculis istis malevolorum refellendis: cum praesertim in Regem iactae, ut quaedam roris guttulae in magnum ignem leuiter aspersae protinus absumutur:sac illae a clarissima & praestantissima eius fama facillimὸ diluantur. Qui quidem Rex, sicut multa quotidie documenta

SEARCH

MENU NAVIGATION