장음표시 사용
31쪽
hunc rerum progressum hoc eodem ordine exponunt. Cum igitur haec ita tum euenerint, simul & causae eventuum non minus euetis ipsis insignes ac perspicuae habentur: ut nulli iam amplius dubitationi locus relinquatur. Nam comparandae quidem, atque ad occidctem mittendae classis causam Turcarum imperatori solam suisse urbium Africae & Monasterii occupationem, satis ex iis, quae ante dicta sunt, apparet. Cur autem tanta classis, hominum praesertim iniuria lacessito ru, se ita, ut expositum est, primo suo aduentu , ac multis deinceps diebus
a vi & iniuria abstinuerit, ne fingi quidem alia potest, quam quod promissio de restituendo
intercesserat: ut quoad spes suerit promissa factum iri, facile ea moderatione usi sint: ubi eadem desierit, tum ad arma & ad bellum quod denuntiaram, inseredum proruperint. Postremo, quod clim adhuc temporis satis haberent ad res alias gerendas, neque ullus ab hostibus metus esse posset, incidere tamen in hyemem
noluerunt: sed rursus in orientem, Unde vene rant, Vela couerterunt: satis argumenti est non
habuisse eos ad occidentem portus aut statio nes, quo se in hiberna reciperent. Reliquum
nunc est, ut cum haec ante omnium oculos posuerimus, pene, ut videri ac tractari possint, causam mittendae classis, initium belli inserendi,
32쪽
ordinem ac progressum rerum actarum : orationem iam conuertamus ad crimen Tripolitanum,aestimemusque qualia sint ea, quibus se Caesariani posse sperant inuidiam amissae Tripolis in Regem coniicere. Quam urbem videri volunt, atque ita scilicet persuadere orbi terrarum conantur, amissam perfidia Praefecti arcis,qui secreta cum Regiis consilia inierit. Cuius rei perficiendae interpretem ac conciliatorem dicunt fuisse Aramonem: cum enim, cum ex composito hac ipsa de causa Melitam veni siset, simulasse iter se Constantinopolim habere ad Turcam missu Regis: Magnum magistrum ordinis Equitum sancti Ioannis adisse: spem illi obiecisse, posse interuetu suo ab obsidione Tripolis auerti Turcas: vltro se ad eam rem peragendam obtulisse: denique cum ille facile ei credidisset sui in tanto ac tam subito tumultu fieri soleat cum vix homines ad se colligendos spatium habeant) mandata ac literas ab eo ad
arcis Praefectum accepisse . Clim autem Tripo lina venisset,alia omnia, quam quae se facturum receperat, secisse. Arcis enim Praesectu eo perduxisse, ut certae mercedis pactione dederet, vel condonaret potius Turcis arcem nulla vi superabilem: ut quae munitissima.& omnibus rebus
instructissima esset , non solum ad praesentem vim repellendam, sed etiam ad longioris tem-
33쪽
poris obsidionem sustinendam: Atque hic si
diis placet) Caesariani triumphant, ac tabernas,
sora,vrbes,denique orbem totum complet rumoribus de hac Tripolitana deditione:quam ita esse factam credi sibi volunt his maxime argumentis , quod Aramo ipse se vitror ad eam rem obtulit: quod arcis Praesectus Gallus, quord arx cum esset omnibus rebus ad vim obsidionem que sustinendam necessariis munita, teneri facillime potuit aduersus Turcas. Quae si aliter se habere doceo, & id quidem literis ipsius magni Magistri, hominis Hispani: nihil erit causae, quin maximo rubore perfusi si tamen erubescere possunt, qui sic impudenter mentiuntur e medio discedant, revicti ipsis illis quae praebuerunt, armis. Nam certe literas magni Magistri, scriptas sermone Hispanorum ad Proregem Siciliae, tradidit Legato Regis qui tum apud Caesarem erat, quidam eiusdem ordinis, homo &ipse Hispanus, qui res ordinis sui apud Caesarem procurabat. Atque hic ipse, cum postea quis
dam contra officium, quo ante functus erat,saceret , eisdem illis literis prolatis, magno suo pudore obmutuit. Earum literaruin haec eratia totidem pene verbis sententia. Per Equitem - Alphonsum LolenZanum, quem ipso Calcn-- darum Augustidie dimisi in nauicula specula -- toria, certiorem te seci,pridie eius diei reuertisse
34쪽
- a Tripoli eundem illum Myoparonem, quem - eo miseram, simulac rescissem Turcicam clas-- sem ad Augustam esse: literasque mihi a Praese-- cto attulisse, quae nuntiarent, eandem classem - ad littora Africae appulsam, non longius L X. - millibus passuum illinc abesse ad Occidentem
- versus. Hodie vero, qui erat sextus Iduum ad ho-ram noctis primam, huc aduenit altera specu-- latoria, cum literis eiusdem Praefecti, nuntian- .. tis, se iam tum cum illa scriberet , obsessos esse , a tota classe, quae ante portum constitisset intra
, spatium trium milliarium. Qui autem in dicta in speculatoria venerunt, quae quidem illinc ipso . Nonarum die soluit, cum de eis id quoque sci--, scitaremur, negabant, quo tempore soluerunt,
- vllam adhuc bombardam displosam suisse. Nec in tamen deerant, qui se ad quinque milliaria pro- uectos fragorem exaudisse dicerent. Sed δe illudis idem Praesectus nuntiat, accepisse se a classis Prae-
.. secto epistolam, quam ad nos mittat, atque Vna - suam quoque, quam ad illam rescripserit, ma-- iorem in modum a nobis petens atque conten- ,, dens, ut se Virorum, frumenti, & reliqui instru-- menti bellici subsidio iuvemus, etsi iam pro no--stra earum rerum facultate instructus. Ac no- ., uit Deus, quam harum rerum facultatem ha-aeamus: & tamen adhuc etiam mittemus quan-
35쪽
- subsidium id esset, quod istinc a vobis venire il- , lis posset, si quis scilicet prohiberet, ne Turcae
in bombardas in terram exponerent. Verum ido-
porteret quanta maxima fieri posset diligentiari administrari. Eodem Calendarum die, venerunt , in huc portum Gallicae duae triremes cum quo-- dam Gallorum Regis legato, nomine Aramori ne: Is nobis retulit se ire Constantinopolim. ., Atque idcirco hominem rogauimus, Vt, quan in quam existimaremus Tripolim satis, & viris, &., commeatu , & reliquo apparatu instructam, ne - grauaretur tamen ire ad classem Turcicam: co- ,, nareturque obtinere a classis Praefecto, ut eius
arcis oppugnationem mitteret. Quod ille pri- ,, Ino non concedebat: sed tandem hactenus ve-- niam petentibus dedit, ut reciperet se quicquid in posset nostra causa effecturii. Petiitque ut spe-- culatoriam secum mitteremus, perquam posi , set quod secisset, renutiare. Ac dierum quidem is coniectura, & tempestatis, quae tum suit satis ad , nauigandum idonea , nobis videbatur eo antὸν, aduenisse , quam obsideri nostri coepissent: ad-
, huc tamen neque speculatoria reuerterat, neque
, de ipso legato quicquam audiebamus. Et in ex-- trema epistola, haec verba ascripta erant: Facereo non possum, quin tibi etiam atque etiam in me-- moriam redigam,quanti intersit Caesaris de om-- nium insularum, ac continentis totius huiusce
36쪽
- tractus, operam dari, ut haec arx & munitio con-- seruetur: quantumque & Deo pietatis, & ipsius ., maiestati officii praestitum suerit, si erit curatu, - ut quam celerrime subsidio iuuetur. Datu Me- , litae ad VI. Idus Augusti.
TY his litetis intelligi hoc potest, in summastum angustias adductam Tripolim suisse, si qui
illic in praesidio erant, ante etiam quam obsiderentur, tanto studio contendebant, ut sibi subueniretur Virorum, frumenti, & reliqui instrumenti bellici subsidio. Tum illud etiam colligi, magnum ordinis Magistrum arci subdiffidere,
clim disertis verbis confiteatur, verum id subsidium sere, si quis prohiberet ne Turcae bombardas in terram exponerent: atque hoc fieret quanta maxima posset diligentia : prorsus visit conseques, sine tali subsidio, aegre illam potuisse defendi aduersus tantam classem. Atque illa etiam literarum clausula, ubi magnus Magister in memoriam reducit, quatum detrimenti publice acceptu esset, si talis arx & munitio missa foret: satis significat exiguam eos spem illius retinendae habuisse, immo vero: statuisse , nisi breui succurreretur, teneri non posse. De qua
tamen re non nimium contedo: Sed me adsententiam eorum faciter refero,qui eam arcem vi
derunt : qui quidem testari possunt, primum valeatne urbs Tripolis ipsa per se defendi: dein-
37쪽
de, si ea capta sit, possitne arx teneri, cui quas desuperiore loco urbs immineat. tum autem, existimatum ne sit vulgo inter equites eius ordinis, potuisse Tripolim sustinere vim atque impetum tantae classis, quae ad XVI. hominum millia, & L X. bombardas maioris illius generis ad quatiendos muros, exponere in terram posset. Verum ad illud iam venio officium Aramonis, quo is lanctus est, cum sustinere no potuisset contentissimu studium & preces magni Magistri: non autem , sicut isti calumniari audent, cum se ultro obtulisset, atque eas sibi partes depoposcisset. Cum enim constituisset recto cum 1u,sicut ipsi mandatum suerat, Constantinopolim nauigare, tamen ut satisfaceret eorum voluntati a quibus exoratus erat, itinere deflexit, ut Tripolim adiret. In quo sane vereri merito potuisset, nonnullam a Rege reprehensione,qui ad alia animum officia conuertisset, quam quaesbi mandata ab illo erant, nisi perspectam habuisset eiusdem Regis egregiam voluntatem in Equites huius ordinis atque instituti: meminissetque quo fauore illos complecti soleat, quantisque iam commodis,ex quo ad regnum peru nit, affeceriti eis prosectὀ,s hoc spectandum esset, omnis quae ab eis iam post Rhodu amissam expectari utilitas potest, ea ad unius Caesaris stu-ctum proprie pertineat, propugnatione insula
38쪽
rum,ae continentis utriusque quas ad orientem versus habet.Quae tame ratio impedire cursum nunquam potuit tam propaeae Regis volutatis, quin is pro singulari sua in Deum pietate, mai rem semper existimauerit rationem sibi habendam conseruandi tam sanctu institutum ac genus vitae, quam imminuendi eos fructus. quos solus Caesar caperet.Quae cum ita se habeat, non modo non verum,sed ne veri quidem simile esse potest, Regem, qui tot documentis declarauerit perpetuam voluntatem & conseruandi &lificadi huius ordinis adduci potuisse, ut se interponeret ad eripiendam Tripolim iis, quos omnibus rebus semper voluisset esse ornatissimos: m praesertim ea res ad ipsum aliter peditinere non posset, quim ut acrem animo eius dolorem inureret. Quare habenda Regi gratia est de eo, quod Aramo Equites Tripolitanos conseruauit:quos costat, nisi ille tunc aduenisi set, indignissimae seruitutis iugu subituros fuisse in manibus eoru, quos ipso vitae instituto capitales habere hostes profiterentur:non inuidia conssanda ab officium ministri, quod & iniussu eius factum est:& tamen, quia tam bene euenit, non potest non habere gratissimum. Iam vero quod argumentantur de Vallierio arcis Praesebo,homine,ut aiunt,Gallo: equidem no video cur unum hoc nomen adducereissu in suspi- N
39쪽
cionem valeat, cum sint multa quae omni pro sus suspicione liberent. Primum enim,erat cum
eo in praesidio multo plures ab Hispania,&in
his tres aut quatuor ex principibus, sine quoruconsilio atque authoritate statuere de nulla re poterat: Deinde, voto suscepto, se in seruitutem ordini suo addixerat. In quo nunquam quaesitum est, cuius nationis equites quibus negotiis praeficerentur: cum si haec illorum professo, Ut perpetuum cum religionis nostrae hostibus bellum habeant: Tum autem, innocentiae suae conscientia nixus vltro se Melitam ad causam e vinculis dicendam contulit: ut illic iudicio statueretur, utrum praestitisset, dedine arcem
quae defendi non posset, seruandi hominum causa qui ibi praesidio erant: an & arcem ipsam
amitti,& tot viros sortes, qui ad alia Reip. tempora reseruari possent, contrucidari. Atque hic, quod facillime possem, non insistam argumentati: tantiim petam ab hominibus iudicadi non imperitis, nec cuiusquam studio iam ante occupatis, uti statuant, vers ne simile videatur, Vallierium hominem praesertim id aetatis, & usum rerum non mediocrem habetem, si sibi maleficii conscius esset, comissurum unquam suisse, ut ultro sese offerret :quaestionem haberi postularet, causam ex vinculis dicere paratus esset: ut
postea quam iudicibus costitisset,quantum se teris
40쪽
leris ac dedecoris in se admisisset, morte inhonestissima per tormenta ac cruciatus assicer tur. Verum, utut est, nihil ea res Regem attingit, qui neque quid Tripoli suturum est, diuinare poterata. neque aliud certe existimare, quam esse illi loco satis ab ordinis magistro prouisum, pro eo quanti eam rem faceret. Sequitur nunc alia calumnia, ita sane leuis, ut ne mentione quidem digna videretur, nisi scirem Caesarianos, qui omnia etia minima arripere solent: nihilque tam leue ducunt,ut non ex eo calumniam strui posse confidant, continuo, si nihil cotra diceretur, vociferaturos esse, hic aquam ut dici solet defensionis haerere, Hic re aperte teneri, tota hic causa se superiores esse. Quare de illa quoque nonihil agamus. Atur, cum classis Turcica ad litus Africae constiti se si paulo ante, quam Tripolis obsideretur, nautari quandam bombardis, puluere bobardario, globulisque onustam, ab eadem classe captam esse. Eam nauem simulatum suisse Melitam mitti, magni Franciae Prioris nomine: re tamen Veraeo versus missam, ubi a Turcis excipi posset. Quasi vero tanta classis, quae nuper a Costantinopoli aduenerat,quae nihil adhuc propemodum executa erat tali aliquo subsidio opus habuerit.
Sed si stolidi homines scire posse quata sit Turcarum Principis potetia, cum rerum omniu ad