De antiquitatibus Lusitaniae libri quattuor a L. Andrea Resendio inchoati, a Iacobo Mendez de Vasconcellos absoluti & quintus liber de municipij Eborensis antiquitate ab eodem conscriptus. Cum alijs opusculid, versibus, & soluta oratione ab eodem Iac

발행: 1597년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

2 73

successu, familiariter ξnterrogatus, cum ei exposuissem , Eboram mihi ἰesse adeundam, ad capiendam canonicatus possessionem, qui

ex auunculi resignatione, annuente Summo

Pontifice, mihi Romae obtigerat.Gratum id sibi esse dicens, suumq. fauorem mihi,meisi rebus minime defuturum pollicitus, me honorifice demisit . Ebora igitur pueritiae meae altrix,& altera patria, veluti iure quodam suo, fruetum studiorum, laborum q. meoru sibi vendicans, operamq. meam,& industria, pro collato in me prioris educationis munere repetens, Deo optimo maximo ita disponente, Roma adueniente excepit anno mense Mariij, quo tempore Eborensis Archiepiscopus erat Henricus Cardinalis, qui postea Rex fuit. Agebam tunc ipse aetatis annum trigesimumquartum et integra vigebat valetudo , quam etiam Translagani caelῖ natura non parum iuuare visa est : sub quoe,

nempe natus, 3c educatus fueram. Itaque usque ad annum aetatis sexagesimuinoctauu, quo haec memoriae prodimus, unum tantum

ancipitem morbum pati in ea urbe mihi confligit, cum iam in ea triginta quattuor annosi permanserim. Quo tempore non solum Canonicatus munera obiui , sed etiam Inquisitor fidei cum essem ab Henrico Principe Creatus, anno Is 63. integro decennio in ea

iunctione Reipublice operam nauaui. In qua

302쪽

collegas habui vicissim quattuor. nam

duuin uiris apud nos is magistratus ut pluriamum ge ritur quibus cum summa concor. di ab comes fui, & socius in eo munere obetin do. Collegas vero ipsos hic nominare mihi liceat,propter summam meam in illos, dum viverent beneuolentiam. Primus fuit Do ε ctor Antonius a Castro , qui ipsu ndica icarius generalis fuerat, iuris utriusque scientia , & forensis exercitationis usurus . Cui successit .Petrus Aluar Paxedes Omnium Inquisitorum Lusitaniae An tiquiub mus,& de sacrosancto fidei negotio optime

sere decessisset, in eius locum. successit Frater Emmanuel Veiga ordinis sancti Dominici, insignis TheologuS.. Postremum , & quartum collegam nactus. sum, doctorem Hieronymum Sausam, iuri prudentiae cognitione, generis nobilitate, de

virtutum omnium ornamentis praestantem .

Cum igitur hos quattuor collegas habuis. sum, ac inulto etiam tem re , solus tantum munus obluissem,& incredibiles exhausissem' labores, nec mihi successor principe daretur: ccepi ab illo summis precibus contendere,ut mihi liceret, onus illud tam graue, tandem aliquando deponere . Quod mihi de- naum quamuis renitens,ac veluti coactus c, Cesiit, ea tamen conditione, ut assestaris nomine a

303쪽

mine , Inqiiisitoribus in posterum adesse, &definiendis fidei causis interesse vellem, assi' gnato mihi ad vitam eodem salario, quod

cuna essem Inquisitor habueram, sed libero . - & sine aliquo prorsus onere,nisi tantumsp6ntaneo. Ego vero ab anno I 373. quo ab Ο dinaria illa fundi ione,me abdicaui,nunquam.

destiti, pro mea virili parte, fidei negoti l apud tribunal sanctae inquisitionis iuuare l. nec desinam,quamdiu id vires serre poterui.

Quam bene autem,quantaq. cum animi mo . λ deratione,diligentia,& integritate,muneri

eo functus merim, satius est aliorum permit- tere iudicio, quam a me hic com memorari ci Anno.deinde I 77. cum Eboralidiscritens Olysipponem peruenisse in ,a serenissimo Res

. ge Sebastiano humanissime exceptus sum, ad capessenda iterum Rempublicam, ac gramuissima obeunda negotia inuitatuS: quae cuim: ipse recusassem, tantu abest, ut magnanimusi Rex, aliqua ex eo offensioniS ansam arripue'dil rit ut etiam nouum quodam honestillimae iunctionis genus excogitauerit, cuiuSOcc sone, me retinere, & opera mea uti posset. Il

Quae omnia eius immatura mors, & re rum omnium commutatio postea secuta lt turbauit. Nam eo mortuo, ego iam in se l nium vergens,& natura ipsa,magis ad hone-ιstium , & tranquillum otium, quam ad nego-

tium propensus , iterum Eboram mihi repe- .

304쪽

tendam', &1n ea urbe sedem stabilem figem, dam esse decreui. Sed paulo post, Henrico Rege e vivis sublato,& pestilentia non solum apud Ebbrenses,sed sere per uniuersam Luis sitaniam grassante ; in villam amoenissimahi

Silueriam Ebora sex M. P. sere distantem, se ' celli mense Maii , 'anno I 38, ubi sub finen Augusti, grauissimo morbo correptus , pa rum ab sui ab extremo vitae: periculo. Vale..tudine autem aliquantulum recuperata, sessi nondum plane confirmata, natalis soli,& p triae desiderio affectus, eo iter intendi, accidit autem,ut eodem tempore,potentissimus noster Philippus, ab Heluensi ciuitate te prosectus,illac etiam iter haberet, quem tuc mihi me salutaui , quia ita macie & pallor consectus eram,ut timuerim, propter pestis recrudescentis famam, ne ei molesta, & intempestiua, ea salutatio videri posset. Sed olysippone postea comorantem adiui, & ab eo pro singulari eius,& vere regia benignitare,humanissimis verbis exceptus sum. Cuius inomini, ita deditus semper, atque addictus fui, ut neque amore, nec studio erga ipsum, quisquam me ullo umqua tempore superauerit . Cha de re, ac etia de meo erga patriae inis. columitatem studio, incredibiliq.sollicitudia ine plura dicere potuissem,nisi innata mihi vel recudia, a proprijs laudibus,& captanda ina inis gloriolae aura vehementer abhorreret.

305쪽

ANTIQUITATIBUS

Liber quintus.

Auctore Iacobo Moenetio Vastoncello.

DE EBORERSI My LICIPIO. VNTI Q v I rus hanc urbem Eboram dictam fuisse,& sic ab eruditis nominari debere,constat tum ex Plinio, Pomponio Mela, Antonini itinerario: tu etiam ex antiquis Concilijs in Hispania celebratis , & vetustis lapidum inscriptionubus, intra urbis ambitum, & in eius agro repertis,de quibus mox agemus. Vnde apparet locum Ptolemaei deprauatum esse, qui hanc urbem Eburam, & qpamdam in Baetica sitam,Eboram appellat,cum e diuersb nostra haec Ebora,altera vero Ebura sit,cognomento Cerealis dicta, teste eodem Plinio, libro tertio, capite secundo, & Pomponio, qui ex eadem Baeticae prouincia ortus, Mellaria

nempe oppido, fide dignus est testis. Haec nominis similitud0 Strabonem etiam 'sellit,

α Stephgnum in libro de Urbibus , .u Sit

306쪽

DE ANTI Q v I T. Lus IT. bonis verba minus exacte perpendens, quod hilterius erat, alteri attribuit, Eburamyro Ebora accipiens. nec mirum est istos, cum Graeci fuerint, & in longinqua regione nati deceptos nominum propinquitate suis b. I atinos vero Geographie scriptores,quales fuerunt, quos antea nonalia auimus, no est verisimile haec nomina incognita habuisse, quos hac in parte nos sequimur. Alte- . ram etiam Eboram Ptolemaeus nominat, noprocul a Caesaraugusta. De nominis autem, de huius urbis origine quisnam primum eam aedificare coeperit, quis quaeso certi ali quid asserere queat, in tanta rerum antiquarum ubscuritate, nisi qui fabulosis, & confictis originibus, otio abuti, & bonas horas male collocare cupiat λ Datum hoc fuerit priscis rerum scriptoribus & ut ita dixerim , Gentilitati sit venia, quod urbium primordi ad deorum, dearumq. fabulas, plusquam aniles referre sint ausi. Nobis, qui eorum superstitionem, non minus ridendam quani miserandam censemus, veritas in primis c5- stare debet,& nihil est asserendum, nisi quod pro comperto habetur, aut grauis alicuius auctoris testimonio,aut verisimilibus coniecturis, aut ipsis etiam inscriptionum vete. rum monumentis. Sed ne omnino hanc curam neglexisse videamur non pigebit ea,de Utraque re adducere, quae nobis saepe, diuo

307쪽

de nomine cogitantibus, apud Geographos, .& ceteros scriptores occurrerunt. Plinius

4taque libro tertio capite primo scribit Marcum Varronem asserere in uniuersam Hispaniam peruenisse iberos, & Persas, & Phoeni ces, Celta'. & Poenos . Et ut ceteros modo missos faciamus, de Celtis , seu Gallis , idem asserit Strabo libro tertio, tradens eam Lusitaniae regionem, quae est inter Anam, &Tagum maiori ex parte, a Celtis incoli, &paulo post, cum de Nerio agit promontorio, ita habet: Extremi Artabri incolunt, circa Nerium promontorium, quod Occidentalis, & Aquilonaris finis est lateris.Cir .cumhabitant Galli, qui colentes Anam fluuium cognatione contingunt. Haec illo . Ex quibus aperte constat, hunc tractum, ubi

Ebora sita est, a Celtis suisse habitatum , qui

ante Carthaginienses,& Romanos in Hispa-hijs rerum potiti sunt. Verisimile est igitur ab Eburonibus Belgis, seu ab Eburoni cibus

Celticae Galliae populis, hanc urbem,& conditam , & denominatam fuisse, ut Heluiam, seu ut vulgo dicimus Heluensem ciuitatem, i ab Heluis Gallis originem trahere, suo loco dictum est Tam pertinax autem suit, tamq. diuturna Gallorum in Hispania mora anti- f.quis iIlis temporibus,ut cum lingua,& moribus Hispanis simillimi haberi vellent, Celtiberi dicti sint o Linguam autem ab illis usu S P ram,

308쪽

. Patam eam fuisse puto, quae hodie Cantabris in usu est, & Vascontea dicitur, vel a Vast nibus vltimis Hispaniae populis, vel ab Aquitanis, qui etiam Vascones dicuntur. Hanc autem Vasconicam linguam Celtis communem, aut etiam Celticam sui sse, confirmat versiculus Ausonij Burdigalensis , cum patriam celebrat, de fontem ibi scaturientemnim ijs laudibus extollit in hunc modum. Libet enim Carmina apponere , quia digna Iunt,& quia Burdigalensibus, quibus puerilis aetatis cui tu debeo, obiter gratificari cupio. Salue fons ignote ortu, sacer, alme, pCrennis, - Vitree, glauce, profunde, sonore, illimis, opace. Salae urbis genius, medico potabilis haustu. . Duiona Celtarum lingua, fons addite diuis. Aponus potu.vitrea non luce Nemausus

Turior, aequoreo non plenior amne Timavus.

Dui a Gallice sontem diuinum significare innuit,cuius nominis forma,& sonus Vanconicae Cantabrorum linguae apte quadrat . Sic enim finiunt urbium&complura alia vo Cabula,& haec vox Ona , apud illos, bonunia seu diuinum sonat. Aquitanos autem no modo lingua, sed etiam

corporibus, Hispanis magis, quam Gallis similes fuisse, suo tempore,testatur Strabo inutio libri quarti, qui etiam asserit Callaicis, Asturibus, & Cantabris, usque ad Vascones, di Pyrenen eandem suisse vivendi Brmulam .

errorio error

309쪽

LIBER PRIMvs. I 181 Nostram igitur Eboram, ab Eburonibus, seu

Eburocinibus Galliae gente,conditam, ac d nominatam suis is, verisimile mihi fit. Nec 'me latet, etiam in quadam Italiae parte, Eburinos populos Plinium collocare libro tertio, capite undecimo:& Pomponium Melam in sinu Gaditano, castellii Eboram iuxta littus rid enim passim contingere videmus, ut in diuersis orbis partibus nonnulla oppida eodem fere nomine censeantur. Sed utrum Celtae iulam condiderint, an vero iam conditam, &aedificatam inhabitauerint, merito dubitari: potest. QSantum autem coniecturis assequi licet ,.ego eos conditores huius urbis fuisse, crediderim: quia ante Quintum Sertorium, muris caruisse videtur, ipse enim se moenibus. eam cinxisse testatur. Vnde suspicari fas est, a Gallis, quorum mos erat vicatim habitare,

originem traxisse, qui praeter hoc municipiu, minora etiam quaedam oppidula , suae gentis . nomine insignita reliquerunt: ut Eboram a. monte, in quo sita est, montanam dictam, . distantem ab hac, de qua agi mus viginti cir- .citer passuum millibus, & Eburobritium si- . tam inter Scallabin, & Olysipponem, cuius meminit Plinius libro quarto capite vigesi-

. mo primo, ubi corrupte, Eburo,Britiuinae

gebatur, quod primus omnium Resendius noster indagavit, minime ab his, qui antea in .eum auetaem obseruationes ediderant, ani

310쪽

81 DE ANTI4VIT. Lus I maduersiarn.. Moenia igitur antiqua, quae etia nunc extant,& vetus ambitus,shu circuitus, ut vulgo dicitur, Quintus Sertorius condidit , peracto ut ex eius inscriptione coi stat bello Celtiberico, in quo Eborensium . militu prompta, ac strenua opera usus fuerat. Constabant autem muri, & quadratis lapidibus , validis propugnaculis, ac turribus, suis locis distincti, adeo firma, solidaq. structura, ut post tot saecula, tantamque, & tam variam rerum vicissitudinem, adhuc hodio integra illorum cernantur vestigia . Addidita aliua non minus necessarium beneficium, gratissimus ac liberalissimus Imperator, inue-eta in urbem magna aquarum copia, ab duodecim fere millibus passuum, quam ex diuersis sontibus in unum ductum collectam,ex manubiis magnificentissimo opere perducendam curauit. Sed iam ipsam inscriptionem subiiciamus.

. honorem nominis sui, ta cohon. fori . .

Εborensum Munic. vet. Emer virtutis Crgo . . . .

Don. Don. bello Celtiberico, deq. manubiis . . . in publici munic. eius utilitatem νrb. . moenivit, eoque aquam diuerscis in Ddi . . . . iamnum collecteis fontib. perducendam curau. . . . Hoc est: Quintus Sertorius ob honorem nominis sui, & cohortis fortissimorum Eborensum municipum,veteranorum, emeritorum,

SEARCH

MENU NAVIGATION