Mich. Archangeli Lupuli ...Theologiae dogmaticae lectiones

발행: 1830년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

11쪽

scholasticis tricis purgatas , et ut resti Primo calamo fusas, lectoribus sive obexquisitam latini sermonis elegantiam, et dicendi copiam , stoe ob selectissimam argumentorum Segetem , commendare. Quantam enim celebritatis

famam in Reρublica litteraria Propter immortalia eius opera , publici iuris post inde facta, Auctor obtineat, emo est qui ignorat. Vale.

12쪽

J okum iam nunc adgredimur opus ,

clarissimorum Virorum auctoritate, atque ipsa quoque temporum calamitate per tracti , quae a liberalibus studiis ad severiora, et ab antiquitatum penetralibus ad sacra illustranda nostrum revocant animum. Vtinam tamen illi nos essemus, qui eamdem ingressi viam , quam Summi strenuique maiores nostri ingenti cum laude tenuerunt , vel aliquid bono Ecclesiae Dei proficere possemus i Sed cuicuimodi res sit, licet magnum fuerit illis magna tentasse , nobis tamen vel parva haec , et exigua, veluti racemationem aliquam post eorum longe uberri-

13쪽

mam vindemiam praestare, et inglorium fortasse non erit. Quid quod in ea gravi sima incidimus tempora, quibus in Chri-tiana arena , nobis potissimum in sortem Domini vocatis , desudandum maxime est et verbo , et scri litis , bellandumque cum diabolis huius mundi, cum perditissimis nempe, et impii lentissimis nebulonibus , qui divina , et humana ivia , Sacerdotiumque , imperiumque nescio qna invecta et cogitandi, et scri bendi libertate evertere adnitur,tur. Sed accedit praeterea quod in hunc quantulumcumque laborem nos volentes, nolentesque iamdudum amicissimi , doctissimique longe plures Praelati nostrates coniecerunt , qui haud sibi plenius

in hac parte satisfactum esse querebantur. Quamobrem ubi ex pΟStremo nostro Opere de antiquitatibus , et priscis urbium monumentis, quae in itinere occurrunt Venusino , respirare aliquantulum licuit, in cunctanter in Τheologicum opus meditandum cogitationes convertimus, bono lioli,simu in eo In , qui

14쪽

in collegiis, et in Academiis versantur, instituunturque. Simul hitic per id tempus , exiguum licet, quod ex quotidiano tulis Civilis , Canoniciqne docendi

penso nobis superfuit, Scripta Patrum Ecclesiae Graecorum, Latinorumque V luta re coepimus , pinisSi a quaeque argumenta, quibus in tuendo dogmate usi sunt, decerpentes. Atque haec quidem sunt , quae modo proseramus , non ΠΟ-Stra profecto, sed omnia ex Patrum penu hausta. Quin et in scribendo ipsos Patres nobis imitandos proposuimus , qui vel in dognia te confirmando , vel in adversariorum dictis subvertendis, non syllogismis contortis philosophati sunt, nec in res divinas sophismatum necesintulerunt , quae ad risum doctos incitant , delicatiores vero ad contemptum, sed gravitate quanta maxima certissima revelationis principia constabiliverunt i alia hinc ex aliis deducentes per iustas

atque ponderosissimas ratiocinationes. Id Porro recte nec ne exequuti simus, ipsi videant , iii dicentque aequi rerum ae

15쪽

stimatores. orationem enim animus nunc est ad alia convertere , quae Praesari operae sortasse pretium erit. Nam vellio C opportuniori loco , quid sit Theo- Iogia , quae eius natura, quibus innitatur fundamentis, et quae denique eius origo , atque progressus suerit, aperiamus oportet.

I. Theologiam sermonem esse de Deo, Clarius est , quam quod ulla indigeat explicatione. Verum iste de supremo

Numine sermo, vel ex uno rationis lumine , rerum quo creatarum testimonio

vel ex divinitus revelatis veritatibus institui potest. Duplex hinc emanat Τheologia , naturalis nimirum , quam sibi vindicant Metaphysici, et reuelata, quactex revelatis principiis comparatur. II. Porro cuiusnam naturalis sit haeci nostra iacultas , vel ex eius subiecta materie, sive , ut aiunt , ex Obiecto, quod Deus est , sacile cuique innot Scel. Universa namque Theologia in Dei natura, eiusque proprietatibus veStigandis versatur. Nisi quod non in Deo

16쪽

dumtaxat immoratur, Verum in iis praeterea , quae ad Deum ipsum , rerum omnium principium, et finem, reseruntur. Ex quo sit , ut creatas quoque adtingat res , Angelos nempe, homines, leges, Virtutes, sacramenta , aliaque id

genu S multa.

III. sed non id heic praetereundum,

prima aetate a Sanctis Patribus strictiori sensu Theologiae nomen acceptum , ad eam nempe unam divinae SCientiae partem indicandam , in qua de Divinitato

habetur oratio. Quas hinc orationes S. Gregorius Nagi angenus de Theologia inscripsit, nonnisi circa augustissimum I rinitatis mysterium versantur , quibus is Graecorum, Latinorumque omnium primus adpellari meruit Theologus anno CCCLXX. Eodem modo Eusebius libros tros adversus Marcellum de Ecclesiastica Theologia inscripsit. Θεολοηεivenim tantum dena vetitubat ac Deum teri et Araedicare. Quamobrem Theologiam ab oeconomia , qua Incarnationis Christi myst frium significabatur, sci-

17쪽

plo sit S. Proesus in oratione II. do

τεt, δυνη quomodo homo generiatur sciri nequit , an Oeconomiam Dol inuestigare potoris 3IV. Quein admodum anti m cuique sa- cultati sua quaedam , Daque sinia, od- Signanda sunt axio inata ; sic et divitia nostra facultas sua firmissima habet principia , quae sunt ipsisSimae veritat Ps a Deo revelatae , quaeque nobis ex Sanctis Libris, vel ex traditione innotesCunt. Qua in re observandum illud potissimum , non privatas cuiuscuiusmodi re volationes int0r Theologiae principia locum obtinere , sed eas tantum , qua SProphetae, et Apostoli vel scii sito, vel verbo posteris mandarunt. Opportune

hinc Paullos Apostolus docuit , fideles

Superaedificatos esse sui ei standamentum Apostolorum, et Prophetarum, ipso Sum

mo angulari lapide Christo Iesu. V ou arbitror tamen fore qui m-

18쪽

quam , qui princitriorum o innium Τheologiae amplissima , et prae Cipua ESSeea inficiabitur , quae Apostolus habet ad Hebraeos CU. I l. nempe Deum

eSse , et remuneratorem Omnium eSSe ,

in quibus , ut aperte docet Sanctus . Thomas, tamquam in primis cr0dibilibus universa fides implicite continetur. IIas aliae sequuntur veritates , et primo quae ab ipso Deo pro humani generis saluto dispensata sunt , quibus Sane fidei symbolum constat. Atque his tandem cetera a Deo revelata succedunt , quae ut idem Thomas animadvertit ,

non directe ad sdem Per liuent , non enim sunt princiρaliter a Deo tradita; sed indirocle ; iis enim negatis , quid contrarium Idei sequeretur , sicut siquis ad rmur et Samuelem non fuissessium Helcanae' Ex hoc nim Seques. retur, Scr*turam divinam falsam osso. V l. Porro non omnia quaecumque iudisputationem adducunt Theologi plura namque ab aliis disciplinis ad ipsas firmandas theses mutuantur propositionum

19쪽

Theologicarum notnen merentur , Sed quae tantum ex revelatis principiis apte deducuntur. Non enim hominum arbitrio, sud ex ipsius mel sacultatis natura

disciplinae cuiusvis principia pendent. Quid Z uia inter Theologica proposita

innumeras eas adscribes ineptissimorum hominum quaestiones , quibus Τheologiam , augustissimum omnium facultatem elapsis saeculis turpiter foedarunt , quaeque neC ex Scripturis, nec ex Patribus solvi possunt 3 adeo sunt pura Puta aegrorum deliramenta lVII. Quum vero ex revelati S veritatibus , uti iam dictum est , suas apte deducat Theologiu consecutione S , Nemo, nisi stultus, umquam addubitabit, quin

ea vera sit scientia. Neque tamen Contra sacere videtur quod principiorum evidentia careat; vori latibus enim fido adsentitur intellectus , non evidentia rerum ductus , sed Dei revelantis auctoritate. Quid namque opus evidentia , quid opus criterio veritatis , ubi tanta est certitudo , quanta CuiuScumque na-

20쪽

turalis scientiae certitudinem longe tra- Scendit ZVlII. Et vera hinc scientia , et vera

amplius sapientia iure habenda est nostra haec sacra doctrina. Si, enim eam rccte dicimus sapientiam , qua reS per ultimas caussas cognoscuntur 3 quid do Theologia dicendum , quae CirCa caussas , et principia rerum omnium , Oaque summa, et praestantissima , kersatur 3 Altissima namque , et ab omni saece corporum , et matellae remotissima Caussa est Deus , clui sane primo , et per se divinae scientiae subiicitur , quem porro Per altisSimas caussas Theologia contemplatur , laer eaS nimirum sidei veritates , quas non curis, et Sanguis revelavit, sed Palcr , qui est in Caelis per suum Vnigenitum muni seStavit.

IX. Sed iam tempus est, ut qui fuerit Theologiae adspectus in ipsis Christianae Ecclesiae primordiis, quaeque

eius sequioribus saeculis conditio , brevi aperiamus 2 Verum adhuc est, quod

praemonendum duco , Theologiam ,

SEARCH

MENU NAVIGATION