Mich. Archangeli Lupuli ...Theologiae dogmaticae lectiones

발행: 1830년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

21쪽

quam ViS unam ex vallis tamen , qui bi stractari solet moclis, varia sortitam esse nomina. Antiqui iamen Patres nonnisi dogmaticam , et agonisticam habuere ,

ut ex Chryrostomo in Matth. XXL

nobis dicuntur , agonistice exPlicantur, non dogmatice. Sic et S. Basilius in Epist. LXIV. Dogmatica in docendo, agonistica in disρutando ad emus insideles et haereticos. Porro agonistica alio nomine gymnastica audivit , ut Hieronymus iu Eρist. ad Pammachium aliud est γυμναστικως scribere, aliud ὀυγ- ματtκως, Sub litque , aliud est quaerere, aliud definire , in altero Pugnandum , in altero docendum est. Quamobrem universa quae ab Ecclesiae doctoribus in Τheologia pertractantur , ad tria PO

tissimum capita refert S. Asterius infra mil. contr. auarit. nimi sum δοπιματος

22쪽

X. Agonisticae Theologiae disputatio-DeS δtxut 3M exercitationes ab antiquis dicebantur , de quibus Hidronymus in cathalogo Iustini : in Urbe Roma διατρt 3οις habuit , et Eusebius Lib. vi.

habuit, quem locum miror, quo Pacto Valesius interpretatus sit.: Cesareae domictilium it. Dogmaticae vero Theologias lectiones Homilias vocitabantur, Eusebio teste loc. cu. tum et δtαλεDis Sermones ex Eusebio lib. VII. Cv. XXXII. et εζηγησεις siteVPretiationes, ut ex Epiphanio Mileuitano n. 4. Sed prinia Christianorum aetate Cathechesos audiebant, quae Cathecumenis habebantur , et zotς φωτιζομευοις illumι natis sive Baptizatis , nam bapti Smus φωrumos illuminatio , et Baptismi sons φωτtστηριον,

dicebatur cuisu modi sunt Cyrilli quinque Cathecheses. Hinc Theologia alio

23쪽

nomine dicta Cathechetica , quam hodio Exotericam aiunt. XI. Succedit Scholasticae nomen , Τheologiae addit in , sortasse ob elegan- 'tiam , qua primitus a scholasticis pertractabatur. Scholastici enim iidem erant prisca aetate ac Rhetores , de quibus Auctor dialog. de Orator. At nunc adOlescentuli nostri deducuntur in scenas scholasticorum , qui rhetores Oocantur. Vtebantur onim elegantiori dicendi modo , quam quod in foro obtinebat, ut testis est Suetonius de C. Albutio Silo, et Silvanus in Prooem. tract. de Memiudicio: Non id facere adnisi sunt, ut salubres , ac salutiferi, sed ut scholastici , ac diserti haberentur. Atque

phrastus adpellavit apud Diogenem Laertium. Equidem , ut ingenue fatear, no-Vum, et fiat taSse peregrinum meum hOCopinamentum de Scholasticae Theologiae nomine videbitur. Sed Serapionem Scholasticum habemus , nonum nempe , eumque praeclarissimum Alexandrinae Scho-

24쪽

lae Theologum , hoc nomine salutatum

elegantiam ingesnii ut explicavit Hieronymus. Scimus hinc huiusmodi Theologiae

tractationem summo loco antiquitus h bitam apud Patres potissimum , catholicae veritatis propugnatores acerrimoS. Non igitur Scholasticae vitio , sed hominum imperitiae , temporumque vicibus tribuendum, quod ineptissimis quaestionibus onerata maiestatem religionis quodammodo obnubilare videatur . Haec praelusisse haud importunum erit. Nunc ad Theologiae ortum , et progressum

Procedamus.

XII. Quum ea sit Τheologiae natura , ut res divinas ex revelatis veritatibus deducat , nemo unus fortasse inficiatu- rus erit , Christum. Dei filium , serVatorem nostrum, et Apostolos primos fuisse huiusmodi scientiae doctores. Ipse enim Dominus noster ex vetusti Foede-xis tabulis, quas Hebraei reverebantur, Plura hausit, confirmavitque, quae ipsi negabant. Hinc Matth. xx I i. ex Psalmi

25쪽

X HII

Di inii ut in. Eodem insuper modo ex

Gonesi II. PROPTER HOC AD E

REBIT HOMO UXORI SUAE, ET ERUNT DUO IN CARNE GAA ,

dissolvi non posse matrimonium recte concludit. Sic et Lucae xx II. animae immortali talem Ox verbis Exodi l II.

DEUS ABRAHAM, ISA AC, DEUS

IACOB domonstrat. Quod ipsum et millies Apostoli in suis scriptis probo

exequuti sunt.

XlII. Qui altero post Christum Servatorem saeculo floruerunt Ecclesiae Patres multa quidem Sacrae doctrinacC3 pita pro re nata explanarunt, licet in eo toti suerint, ut Christianam religionem ab Ethnicorum calumniis strenuis

vindicarent. Quod et de Patribus III. saeculi dicendum , splendidiori quamvis adparatu hac aetate , quam superiori , tradita suerit divina doctrina in Gymnasio Alexandrino potissimum , ubi magni nominis noruere doctores Athenago-

26쪽

ras, Clemens Alexandrinus, Pan tenus , Origenes, Heracla , Dionysius , qui sive in Apologiis pro Christiana Religio nocontra Ethnicos, sive in concertationibus adversus Iudaeos , aut eius temporis haereticos , argumentis etiam ex po

tarum , et philosophorum penu decemptis , usi Sunt. XIV. At quarto, et quinto saeculo dialecticis argumentationibus armati haeretici , diris modis Dei Ecclesiam turbabant, dilaniabantque. Quamobrem Pa

tres ad istorum cavillationes retundendas, Aristotelicae dialecticae, quam ante id tempus detestati fuerant, se toti mancipaverunt. Hinc pestes illius aetatis Arianos, Anomaeos , Nestorianos , Eulichia nos, aliosque , qui sophismatibus , ad fidei veritates evertendas, omnia reple- Verant, Strenue quidem, et subtili disputandi ratione ins ctati sunt Patres, Athanasius potissimum , qui una acie adortus est oraves. Scripsit enim libros, recte dicam ponderosissimos, non autem

27쪽

seli ilarum mothodo , sed unica, et perpetua raratione.

XV. Per id ipsum tempus ad Theologiam ornandam suin nris praesidiis instructus accessit Augustinus , magnus ille Christianae Religionis propugnator. Par fuit in eo ' foecundissimum, et versatile ingenium , et consummata in philosophicis disciplinis, et in arte dialectica potissimum exercitatio. Adversus hostes Catholicae doctrinas pertinacissimos in arenam pugnaturus descendit , sugavitque Arianos , Manichaeos , Donatistas, Pelagianos , Semipelagianos , aliosque.

Quamvis vero absolutum aliquod Τheologiae Systema ab Augustino non habemus , ad systematicam tamen scribendi formam adprime accessit , et tu plerisque Mysteriis praeclare adeo ratiocinatus est, ut nullus serme alius ante illum. Quaestiones insuper maximi momenti , et intentatas antehac agitavit , pluresque solo ingenii acumine diremit . . XVI. Sed antequam ulterius nostra

haec progrediatur oratio , haud abs re

28쪽

animadvertere erit, Τheologiam ex Sanctorum Patrum,Conciliorumque sententiis Contextam , vel ab ipsis usque prioribus Ecclesiae saeculis originem habuisse. Hieronymus euim Elvidium Tertulliani, et Victorini testimonia isthi obiicientem Compescit : Numquid non ρossum tibi

memorare ,, Ignatirim , Polyca Um , Irenaeum , Iustinum martyrem , PD-rosque alios Ostolicos, et eloquentes ωiros, qui adωersus Ebionem , et Theo-ragum sexanthium, et Valentinum , ad haec eadem sentientes , Plena Sapientias polumina conscri serunt, quae si legisses aliquando plus sveres Z Sic item Augustinus in ipso operis sui adversus Iulianum Aeculanensem Videsis quae de Iuliano edisseruimus in nostro Itinere Venusino in Aeculan. Pug. 79. et seq. , et Pelagium ingressu , testatur se ad manum immensani testimoniorum struem habere, ex omnibus Sanctis, Patribus conrasam ad hanc litem

si utendam , sed ne longissimam instrue

29쪽

ret telam , Pauca pio luctiarum. Τam ex Graecis , et Latinis Patribus plerosque commendat, quibus et suffragatores adiungit quatuordecim Concilii Diospolitani Episcopos, in Ius , imminentis anathematis metu , errorem suum Pelagius retra Clare Coactus est. Huiusmodi igitur

erat hac aetate Theologia , ex Graecis nempe, Latinisque Patribus, ex Conciliorum , et Potiti ficum decretis com-Pacta ; quod et in antiquioribus Patribus observate est , qui et sacras litteras, et superiores Patres in caussae defensionem adduxere.

XVII. S0xto saeculo Aristotelis philosophia per virum nobilem , Anicium Manlium Tot quatum Severinum Boetium in Ecclesiam Occillen 'alem indiscla , ad aliquam systematis sormam Theologia devenit. Magno is suit Doctoribus f holasticis adiurnento, qui AriStotelem Sequuti sunt ducem , quamvis , quod mirum sane est , nihil Graece scientes. Hac primum aetate in philosoplaicis rebus systemata Concinnandi mos oblinuit,

30쪽

ut ex Boetii, et Cassio lori libris patet. Non desuere tamen et Theologiae compendia , licet rudia quidem et impersecta. Studium hinc etiam ita Occidentali Ecclesia invaluit sententias Patrum colligere, et summas elucubrare. Isidorus Hispalensis libros tres edidit sententiarum ex Gregorii, Magni morali hiis decerptas , quibus aliquid ex Augustini , aliorumque lienu adiunxit. Leontius Cyprius locos Theologicos communes , itemque ex Sanctis Patribus depromptos , conscripsit. XVIII. Ea doni seruae Theologiae ratio et VII. saeculo invaluit. Id bmplius quod eudem methodo nihil nempti de suo interponere , sed omnia ex libris

Patrum praecedentium Saeculorum Conradere Theologi solebant in Sacri Codicis interpretation ' usi sunt. Hinc Catenae Patrum ortae. XIX. octavo saeculo Ioannes Damascenus vir eruditione , et sanctitate clarus , de fide orthodoxa libros quatuor scripsit , in quibus eam Theologiae ra-

SEARCH

MENU NAVIGATION