장음표시 사용
21쪽
- quae ad Deum quoquo modo spectant, certo elicit. Dicitur Ι. disciplina supernoturalis , propter ejus principia supernaturalia, nempe verbum Dei, &propositiones fidei, ex quibus deducit suas conclusiones; sicque distinguitur a Metaphysica, quae quidem tractat de Deo, sed per principia natura ' li lumine nota ; & ideo vocari potest Theologia
Dicitur a. ex principiis divinitus revelatis, hoc est ex verbo Dei, sive ex propositionibus fidei. Dicitur 3. revelatis Ecclesa, I. ut significetur Theologiam non elicere suas conclusiones ex privatis reUelationibus, quibus aliquando viri eximiae senstitatis edocentur. 2. ut rejiciat ur impius& fanaticus Calvinianorum error, quo definiunt singulis praedestinatis interius & immediate revelari genuinum Scripturarum sensum , cum tamen contestetur Deus, Malach. 2. U. 7. labia Sacerdotis custodient scientiam, , legem requirent ex ore ejus. A p Ο - stolus quoque Rom. Io. mes exauditur & Εphec . dedit quosdam quidem Apostolos .... alios autem Pastores N Doctores . . . . ut jum non uspGrvuli fluctuam tes N circumferamur omni vento doctrinae. Quae plano demonstrant Dei revelationem immediato fieri Ecclesiae, privatis vero etiam praedestinatis mediato' tantum , scilicet per Pastorum praedic
Dicitur 4. varias conclusiones elicit, quibus significatur Theologiam esse habitum diicursivum , clim colligat unum ex alio, & eatenus distinguili fide, quae non est discursiva, sed inclinat adsimpliciter credendum Deo dicenti.
22쪽
' Protegomena Theologiae. 3Dices; est etiam discursus in fide ; colligimus
enim credendum Deo, quia est verax; Εrgo. . Distinguo anteced. Est discursus praevius &extrinsecus fidei, Concedo : est discursus in ipso actu fidei, Νego antecedens. Infidelis quidem, priusquam credat; examinat prophetias, miracula, & alia credibilitatis motiva ; tantumque ex illis naturaliter colligit credibilia esse quae dicuntur , quibus praeviis, intellectus supernaturali lumine illustratus, & roboratus elicit actum fidei. Dicitur s. certo elicit: quod denotat Theologiam proprie esse icientiam simul & sapientiam :namque I. Illa disciplina est proprie scientia, quae ex principiis necessariis certas elicit conclusiones: atqui talis est Theologia ; ergo. 2. Illa disciplina merito Vindicat sibi nomen iapientiae , hoc est
excellentioris scientiae, quae versatur circa reS altissimas , & ex causis altissimis conclusiones suas deducit: atqui Theologia Versatur circa res al- . tissimas , nempe circa Deum, & divina ejus attri-huta; &ex verbo Dei conclusiones suas deducit:.
Dices : scientia proprie dicta, est cognitio certa & evidens : atqui cognitio Theologica non est evidens, cum eliciatur ex propositionibus fidei; quae sunt inevidentes: Ergo. . Distinguo maj. scientia naturalis, de qua Philosophi, Concedo ; nihil enim est naturaliter Ce tum, nisi sit evidens : scientia supernalis, Nego majorem; quia sine evidentia fidelis habet ex Uer-ho Dei omnem certitudinem , quae ad scientiam
Instabis non potest certo elici conclusio ex principio inevidenti: ergo nulla solutio.' A et ' Distin
23쪽
Distinguo antecedens: ex principio ita inevi. denti , ut evidenter appareat non esse credibile, Concedo : ex' principio ita in evidenti, ut evidenter probetur esse credibile, Nego antecedens. Porro licet non sit nobis evidens Deum dixisse
Christum Dominum esse suum Filium sibi consub stantialem, nobis tamen evidens est per motiva credibilitatis, ut vocant, hoc est, per miracula. prophetias adimpletas, &e. ejusmodi propositionem esse credibilem; adeo ut genus dementiae sit eam denegare. Unde licet Theologus non probet principia suae disciplinae, sed supponat Vera, potest tamen & debet demonstrare ea esse evidenter credibilia, ut constet nos Religionem Christianam non amplecti, quemadmodum Mahometanos, & alios infideles suam sectam, hoc est, casu, & parentum eXemplo', ac persuasione. Ergo Theologia est certior qualibet naturali scientia; quia conclusiones suas elicit ex princib. Piis certioribus. Dices: illa cognitio est certior, pui mens ita , necessario adhaeret, ut non possit pulsari errandi formidine: atqui mens non ita adhaeret conclusioni scientificae, & principiis lumine naturali notis, ut nulla errandi formidine pulsari possit; cum
contra patiatur nonnunquam graveS tentationes.
circa conclusiones Theologicas, & circa ipsam fidem : Ergo. Distinguo majorem : certior est ratione subjecti, Concedo : ratione motivi, Nego majorem. Fidelis itaque, licet propter inevidentiam & obscuritatem rerum reUelatarum patiatur tentationes , sitque ei liberum propositionibus fidei consentire vel dissentire, firmius tamen illis adhaeret
24쪽
quam principiis lumine naturali notis; quia motivum illud assentiendi est multo certius. Ergo Theologia minus habet certitudinis, quam fides; quia principia conclusionis sunt certiora ipsa conclusione. . Ergo Theologia est nobilior & superior cunctis naturalibus disciplinis ; quia propius attingit rerum omnium finem, nempe Deum, imb habet illum pro primario objecto. Ergo in seriores disciplinae, ut Philosophia, Politica, Iurisprudentia, & ars quaelibet, Theologiam consulere debent in obscurioribus, ubi, periculum est ne ab ultimo fine aberrent, &quidquam decernant, doceant & exequantur, quod repugnet fidei & legi divinae. Unde Philosophus, qui a Theologia se abstrahere dicit, dum docet, quae cum illa conciliari nequeunt, profitetur se docendo abstrahere a veritate & salsitate. Ergo Theologia est omnino necessaria ; quia ad confirmandam veritatem, & mores recte instituendos , npcesse est multa colligere ex iis quae Deus dixit. Hac ratione docendi Christus saepiusus est, ut Matth. 22. U. 21. Marci I 2. Uers. 26.
Apostoli quoque in suis epistolis, & sancti Patres 'passim in suis scriptis. Q. a. Quomodo dividitur Theologia P . R. Dividitur in positivam, scholasticam, speeu- Iativam, & practicam. Positiva ita dicitur, quia sine Dialecticae regulis simpliciter ponit momenta ex Scripturis, Conciliis S Patribus petita ad confirmandam doctrinam Catholicam. Et haec fuit antiquorum Theologia. Scholastica recentior, utpote quae parentem agnoscat Petrum Lombardum, vulgo Magistrum A 3 Sen-
25쪽
Sententiarum, Episcopum Parisiensem duodecimo seculo; ope Dialecticae res diuinas Fidelibus
lucentius explanat, & contra Haereticos adeo feliciter propugnat, ut eorum odium & maledi- dicta meruerit. . Unde quamvis non sit absoluto necessaria, admodum tamen utilis est Ecclesiae. Speculativa in contemplatione rerum divin rum quiescit. Prassica seu moralis Christianorum mores ad legis aeternae regulas exigit.
Q. 3. Conclusio I beologica estne de fide pR. Si sit solum expositiva, est de fide; secus
si sit illatiUa. Conclusio est solum positiva ,- quando Theologus in conclusione simpliciter exponit & elucidat, quae non ita distincte & explicite revelata sunt, ut cum colligit Christum Dominum esse animal rationale, ex eo quod Deus illum dixerit hominem ; sicque argumentatur : omnis homo est: animal rationale; atqui ex Scriptura Christus Dominus est homo : ergo Christus Dominus est animal rationale. Item; Deus revelavit omnia peccata lethalia post baptismum commissa , esse in confessione sacramentali exponenda r atqui circumstantiae, quae mutant speciem peccati lethalis, sunt peccata lethalia in uno & eodem actu moraliter distincta: ergo ejusmodi circumstantiae in confessione sacramentali sunt explicandae. Certum est ejusmodi conclusiones esse de fide, qui a Deo sunt immediate revelatae, utpote quae contineantur in propositionibus, quas solummodo explicant & elucidant. Conclusio est illativa; quando ex propositione a Deo revelata insertur alia non revelata, sed
26쪽
Prolgomena Theologiae. pnecessario cum priori connexa, ut in hoc eXem- .plo : Qui Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus & publicanus, ut habetur Matthaei 18. v. 17. atqui Calvinianus Ecclesiam non audit: ergo Calvinianus sit tibi sicut ethnicus & publicanus. Hanc conclusionem Christus non protulit, sed necessario insertur ex praemissa ejus propositione: ergo non est de fide; certa tamen est, & absque errore , ac suspicione haereseos negari non potest. Q. 4. Unde I beologia petit se rincipiar R. Ex Scriptura, Traditione, &c. quae idcirco dicuntur loci Theologici; de quibus separ tim dicendum.
Q. I. Ouot sunt loci, Theologici p,- R. Duo; internus & externus. Internus is dicitur, ex quo Theologia eruit principia sibi propria, nempsi propositiones a Deo
Externus est sedes principiorum extraneorum, quae Theologia repetit ex ratione naturali, Philosophis, Jurisperitis & Historicis, ad elucidanda, ac suadenda Religionis nostrae mysteria, ct eorum consectaria. Theologus enim utitur ratione, &auctoritate Philosophorum , Historicorum pro- Phanorum , & Jurisperitorum , tum ut suadeat Religionem Christianam nihil docere lumini naturali repugnans : tum ut veluti pretiosis AEgyptiorum spoliis sanctuarium Dei exornet; quemadmodum scribit Sanet. Augustinus. Sed ratio natu-
27쪽
8 . . : Prolgomena Theologiae.
ratis Theologiae deserviat, ut ancilla, nullatenus verb in ejus schola praesiit ut domina; .quandoque enim negat, quod fides assirmat; atque hoc posteriori tensu Patres eam excludunt 1 scholis Theologicis. Ouid Athenis N Hierosos misy Quid Academiae 8 quid Ecclesia P inquit Tertullianus lib. depra,script. & S. Hieron. dialogo contra Pelagianos, nou nobis cum est, quid Arisoteles, sed quid Pautar
Q. 2. Qumtupri est locus internus PR. Triplex, nempe Scriptura , Traditio, &Ecclesia , quae est custos & infallibilis interpres Scriptura: & Traditionis, in quibus continentur quaecunque Deus revelaUit. Ad Traditionem revocatur consensio sanct rum Patrum, & qui eos consecuti sunt, Schola sticorum in exponendis Scripturis Sacris, & Traditionibus divinis. Ubi autem Scholastici Philo-
sophicis argutiis nituntur, nullius sunt authoritatis & ponderis, nec ex eorum scriptis certa conclusio Theologica elici potest, ut patet ex dictis. Ad Ecclesiam quoque reducuntur , Concilia generalia ; quia universalem Ecclesiam repraesentant, & Decreta summorum Pontificum , dum Ecclesiae consensus accedit. Ex testimonio autem unius aut alterius Patris; & Concilii Provincialis aut Nationalis, Theologus non elicit conclusionem omnino certam , nili accedat universalis Ecclesiae authoritas , quemadmodum accessit ad Concilium Arausicanum II. cujus canones fuerunt universaliter recepti.
28쪽
Q. uid est Scriptura sacra P R. Elt verbum Dei scriptum, Spiritu
Dicitur I. verbum Dei, in quo Scriptura convenit cum Traditionibus divinis , quae sunt ver
Dieitur 2. Scriptum , quo Scriptura distinguitur a Traditionibus divinis, quae non sunt scripto traditae, med voce dumtaXat. Dicitur 3. Spiritu sancto a flante ς quibus vocibus saera Scriptura differt li canonibus Ecclesiae in materia fidei, qui, licet sint verbum Dei scriptum,inon sunt tamen Scriptura sacra, qui canones non sunt scripti Spiritu sancto amante, sed assistente
Q. 2. Quid significant itis voces, Spiritu sancto
amante. R. Tria significant; I. revelationem, ubi Veritas rerum scribendarum sacrum Scriptorem lateret. 2. specialem assistentiam, ne laberetur Ser,ptor, in iis scribendis quae vel ipse viderat vel ex Testimonio aliorum dicerat; sic S. Joannes plura . scripsit, quae propriis oculis vidit; & S. Lucas, quae a testibus fide dignis audivit: in iis autem revelatione non indiguerunt; sed assistentia dumtaxat. 3. Insipirationem seu motionem interiorem, qua sacer Scriptor ad scribendum incitatus est. Q. 3. Quomodo dioiditur facta Scriptura pR. I. Generatim dividitur in vetus & novum Testamentum. Vetus continet quae Deus reVelavit in veteri lege : novum vero quae Christus
29쪽
Dominus dixit. Concilium Tridentinum sess. 4.recensset septuaginta duos libros divinos & canonicos ; 4S. Veteris Testamenti, S II. ΠOVi, quorum alii dicuntur prolocanonici; quia prius re positi sunt in canone, & habiti ut divini : alii Deutero canonici, eo quod ab initio in Ecclesiae Canonem relati non fuerint, & de eorum authoritate nonnulli Catholici dubitaverint. Illi autem libri sunt in veteri Testamento Tobias, Judith, Sapientia, Ecclesiasticus, Baruch, Epistola Hieremiae, duo Machabaeorum, nonnullae partes Danielis & Estheris. In novo Testamento, ultimum caput Marci, Historia de sanguineo Christi sudore Luc. 22. Historia de muliere adultera
Joan. 8. Epistola ad Hebraeos, Epistola Jacobi, secunda Epistola Petri, Joannis secunda & tertia,
Epistola Judae, es Apocalypsis; de quibus post
Concilium Tridentinum dubitare non licet. QuO- modo vero Concilium ejusmodi libros in canonem potuerit referre; dicimus tom. I. in Proleg. Theol.
cap. 6. g. 3. ubi de idiomate, quo scripti sunt libri sacri, de versionibus, & quo sensu Concilium Tridentinum definierit Vulgatam, qua utitur ΕC-clesia latina , esse Authenticam. R. 2. Libri sacri dividuntur in legales, qui legem divinam tradunt, ut quinque libri Moysis, vulgo dicti Pentateucus : in historicos , qui olim gesta referunt, ut libri Regum , Actus Apostolorum, &c. in sapientiales. seu morales, qui mores informant, ut Proverbia, Ecclesiastes, Epistolae Apostolorum : & in Propheticos , qui futura praenuntiant, & occultiora manifestant, ut libri Prophetarum, & Apocalypsis. Psalmi sunt historici. Prophetici & morales.
30쪽
, Q. 4. Scriptura babetne piares sensius in una litteretp R. Habet: - in una dictione , inquit S. Chrysostomus hom 37. in Gen. plurima fπὸ multitudo sien- suum invenitur , divina enim funiit dogmata, non hu
Q. S. Qiιοtuplex est sensus Scripturae facra pR. Duplex, litteratis, & mysticus seu spiritua
lis. Litteratis nascitur ex littera, serUata Verborum proprietate: mysticus sumitur ex verbis Scripturae ad metaphoram translatis, quomodo Apostolus Galat. 4. v. 24. quae de duabus uxoribus Abrahae scripta sunt, interpretatur de duobus
Q. 6. Quotuplex est sensius massicus, seu sipiritalis P
R. Triplex, nempe allegoricus, anagogicus,& moralis. Si metaphora figurat aliquod mysterium legis novae, ut in laudato Apostoli exemplo, est sensius allegoricus : si ad patriam caelestem transfertur, quemadmodum Apostolus Hebr. 9.per sanctuarium , in quo summus Pontifex semeI in anno ingrediebatur, ipsum coelum intelligit, . in quod semel Christus introivit, aeterna redemptione inventa. est sensus anagogicus: si denique
metaphora ordinatur ad mores componendOS, ut 2. Cor. cap. S. Vers. 8. ApostoluS panes azymos significare dicit morum puritatem est sen- sus moraliS. Q. r. Potesne certo elici conclusio Theologica ex
quolibet Scripturae sensu P 'R. Potest, quando constat vel ex Scriptura, vel ex Traditione, hunc sensum fuisse 1 Spiritu sancto intentum; alioquin non potest. CA.