D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

3 Ia

Protegomena Theologia'.

De Traditionibus. Q. I. Ouid est Traditio p

R. Est verbum Dei sine scripto traditum.

Q. 2. Otιοtuplex es Araditis pR. Triplex : nempe divina, quae a Christo ortum habet ; Apostolica, quae ab Ap cmolis emanat; nonnulla enim Apostoli tanquam primi Ecclesiae Pastores instituerunt; & Ecclesiastica, quae Authores habet Apostolorum successores. Q. 3. Quoenam es nota divinae Braditionis pR. Si fuerit semper, ubique & ab omnibus serVata, tanquam a Christo originem ducens. Hinc observatio Quadragesimae non est Traditionis Divinae, sed Apostolicae tantum; quia Antiqui eam ad Apostolos referunt, non ad Christum. Item abstinentia ab immolato S sanguine, de qua Adt. IS. non est praecepti divini, sed Apostolici; quia nec semper, nec ubique est observata : abstinentia vero a fornicatione, de qua citato loco, est traditionis divinae; quia semper, ubique, ct ab omnibus servata & credita, ut praecepti divini.

Q. 4. Potestne erui propositio fisi ex triplici recem Ata Traditione p R. Non potest nisi ex divina; quia imilla sola

Continetur verbum Dei, ut patet ex dictis. Ergo articuli fidei non creverunt successu temporis, sed clarius dumtaxat explicantur; Concilia enim generalia non expectant noUam reUmlationem, sed consulunt Scripturam & Traditi nem . & ex illis condunt suos canones.

32쪽

Ergo falsum est recentiores eteribus osse do- ctiores in iis quae pertinent ad fidem, & ad naturalia seu divina morum praecepta; nihil enim fide divina credimus, nisi fuerit a Christo traditum, S per Apostolos , eorumque successores ad nos

transmissum. Ergo novitas inside est certissimum haereseos signum. Q. s. Braditio divina eme necesserio ognoscenda tam- . quam regula Hei S mo tam P R. Assirmative. Renete Traditiones, inquit Apostolus 2. Thessi c. 2. quas didicistis me per sermonem, sive per epistolam nostram : in quem locum lic scribit S. Chrysostomus; hinc es persepicuum quod non omnia tradiderunt Apostoli) per epistolam, sed multa etiam sine scriptis, ea quoque sunt de me divina. Addo.

quod sine Traditione non potest erui & propugnari adversus Haereticos & Libertinos verus. Scripturarum sensus; in iis quippe sunt quaedam dii cilia inteἰlectu, quae indocti S in tabiles depraUant.... ad suam ipsiorum perditionem, ut habetur 2. Petri 3. Unde Vincentius. Lyrinensis common. 38. Si, inquit, divinis eloquiis, flententiis, promissionibus diabolus discipuli ejus utuntur, quid facient Catholici onmnes , θ' matris Ecclesae Lity . .... hoc scilicet facere magnopere curabunt, quod in principio commentarii sius sanctos N doctos viros nobis tradidi De scripsimus; tit divinum canonem , Aecundum universalis Ecclesiae Ir ditiones, X juxta Catholici dogmatis regulas interpre-

CAPUT V

De Ecclesia.

33쪽

i4 Protegomena Theologiae.

Zatorum tam corpori reliquo, quam suo capiti visibili in terris adhaerentiUm. Dicitur I . coetus, illud enim sonat nomen tum Ecclesiae, tum Synagogae, quod est convocatio seu congregatio : societas autem Christianorum non retinuit nomen Synagogae; quia, ut observat sanctus Augustinus, Synagoga teque significat congregationem animalium , ac hominum ; Ecclesia vero nonnisi coetum exprimit spiritualium, , quales debent elle Christiani. Dicitur 2. Fidelium , qua voce excluduntur ab Ecclesia Infideles & omnes Haeretici, utpote membra a corpore abscissa.

Dicitur 3. baptizatorinn, sive illi sint justi aut

peccatores praedestinati aut reprobi; modo per fidem & communionem externam reliquo corpori adhaereant; quia sicut per circumcisionem olim

fiebat professio Religionis Mosaicae; ita per baptismum fit professio Religionis Christianae. Hinc baptismus in Decreto Eugenii IU. dicitur Janua

ad Ecclesiam.

Ergo Catechumeni, quamvis fideles, nondum sunt aetu in Ecclesia, stant in vestibulo pietatis, inquit sanctus Gregorius Nazian Zenus, vota jllarum juxta sanctum Augustinum. Sunt conceptionibus βω- tia, non autem tavium concipi, inquit, sed F nasii necessse est. Dicitur 4. adhaerentium tam reliquo corpori, quam visibili capiti; quibus vocibus excluduntur ab E clesia schismatici, qui ejus membris , ac praese tim capiti non cohaerent; Ecclesia enim diciturn saneto Cypriano Epist. 69. plebs Sacerdoti admetis, S pay tori suo grex actaerems. Supremum autem Ecclesia caput visibile est Romanus Pontifex.i Q. a.

34쪽

Pro omena Theologia. Is

Q. 2. Quomodo Ecclesia consiluit lacum Theologicum o sacris Scripturis est divinis Uraditionibus disin.

R. Quatenus per eam Theologus discit I. qui. nam sint libri, sacri, quaeve Traditio divina. a. Quo sensu accipienda sint Scripturae Uerba, praesertim ubi 'obscuriora sunt, & in pravos sensus detorquentur; cum enim Haeretici & peccatores eludere soleant Scripturarum & sanctorum Patrum testimonium , necesse est ut Theologus recurrat ad authoritatem Ecclesiae ι quae infallibili suo judicio & suprema sua authoritate definiat quis sit genuinus Scripturae sensus , quaeve sanctorum PDtrum mens & sententia , sicque omnium controversiam dirimat, juxta illud Matth. Ι 8. dic Ecclesiae : si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus S publicanus. Q. 3. Unde probatur iudicium Ecclesiae, in iis sua ad fidem Y bonos mores pertinent, sise infalsibile PR. Ex verbis tum Christi, tum Apostoli Io.T4. Uers. 16. Ego rogabo Patrem, S alium Paracliatum dabit vobis, ut maneat vobisicum in oeternum, Spi-mitum veritatis. UOX, in aeternum, denotat promissionem hanc extendere se ad Apostolorum successsores, ut observat S. Hieronymus; quia Apostoli non erant in aeternum victuri, sed brevi morituri. Apostolus I. ad Timoth. c. 3. sic scribit; haec tibi scribo . . . . . ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae es Ecclesia Dei vivi;

Dices in ipsa argumentandi ratione cernitur vitiosus circulus; probatur enim idem per idem,

'scilicet Ecclesia per scripturam, & vicissim Scriptura per Ecclesiam : Ergo. . Nego

35쪽

16 Protegomena Τheologiae.

Nego antecedens, cujus confirmationem distinguo : probatur Ecclesia per Seripturam ex concessis haereticorum, & argumentorum ad hominem, utriunt, Concedo : probatur absoluti& necessario, Nego. Itaque cum Haeretici Scripturam agnoscant ut Verbum Dei, recte ex Scruptura adversus eos colliguntur dotes Ecclesiae

Christi propriae, V. g. ejus visibilitas, perpetuitas, infallibilitas & authoritas in definientis propositionibus Fidei; concluditurque certo & infallibiter eos Eccle am sibi vindicare non posse. Sed adversus Paganos & alios infideles, qui Scripturas sacras rejiciunt, ut Christiani Alcoranum, hoc est, ut meras fabulas; Theologus absolute probat indubitatis signis & portentis Ecclesiam Christianam esse societatem divinitus institutam, & omni fide dignam in iis quae praedicat. Illieuim societati credendum est tamquam Vera docenti , cui Deus evidens testimonium perhibet; ratio quippe naturalis evidenter demonstrat Deum non posse suo testimonio confirmare mendacium& falsitatem : atqui Deus ejusmodi testimodium perhibuit Ecclesiae Christianae : ergo ratio naturalis dictat 'doctrinae Ecclesiae esse deferendum, genusque esse dementiae illi refragari. Ergo Ecclesia Christiana absolute non desumit suam authoritatem ex scriptis Apostolorum, cum Omnem suam authoritatem habuerit, & infallibilis credita sit, priusquam illae Scripturae essent ado natae ; populis autem jam credentibus praebet li-hros sacros, in quibus scripta sunt quae Vi Ua voce ipsos iam docuerat, quemadmodum Theolo

giae Professor lectiones suas discipulis scripto

36쪽

. . .

Sia cum omnes Haereticorum .sectae veram Ecclesiam sibi vendicent, operae pretium est inquire. . re quibus signis & notis vera Ecclesia a falsis secerni queat. , Itaque Q. 4. Quibus notis vera Gripi Ecclesia inter tot Horreticorinsectas conspicua redditur

R. Quatuor recensentur a Conciliis Nicaeno& Constantinopolitano in Symbolo, his verbis nam, Sanctam, Catbolicam, Apostolicam Eccle

siam. v I. Ecclesia una est. Ioan. IO. alias, oves habest . . . . . S' illas oportet e adducere ..... X fetunum ovile N inus Pasor. I. Cor. IO. unum Combrmultis us. Ephes. 4. Unum Corpus , unus s ritus, Acut vocati estis in una θpe vocationis Usrae. Ecclesia autem una est unitate tum doctrinae , tum regiminis sub uno supremo Pastore, qui est caput ejus visibile, & sub aliis Pastoribus supremo sub. ordinatis, qui omnes, tam ille quam isti continuata successione ab Apostolis ordinati sunt. Sic nobis sensibiliter innotescit regnum Galliae U. g. esse unum Corpus politicum & divisum a quo. Cumque alio, ex eo quod Galli iisdem utantur Iegibus sub uno supremo Principe, qui anterioribus legitime succedit.

a. Ecclesia est Sancta ἔ I. Petri'. vos autem genus electum, regale Sacerdotium, gens sancta , quia Ecclesia regitur Spiritu Sancto, non nisi sancta do. Cet, praecipit & Observat, idque in finem debitum & sanctum.

Dices: Ecclesia plures peccatores complecti. tur : ergo non est sancta. D. Haberi. Theolos. 1 . να B Ne

37쪽

is Protegomena Theologia.

, Nego consequentiam. Imo inde arguitur Ecclesiae sanctitas, quod nullus in ea peccet, nisi quia recedit 1 Christi doctrina, & mandata Dei& Ecclesiae non obserUat.

3. Ecclesia est Catholica, Chrisianus nomen meum, inquit Sanct. Patianus, Catholicus cognomen rhinc nominor, inde prodor. Et Sanet. Cyrillus Hierosolymitanus in Cathec. quia per universum orbem divisa a finibus terrae usique ad extrema. 4. Est Apostolica, non praecise quia doctrinam ab Apostolis acceptam fideliter custodit; sed maxime quia ejus Pastores successione non inte rupta ab Apostolis descendunt, ita ut Pastores 1 Christo missi alios sibi continua successione usque ad nos ordinarint & miserint, quemadmodum enim Sequana est plano idem flumen quod decurrebat ante mille annos ; quia habet eandem Orbginem , ex qua hactenus sine intermissione decurrit, ita una & eadem Ecclesia ab Apostolis fundata per Successores eorum usque ad nostram aetatem pervenit, & successive decurret usquctad secundum Christi adventum. Ergo sectae Lutheranorum, Calvinianorum ,& aliorum haereticorum, non sunt v a Ecclesia; deest quippe illis unitas, Lutherani & Calviniam, V. g. non conUeniunt in unum Corpus sub uno capite , deest illis sanctitas; impia docent et catholicitas, non constituunt unum Corpus pectotum orbem diffusum : denique deest illis Apostolicitas, Pastores eorum non descendunt ab ostolis per continuam successionem.

38쪽

CAPUT VI.

De objecto Theologiae. Obiectum apud Philosophos duplex est . aliud materi ale, aliud sormale. Crsus male

. , Vel adaequatum , seu communitatis ut vocant, Vel priniarium, seu attributionis. Oui-

Dus praesuppositis, i . . .

R. Est omnis propositio deducibilis ex verbo ei, sive ex propositione fidei; quia illud est ob

Jectum adaequatum , circa quod disciplina tota versatur et atqui Theologia tota versatur circa propositiones, seu conclusiones deducendas Ex Verbo Dei: Ergo propositio seu conclusio Id cibilis ex verbo Dei, est adaequatum Theologiae Objectit . . v

Ergo propositiones , seu conclusiones mora. les, quae nituntur sola ratione humana, & aliorum opinione, nec repeti possunt ex verbo Dei. seu ex propositione revelata , non sunt concla,

Q. 2. Quodnam es objectuin formale Theologiae P R. Est ipsa deducibilitas propositionis ex Uer bo Dei; quia objectum formale cujuslibet disci plinae est ratio, sub qua disciplina versatur circa objectum suum materiale : sic dirigibilitas v. o. actionum humanarum ad honestatem est obje ctum formale Ethicae, quo distinguitur a Mμta. physica , quae illas spectat ut proprietates 1uba' stantiae spiritalis atqui deducibilitas propositio nis ex verbo Dei est ratio, sub qua Theologi

39쪽

sto ' Protegomena Theologia.

versatur circa suum objectum materiale , nempe conclusiones deducibiles ex verbo Dei : ergo ejusmodi deducibilitas est objectum formale Theo-

logiae. . -

Q. 3. Quodnom est Objectum Theologiae primarium attributionis8 R. Deus; quia objectum attributionis dicitur quod primario spectatur in aliqua disciplina, &. ad quod caetera referuntur ; atqui Deus primario spectatur li Theologia, &ad illum omnes Tractatus Theologici referuntur, Vel tanquam proprietates, ut divina attributa; vel tamquam effectus ad suum principium , ut creatio & conservatio creaturae, Incarnatio, Sc. vel tamquam media ad suum finem, ut gratia, Virtutes, sacramenta: DIO.

40쪽

TractatUS

EJUS ATTRIBUTIS.CAPUT PRIMUM.

De divinis Nominibus.

Deus est ineffabilis , neque nossim ejus es neque opinio, inquit Author de divinis nominibus capite I. Et ProV. I 3. Quod nomen est ejus, aut quod nomen Filii ejus si nosti P quia cum nomina exprimant conceptus nostros , ea solum Possumus nominare, quae cognoscimus : atqui natura divina non potest nobis in hac vita cognosci: Deus lucem inhabitat inaccessibilem, I. Tim.

SEARCH

MENU NAVIGATION