D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

De Deo,

est eam habere sormaliter, quim non habere, talis est spiritus, sapientia, bonitas, &e. quia melius est esse formaliter spiritualem, sapientem, bonum &c. quam non esse.

Persectio simplex & secundum quid est ea, quae pugnat cum alia majori, admixtamque habed imperfectionem, ut corpus, lapis, planta, &z. quae non possunt esse spiritus: unde juxta eumdem sanctum Anselmum ejusmodi perfectio non est melior ipsa, qu1m non ipsa, hoς est. melius non est esse corpus, lapidem, animal, quam esse

spiritum.

Porro persectiones simpliciter limplices sunt formaliter in Deo; melius enim est esse formaliter spiritum, sapientem, bonum, qu1m non esse: simplices verb non sunt formaliter in Deo, propter impersectionem, quam admixtam habent; meliusque est esse spiritum, quὶm esse corpus, animal, &c. sed sunt in Deo tum virtualiter, quia sunt ejus effectus; tum eminenter, quia quidquia in his est perfectionis, est in Deo perfectiori &eminentiori modo. Ergo Deus & creaturae simul non sunt quid melius & perfectius quam Deus solus; quia bonitas & persectio, quae creaturis inest, non addit quidquam bonitati, & persectioni divinae. Ergo non est beatior, qui plures creaturas possidet cum Deo, quam qui Deum solum possidet; quia non fruitur majori bono. Ergo charitatis persectio in eo sita est, ut solus Deus diligatur propter se, &eaetera in ipso aut propter ipsum; ac proinde in charitate perfectus non est, cui Deus non lassicit, quique seliciorem fore sese existimat, si alia eXtra Deum Possideret. S. II.

52쪽

Dicin que ejus Attribulis. q. II. De Bonitate Dei.

Donitas triplex, alia absoluta & transcendens, alia relativa, alia moralis. Q. I. Deus estne bonus triplici illa bonitate ' R. AssirmatiVδ. v. I. Deus est bonus bonitate absoluta & transcendentali; quia bonitas illa nihil aliud est quamentjs persectio, quae cum sit Deo summa in omni genere persectionis, sequitur Deum non solum esse bonum, sed etiam summum bonum: ostendam omne bonum tibi, ait Dominus Exod. 33. U. I9.2. Deus est relative bonus, & convenientissimus omnibus creaturis; quia est causa effetens& exemplaris rerum omnium; quaelibet enim res tendit in suam perfectionem : perfectio autem ejus est assimilarisiae causae; area V. gr. erit Perfecta, si sit similis ideae, quae est in mente artificis : ergo Omnia, quantum possunt, Deo assimilari appetunt. ' . . c

semper operatur propter debitum finem, & omnia ad summum bonum sapienter reducit ; unive fa propter semetipsum operatus est Dominus, PrOV. 16. o. g. Deus estne bonus bonitate accidentali p. R. . Minime; cum enim sit actus purissimus &simplicissimus , non est capax ullius accidentis. Est ergo bonus bonitate substantiali: bonitas sapientia , scientia, &c. sunt ejus substantia. Q. 3. Edne proprium Dei esse bonum per sentiam PR. Ita est; quia ille solus est bonus per essentiam , cui est essentiale existere : nihil quippe bonum est, nisi existat, res mere possibilis proprist. D. Haberi T.eolos. N . VIII. C non , I

53쪽

De Deo,

non est bona, sed bona esse potest, quatenus potest existere; unde si nunquam extitura sit, non est objectum divini amoris, ut communiter docent Theologi: atqui existentia, ex dictis, soli Deo est essentialis ψ utpote enti a se & summi necessario: ergo solus Deus est bonus per essentiam; quo sensu Christus dixit Lucae I 8. vers. 19. Nemo bonus nissolus Deus. Creaturae enim, cum essest Deo accipiant, & existentia sit ipsis accidentalis , non sunt bonae nisi per participationem. Q. 4. Omnia fiuntne bona bonitate divina pR. I. Non possunt esse bona bonitate divina substantialiter & formaliter sumpta, quasi sint particulae quaedam substantiae divinae, ut somniarunt quidam Haeretici: cortrea bona, inquit S. Augustinus, non nisi ab illo sunt, sed non de illo. R. 2. Omnes creaturae possunt dici bonae bonitate divina. I. effcienter; Deus quia iunme bonus, inquit S. Fulgentius, dedit omnibus natinis, ut bonσeissent: 2. exemplariter , quia Deus est omnium rerum eXemplar , cui illas assimilat, & quo ei similiores sunt, eo meliores. Q. I. Duid es plicitas P NA R. Est negatio compositionis; illud enim vere est simplex , quod non componitur ex partibus. Q. 2. Quot lex es compositio PR. Duplex; rqalis & rationis. Realis est adunatio partium realiter distinctarum, ut animae, rationalis & corporis, ex qua exurgit homo, COm

g. III De Simplicitate Dei.

54쪽

Divinissis ejus Attributis. . 35

positio rationis est ex partibus ratione &per mentem dumtaxat distinetis, ut compositio ex genere & differentia ; v. g. ex animali & rationali, quae duo, quamvis realiter sint unum & idem, mens tamen illa distinguit tanquam partes definitionis . . .

Q. 3. Deus esne expers omnis compositionis PR. Est expers omnis compositionis realis,

non vero rationis.

Ρrima pars est contra Paganos Sadducaeos, qui omnem spiritum negabant, Aet. 23. quosdam AEgyptios Monachos , qui dicti sunt Antropo morphitae , ex eo quod assererent Deum habere humanum corpus; &Gilbertum Porretanum Episcopum Pi foviensem , qui contendebat attrib ta divisa saltem relativa realiter distingui a nat ra divina; sed agente sancto Bernardo ejusmodi errorem revocavit in Concilio Rhemensi , Prae-s de Eugenio III. Denique contra Abbatem Io chimum, pium virum, sed rudem in rebus Theologicis , qui seripsit tres personas esse unum Deum, quomodo Petrus , Paulus & Andre ..cicuntur u us homo , quia natura humana in illis est una pecifice, sed contracta & divisa per differentias singulares; qui error damnatus est in Concilio

Lateranensi quarto, cap. Hirmiter. Probatur autem nostra responsio, quia ens a se est actus purissimus & maximε necessarius excludens omnem potentialitatem, quae reperitur in qualibet compositione reali. Deus itaque non componitur sive ex materia & forma, sive ex partibus integrantibus, ut corpus humanum ex

eapite, humeris & brachiis, &c. sive ex subjecto 2 accidente, ut Angelus intelligens & volens eS

55쪽

a 6 De Deo,

natura Angeliea, intellectione & volitione, qui actus realiter distinguuntur ab ejus natura. Umde sanctus Bernardus lib. S. de Consideratione c. l . de Deo sic scribit: pinsus est, simplex, integer, perfectus costans sibi, nihil de temporibus, nihil δε -- cis , nihil de rebus trobens in se ; unum quive est, Ied non unitum ,' non partibus constat, ut corpus , non mutibus difflat, ut Onimo; non formis substat, etsi omne

quod fastum est; ipse sibi forma, ipse sibi essentia est.

Quare Deus persectius dicitur in abstracto, vita, honitas, sanctitas, Omnipotentia, intelligentia, mor seu volitio; quam in concreto ViUens, bonus, sanctus, justus, intelligens, Volens, seu amans, omnipotens: haec enim nomina concreta idem sonant ae habens vitam, bc nitatem, in . telligentiam, amorem, &c. Natura audim Dei non est habens istas persectiones, sed est simplicissimus, actus, qui realiter est omnis illa persectio. Ergo quando inscripturis tribuuntur Deo caput , oculis , manus , est metaphorica locutio. Utrum autem Tertullianus, & nonnulli ex Patri. hus lapsi sint in errorem AntropOmOrphytarum,

Consule tom. I. cap. 6. 8 . lErgo homo non est factus ad imaginem Dei secundum corpus , sed secundum spiritum. Ergo Deus venire non pbtest in compositionem alterius, & esse pars alicujus totius ; quia omnis pars proprio dicta, sive materialis , sive formalis, est perlactibilis, perfici.urque per unionem cum altera parte , quod divinae persectioni& simplicitati repugnatοῦ ' . Nec dicas Verbum in Incarnatione uniri hypostatice naturae humanae, quia cum per ineffabilem illam unionem nullatenus perficiatur , sed

. . sola

56쪽

Divmisque ejus intributis. 37

. . . . . Φ

ωla creatura humana, non habet rationem partis proprie dictae, ut docent Theologi , ubi de

Incarnatione. t -

Dices : paternitas : filiatio & spiratio passiva sunt in Deo realiter distinctae: ergo in Deo est compositio realis. Distinguo antecedens; sunt realiter distinctae, si ad seipsas conserantur, Concedo; si cum natura divina conferantur, Nego antecedens, sunt enim realiter ipsemet natura divina, ac proinde cum ea compositionem non sonant, sed unitatem. Instabis: illa realiter distinguuntur , quibus 1 parte rei, & nemine cogitante, diUersa conveniunt praedicata: atqui naturae divinae & ejus a tributis diversa conveniunt praedicata 1 parte rei & nemine cogitante; verum enim est 1 parte rei, quod natura divina non producatur, filiatio vero sit producta: Ergo. R. 1. Negari absoluto potest major; namqueli parte rei & nemine cogitante voluntas Petri mg. non intelligit, intellectus vero ejus intelligit, clim tamen in communiori Philosophorum sententia voluntas & intellectus in eodem homine realiter non distinguantur , sive a natura hum,na , sive inter se. Unde R. Distinguendo majorem : illa realiter distinguuntur, quibus diversa conveniunt praedicata, si illorum entitas non sit virtualiter multiplex , Concedo : si sit virtualiter multiplex, Nego majorem; eadem enim natura Petri intelligit & non intelligit, vivit & non vivit: intelligit ratione intellectus, non intelligit ratione voluntatis : vivit ratione animalitatis, non vivit quatenus praecise est substantia aut corpus, alias lapis & omnes

57쪽

38 De Deo,

. substantiae eorporeae Viverent. Sic eadem enti. tas divina producitur & non producitur : producitur quatenus personalitas est, hoc est filiatio aut spiratio passiva : non producitur quatenus praeci. se est natura. Secunda pars, quae est contra quosdam Arianos , qui dicti sunt Anomaei, duce Eunomio; probatur ; quia ens a se licet sit actus purissimus S simplicissimus, habet tamen infinitas perfectiones , quas intellectus creatus, cum non possit eas, ut unum libi repraesentare, cum fundamento

concipit ut multa. ν

Dices : omnimoda simplicitas est Deo tribuenda , utpote enti purissimo : ergo Deus est expers omnis compositionis, sive realis, sive metaphysicae & rationis. Distinguo antecedens, omnimoda simplicitas realis, Concedo : metaphysica , Nego antecedens; Quia distinctio metaphysica seu rationis formaliter est in mente , non vero in objecto, nisi fundamentaliter. . Unde arguit sollim impersectionem intelligentis, qui non potest uno actu percipere tantam excellentiam , quam deprehendit' in objecto ; ac proinde distinctio rationis seu metaphysica commendat infinitam Dei perfectionem , nedum ei ossicit: quo enim objectum est praestantius, eo plures in eo perfectiones distinguimus, mens nostra plura distinguit in animali quam in lapide; quia animal est quid lapide

perfectius.

Q. 4. Simplicitas estne ita Dei propria, uis non possis alteri convenire p.

R. Si per simplicitatem intolligatur negatio, compositionis realis vel ex materia & sorma, vel

58쪽

Divinirique ejus Attributis. - 39

ex partibus integrantibus, simplicitas non est Dei propria , cum Angelus nec componatur ex 'materia & forma, nec ex partibus integrantibus , ut qui sit incorporeus. At simplicitas sumpta pro negatione compositionis ex subjecto & accidente, v. g. ex intellectu & ejus actibus, ex essentia &existentia , est ita Dei propria, ut nulli creaturae convenire possit ; omnis quippe creatura est cν pax accidentium, puta gratiae , habitus & actus; nulla est suus actus, sua cognitio, suus amor; . nulla existit necessario, ita ut existentia sit ejus

essentia.

De immutabilitate.

Q. I. Deus estne immutabilis '

R. Assirmative. Ego Dominus, F non mutor. Malach. 3. & ratio est, quia duobus dumtaxat modis res aliqua potest mutari, nempe vel . deperdendo ex iis quae habet, vel acquirendo quod nondum habet: atqui Deus non potest quidquam perdere , cum sit ens maxime necem, rium & simplicissimum; nec acquirere, eum sit in- . finitus in omni genere perfectionis : Ergo. . Dices : habetur Gen. 6. quod Deus tactus cordis dolare intrinsecus, dixit paenitet enim me fecisse eos. Sap, 7. Omnibus enim mobilibus mobilicir es s pientia: Ergo. : Distinguo antecedens : dixit Deus, paenitet locutione metaphorica & figurata: Concedo : locutione propria, nego antecedens . Deum' enim 'ita paenitet, ut non doleat, nec concilium fim tet; facit tamen quod dolentes & paenitentes fa-

59쪽

De Deo,

ciunt , nempe destruit opera sua, quando ipsi displicent. Sapientia dicitur mobilior , quia ipsa immota ubique operatur , & mutabilia immutat. Q. 2. Immuistbilitas estne Dei propria R. Assirmative, quia omnis creatura est mu- tabilis tum substantialiter, tum accidentaliter : substantialiter quidem tum quia transit de non esse ad esse per creationem, tum quia potest saltem , Deo annihilari; quo sensu solus Deus dicitur habere immortalitatem; spiritus enim Angelicus aut rationalis, quamvis sit in aeternum duraturus, potest tamen ii Deo destrui, & eatenus dicitur mortalis accidentaliter quoque, quia omnis creatura est capax accidentis, puta habitus & actus; solus enim Deus est suus actus, sua volitio, sua intellectio.

De S cIitate Dei.

Q. I. Ouid es sanctitaue pR. Est persecta puritas ab omni immunditia spiritali'

. . Q. 2. Sanctissis estne attributum divinum p R. Assirmati Vo. I. Reg. 2. Non es sanctus ut est Dominus. Exod. r S. magnificus in Dinitaite. Et ratio est , quia Deus, utpote ens 1 se , est actus purus, simplicissimus , & immutabilis , ae pro in deficere nequit, Deus ergo sanctus est per essentiam , & hoc illi proprium : creatura Vero Perparticipationem, quatenus per charitatem Purit Mi 4ncrearae unitur; hocce puritatis fulgore Per-

dulii Spiritus coelestes non cessant clamare, Sanctus, Sanctus, Sanctus Domimus Deus exercitiuum. Isa.6, S. VI.

60쪽

Diviti que ejus Attributis. I

. De Infinitate Dei.

Q. Deus estne inmitu sp R. Infinitus est in essentia & in omni perfectionis genere, juxta illud Psalm. 14 . ma- . ignit dinis ejus non es sinis. Patet ex dictis , quia Deus est ens necessarium & illimitatum : ergo non potest inveniri finis, aut terminus illius virtutis & perfectionis. . - idivinae, seu aptitudo coexistendi in infinitis. Q. 2. Deus estne ubique P R. Assirmative. Magnus es, ου non habet finem, excelsus N immensus, Baruc. 3. Deus es extra omnia non exclusus, inquit sanctus Augustinns lib. 8. de Genesi ad litteram c. 26. intra omnia non incrufus, supra omnis non elatus, subter omnia non depresus, interior omni rei, quia in i o sunt omnia: exterior omni rei, quis ipse essuper omnia. Ens enim a se est illi- mitatum & infinitum in omni genere perfectionis-: Atqui magna esset imperfectio , si alicubi consistens, locum suum deserere cogeretur, ut alibi praesentem se sisteret. Figurata ergo est locutio , quando Deus in Scripturis legitur in coelo sedem habere , aliquando descendere , ut

Gen. I 8. V. 2I. PeccatoreS deserere, a Saulo re-

cessisse; immotus enim accedit S recedit, quando g. VII De Immensitate Dei.

SEARCH

MENU NAVIGATION