장음표시 사용
821쪽
tur thoro se separare , donec constet de morte prioris mariti; quia propter dubium praecedens,& malam utriusque fidem , potius praesumitur adulterium, quam matrimonium.
Q. I. Ouid est bonestatis impedimentum pH R. Est quaedam species assinitatis, quae oritur ex sponsalibus validis, & ex MatrimO- nio rato, sed non consummato. Q. E. Remanetne illud impedimentum post seponsalia dissoluta , sive ex consensiu partium , sive per sententiam Pudicis, sive per mortem alterius sponsi rR. Negarunt nonnulli moderni; sed absque fundamento. Refert Fagnanus in Caput Ad mmdientiam, Tit. de Spons s Matrini. quae Ilionem delatam ad sacram Cardinalium Congregationem, quae declaravit die sexta Iulii anno 1658. ejusmodi impedimentum non tolli per sponsalium dissolutionem, quod Summus Pontifex Alexander VII. jussit obiervandum. QQ. 3. Ad luem gradum extenditur illud impedimen- tum νR. Ad quartum inclusi vi, , si oriatur ex Matrimonio rato: ad primum Uero duntaxat ex Concit. Trident. Sess. 24. cap. 3. de Re serm. quando exurgit ex sponsalibus validis. Dico validis , quia sponsalia irrita & nulla non pariunt impedimentum.
Ergo Titius post mortem Beroeae, quam de
sponsaverat, non potest contrahere cum sorore defunctae, neque cum ejus matre, neque cum e
822쪽
AMENTIA. Certum est amentiam Jure naturali inhabilem reddere ad contrahendum Matrimonium,cum tollat usum rationis, ae proinde omnem consen sum, sine quo non existit contractus. AFFINITAS.
R. Est personarum proximitas pro-Veniens ex copula carnali, per quam duo dive ne cognationis fiunt una caro; sicque consanguinei viri evadunt amnes consanguineis mulieris,& vicissim consanguinei mulieris, consanguineis viri. Q. a. Ad quem gradum se extendit illa affinitas PR. Djstinguendum est. Ex copula licita &conjugali hxtenditur in linea collaterali ad quartum gradum inclusivo : ex Concilio Lateranensi IV. cap. Non debet, Tit. de Co anguinitate: Ex copula vero illicita & fornicaria non progreditur ultra secundum gradum, ex Concilio Tridentinoses . 24. cap. 4. de Reform. Ergo Titius, defuncta uxore, non potest contrahere cum consanguineis defundae usque ad quartum gradum inclusive ; neque fornicatoreum consanguineis fornicariae primi & secundi gradus, nempe cum ejus sorore aut consobrina; potest vero cum consanguineis remotioribuS. Unde si sponsus fornicetur cum matre aut sororesponsae , non potest sponsalia implere , quia per ejusmodi fornicationem sponsa evasit ei amnis; neque potest ejus matrem aut sororem habere in
823쪽
uxorem propter publicam honestatem, ortam ex lsponsalibus. ' .Q. 3. Quomodo numerantur gradus innitalisp . R. Numerantur sicut gradus consanguinita- itis, adeo ut, quemadmodum soror uxoris est in primo gradu consanguinitatis, consobrina in se. cundo , matertera in primo ad secundum , & sic deinceps, ita eadem soror sit in primo gradu assi- , nitatis respectu mariti, consobrina in secundo, matertera in mixto primi & secundi.
. Q. 4. innitas paritne amitatem p R. Jure veteri pariebat, ita ut si Maria V. g. quae nupserat meo fratri deiuncto ; & ideo mihi assinis contraheret cum Petro, Petrus jure Veteri esset mihi & sorori meae assinis, nec posset post mortem Mariae sororem meam ducere. Sed Concilium Lateranense ΙU. cit. cap. Non debet, sustulit ejusmodi assinitatem. Unde Jure novo assinitas non parit assinitatem , duo fratres licite contrahunt cum duabus sororibus , pater quoque &filius legitime conjunguntur , ille cum matre Ubdua, iste cum ejusdem viduae filia.
Q. I. Ouandonam Matrimonium censetur clandestinum ---- ου nullum r
R. Quando non contrahitur coram proprio Parocho , vel alio Sacerdote, de ipsius Parochi vel Ordinarii licentia, & duobus vel tribus testibus , ex Concit. Trident. Sess. 24. cap. I. de Reformo
824쪽
8οῖ De Matrimonio. Q. 2. Quis censetur proprius Paracbus, an originis . an domicilii pR. Domicilii, nisi contrahentes sint vagi, ac domicilio careant. Praxis Ecclesiae illud demon. strat & suadet ratio ; quia in loco domicilii ban. na proclamantur, & ibi deprehendi potest, si quae . sint impedimenta. Dixi: Nisi simi vagi; hi enim contrahere popsunt coram Paroelio loci, in quo diversantur obtenta prius ordinarii licentia ex Concilio Tridentino Sess. 24. cap. 7. de Reform. Q. 3. Quamdiu extraneus commorari debet in P raecis, ut ibisertiatur sui ciens domicilium ad contrahendum p.
R. Iuxta consuetudinem in Gallia receptam,& Edicto Regio confirmatam , extraneus , si sit ejusdem Dioeceseos ς per sex menses in Paraecias dena fixisse debuit ; S per annum , si diversae Diaeces os , priusquam ibi ad Sacramentum Matrimonii admittatur. Q. 4. Qui metu ne parentes, aut alii sie opponant eorum matrimonio, aliis demigrant, ibique commorantur per tempus Lege praesicriptum , sdsuospostea redituri. contrabuntne illic valide P
. Si filii familias , non debent admitti sine consensu parentum, alioquin tam Parochus , quam contrahentes severitati Regiorum Edictorum merito subjacerent. . 2. Si sint sui Juris , ratum , ae firmum est eorum Matrimo. nium , utpote juxta praescriptum Legis celebratum . Ita Sylvius in SuppIemento sincti Thoma quaest. 4S. art. s. Bonacina de Proprietatibus M, trimonii , quaest. 2. puncto 8. num. p. ubi alios
825쪽
pro sua sententia appellat; & Fagnanus in Ca. put Agnimavit, tit. de Parochus, num. 36. suamque sententiam confirmat pluribus declarationibus cardinalium. . Q. S. Q ιando contrahentes sunt diversae Paraeciae, fatisne est ad veritatem Matrimonii, ut celebretur coram Parocho alterutrius contrahentis p R. Affrmativo, constatque ex universali Ecclesiae disciplina. Peccaret tamen Parochus si contrahentes admitteret, non acceptis litteris testimonialibus alterius Parochi, quibus certiorem illum faceret se banna sui Parochiani ter proclamasse , nemine contradicente, ipsumque Parochianum ad Sacramentum Poenitentiae accessite; hanna enim, etsi non sint de necessitate Sacramenti , sunt tamen de necessitate praecepti. IMPOTENTIA. Q. Oim impotentia impedit S irritat Matrimonium p
R. Antecedens & perpetua, si ve illa sit absoluta, sive respectiva. ut habetur Cap. Fraternita tis, tit. de Frigidis, S Male fciatis. Impotentes eri defectu naturali, dicuntur frigidi : ex maleficio, maleficiati.
Dixi T. Antecedens; quae enim supervenit Matrimonio contracto & rato, licet nondum con- summato, Matrimonium non dirimit. Dixi a. Et perpetua ; quia temporalis, quae 'tolli potest vel crescentibus viribus adolescentis, vel Medicorum remediis, contractum Matrimonium non solvit. Capite autem Laudabilem, cit. Eee S Timo
826쪽
Titula de Frigidis, triennium conceditur conjugiqbus ad tentandum num consummare possint; quando dubitatur sitne perpetua impotentia, si enim esset certa ut in senibus , quae quotidie evadit major , nec semel copulam attentare liceret. Dixi 3. Sive sit resipectiva ; contingit enim ali 'quando ut quis sit impotens respectu unius & pQ-tens respectu alterius; unde soluto Matrimonio propter ejusmodi impotentiam respectivam, po test ille contrahere cum alia. Q. 2. Impotentia esine idem ac serilitas δR. Minime; ii quippe soli dicuntur impotentes, qui non possunt consummare Matrimonium, nee per copulam fieri una caro: steriles vero, qui ex copula praehabita fructum, scilicet prolem non suscipiunt, ut senes adhuc habiles ad consummandum Matrimonium, sed inhabiles ad
Ouid est raptus p R. Raptus generatim describi potest, pedisonae abductio vi, aut seductione ad contrahendum Matrimonium. Ergo duplex est raptus: alius dicitur violemtiae, quando filius aut filia familias renitens , ab ducitur e domo paterna, alius seductionis & su, ornationis, cui persona rapta non repugnat, blanditiis, voluptatis illecebris, & promissis foeducta : uterque autem raptus est impedimentum dirimen. , nec potest consistere Matrimonium
827쪽
inthr raptorem & raptam, nisi persona sit a raptore separata, & in loco tuto & libero constitu ta , ex Cone. Trid. Sess. 24. cap. 6. de Reform. Non censetur autem in Senatu Parisiens puella in loco tuto & libero: nisi potestati paternae subjaceat. S. I bom. 2. 2. quaest. IS4. art. 6. utroque rapto, sic scribit: Violentia quandoque infertaer tam ipsi virgini quam potri, quando statem infertur patri sed non virgini, piuta cum ipsa consentit ut per violentiam de domo patris obstrabatur qualitercunque violentia adsit, salvatur ratio raptus.
De Dispensatione circa impedimenta Matrimonii.
Q. I. Ouis dispensare potes circa impedimenta Matri.
R. Ex communi Ecclesiarum consuetudine,. , quae vim Legis obtinet, solius est Summi Pontificis dispensare in impedimentis dirimentibus Ju- re humano inductis, ubi praesertim agitur de Matrimonio contrahendo. Dixi I. In impedimentis dirimentibus ,r Episcopus enim dispensat in impedimentis simplicibus, exceptis tamen Votis Religionis & Castitatis perpetuae.
Dixi et . Dire humano inductis , quia in iis, quae sunt Iuris naturalis & Divini, nulla potest esse dispensatio. Dixi 3. Ubi praeflertim agitur de Matrimonio contrahendo ; quia quando Matrimonium est bona. fide
828쪽
fide contractum cum impedimento Occulto, nees ne scandalo, aut magno incontinentiae periculo in contrahentibus, recurri potest ad Summum Pontificem, dispensandi facultatem penes Episcopum esse docent communiter Theologi & Cano.
nistae, & ita fuisse sibi responsum in Curia Romana scribit Zerola in praxi I. par. verbo D spensatio. Quin plures Episcopi in Gallia contendunt
suas Ecclesias ex . diuturno usu praescripsisse ad. versus consuetudinem , atque eo titulo dispensant, dbmine contradicente, ab aliquibus impedimentis dirimentibus etiam publicis, sive de contrahendo, sive de contracto Matrimonio
Q. 2. Quando contrabentes sunt ἡ diversis Dirce' bus, estne necesse ut uterque Di copus dipenset PR. Assirmativo ; quia neuter habet jurisdictionem in incolam alterius Diaeceiis.
Q. 3. Quomodo Matrimonium prius irritum, conva. Iscit, dispenseatione impetrata PR. Si impedimentum sit publieum, contrahentes novum consensum praebere debent coram Parocho & testibus, si sit occultum, satis est ut contrahentes , qui prius coram proprio Parocho contraxerant, sed invalido, mutuo consentiant , occulte & sine testibus. Est communis Theologorum & Canonistarum sententia ; & ita uecta. ravit Pius U. motu proprio apud Sanchez, Lib. 2. disp. 37. observaturque. Q. 4. Quid observabit Confessarius , quando in conjuge poenitente deprctendit occultum impedimentum dis mens PR. Ob.
829쪽
. . R. Observabit T. Num impedimentum illud supervenerit Matrimonio jam contracto, sorte poenitens rem habuerit cum persona consanguinea, aut assini conjugis, Vel praecesserit Matrimonium; si supervenit, non irritat Matrimonium, utpote in dissolubile; sed privat duntaxat incestuosum jure petendi debiti, nisi cum ipso dispensetur non vero reddendi. Si autem impedimentum praecesserit, irritum reddit Matrimo- nium. Sed Confessarius,'
Observabit 2. Utrum paenitens noverit illud impedimentum, aut de e dubitet, interrogeta que vel prorsus illud ignoret.
Si primum , Confessarius declarabit Matrimo nium ejus esse nullum, quaerendasque occasiones, quibus 'thoro separetur ad vitandum fornicationis crimen quo paenitens reum se constitueret, non solum exigendo, sed etiam reddendo debitum, cum revera non sint conjuges, qui sic comtraxerunt.
Si secundum, Consessarius non commonebit paenitentem hujusmodi impedimenti, maxime si sit mulier, ne eam in proximam fornicationis occasionem conjiciat, nempe reddendi debitum exigenti alteri minimo conscio impedimenti . sed quem a Confessario didicit non esse sibi conjugem ut hactenus bona fide existimaverat, ac propi reli maritaliter absque culpa cum eo Vixerat, atque etiamnum viveret, nisi a Consessario incam te esset praemonita. Consessarius igitur non deteget ejusmodi impedimentum, sed praetexet . aliam causam differendi absolutionem, puta pec- cati
830쪽
cati gravitatem, propter quam ad Episcopum re
Ρlura sunt alia & quidem gravia, ac dissicilia 'eirca dispensationes discutienda , quae cum in Compendium reduci nequeant, ab iis hic abstinemus, Lectoremque remittimus ad Tomum nostrum 3. de Legibus cap. Io. & Ia. & ad Tomum 7. de Matrimonio,