장음표시 사용
791쪽
tae praescribantur Leges ac solemnitates, sine quibus irriti declarantur ejusmodi contractus: 1 sortiori Respublica invigilare debuit, ne vir & mu- ljer inordinato copularentur pecudum more, cum Matrim nil contractus sit praecipuum socie-.tatis humanae fundamentum, maximeque ex eo pendeat illius ordo, & tranquillitas. Atque i . de exurgunt impedimenta Matrimonium diri
i Matrimonium, ut sacramentum novae Legis, est legitimus contrahentium consensus a Christo institutus, ut signum efficax Gratiae, quae conjuges eXOrnat, ardorem concupiscentiae temperat,& Ecclesiam ditat pia ac fideli prolis educatione. Q. 4. In quo consiliit e sentia Matrimonii spectati,
ut est contractus naturalis, aut ciυilis P . Constat ex mox dictis essentiam Matrimonii in fieri consistere in mutuoαontrahentium con- 'Rnsu legitimo & exterius expresso ; contractus enim generatim spectatus essentialiter , est duorum vel plurium consensus vim habens obligam di. Difficultas spectat solummodb Matrimonium in facto esse.
R. Essentia Matrimonii in facto esse non consistit in usu & commixtione corporum , sed . in conjunctione animorum , & nexu perpetuo, . qui ex actuali consensu virum inter & mulierem resultat; nam Matth. I. Beata Maria appellatur conjux sancti Josephi, quamvis Virgo semper Permanserit: δεὰς Ierierat, nec mendax manstrat conjiugis petistis, Augustinus Lib. I. de Nupt. SConcup. cap. I ubi nec fuerat, nec futura erat carnis commixtio. Et iratio est , quia usus rei, de qua contrahitur , non pertinet ad essentiam contra
792쪽
Etus; sed est quid illam consequens; emptor v. g. etiamsi non seminet in agro quem emit, illius tamen verus est Dominus & potestatem habet eo utendi absque cujusquam injuria: Ergo eo ipso perficitur contractus Matrimonii, quo conjugeasia mutuo tradunt potestatem in sua corpora, etsi postmodum ea nunquam usura sint. Dico: Pote latem tradunt, quia si ea conditione contrahe rei mulier ut vir potestatem aut dominium in ejus corpus non haberet nullum esset Matrimonium. Ergo Calvinus imponit Catholicis, dum scribit Lib. 4. Instit cap. I9. g. 34. eos docere coitum partem esse Sacramenti, & por actum immundum ae turpem gratiam produci. Dices: Si sola animorum conjunctio suffcit, ad verum Matrimonium , frater & soror, Eunmchi, S qui laborant impotentia perpetua , Pote runt contrahere intre se verum Matrimonium; Falsum consequens : Ergo & antecedens. a Nego sequelam majoris; quia contractus con
jugalis jus tribuit ad carnalem copulam : Atqui natum repugnat ut jus illud habeat frater in sororem : Eunuchi vero , & impotentes ejusmodi juris capaces non sunt. Q. S. Quomodo de staer Matrimonium in facto esse quatenus est contractus naturalis N civilis γ. R. Vulgo definitur , Canonistis & Theologis post Magistrum Sententiarum , conjunctio maritalis.viri & foeminae inter legitimas personas indi
viduam vitae consuetudinem retinens.
Dicitur I. Conjunctio, quo nomine vatelligitur Vinculum & nexus , qui ex actuali' consensu interno & pactione externa virum inter & mulierem resultat. '
793쪽
Dicitur a. Maritalis; tum ut distinguatur ab aliis conjunctionis speciebus, V. gr. 1 societate Mercatorum; tum ut significetur finis & objectum hujusce contractus, mutua scilicet corporum traditio. Dicitur 3. Viri S Heminae, quibus verbis sub-- jectum Matrimonii designatur, & quidem numero singulari, Viri foeminae ad excludendam Poli
Dicitur 4. Inter legitimas personas, id est, quae habiles sunt ad contrahendum Matrimonium, nec ullo impedimento dirimente sunt ligatae. Dicitur denique individuam vita consuetudinem retinens, ut significetur Vineulum Matrimonii solvi non posse partium consensu, sicut solvuntur, alii contractus. Q. Matrimonium estne licitum N honestum p R. De fide est Matrimonium esse licitum &honestum; ait enim Apostolus I Corinth. 7. Si acceperis uxorem, non peccasti: S si numerit virgo, non peccavit. Et ratio est, quia natura humana ita hDeo est instituta, ut sine Matrimonio conservari
Q. 7. Extotne proeceptum contrahendi Matris nium pR. Extat respectu totius hominum communitatis , Crescite N multiplicamini X replete terram, Gen. I. Sed multiplicatis hominibus , cuilibet non minus liberum est matrimonium, vel caeli, batum eligere , qu1m agriculturam & alias artes,sne quibus societas humana consistere nequit. Quin Christus Dominus Matth. I9. virginitatem seu caelibatum praesert Matrimonio, docetque esse singulare Dei donum. R C c e s Q. 8.
794쪽
Q. 8. Quomodo demitur Matrimonium, in Sacra
R. Definitur Sacramentum k Christo institutum, quo conjugibus confertur gratia ad mutuam dilectionem, sanctum conjugii usum, &piam liberorum educationem. . Dicitur a Christo institutum; quia ante ad Uentum Christi Matrimonium erat solum in ossicium naturae; Christus autem illud evexit vel in nuptiis Cana Joan. 2. vel Matth. I9. Vel Ut nonnullis placet, post Resurrectionem, ad dignitatem Sacramenti.
Augustinus Lib. I. de Nupt. N Onc . II. & ex illo Magister Sententiarum Lib. 4. dist. 3I. S. Thomas, & caeteri Theologi tria numerant bona Matrimonii propria, scilicet, fidem, prolem & Sacramentum. In fide, quam conjuges sibi mutuo servare debent, intelligitur Matrimonii unitas, id est unius cum una conjunctio: in prole faecunditas: Non ut proles nascatur tantum, verum etiam ut renascatur, inquit S. Augustinus cit. cap. 17. in Sacramento, Matrimonii in dissolubilitas ; circa quae nonnulla sunt elucidam da. Itaque Q. I. Pollamia sne contra jus naturale N divinum positivum p R. I. Poligamia smultanea, qua quis plures Timul habet uxores, repugnat Legi naturali & Divinae ; sic enim habetur Gen. 2. Relinquet homo' patrem
795쪽
pasrem suum S matrem, S adbarebit uxori fure,
duo in carne una. Atqui in Polygamia simul. tanea non duo, sed tres, quatuor Ue essent in carne una; Primus Lamech duabus maritatus, inquit Tertullianus Lib. de Callit. c. tres in unam carnem effecit.
Dices: Iacob, David, & alii sancti Patriarchae plures habuerunt simul uxores: Ergo. Distinguo antec. Habuerunt, Deo post dilu vium dispensante, Conc. secus, Nego antecedensή 'Dixi: Post diluvium, nam ante diluvium Patres Lamechum tanquam adulterum accusant. R. 2. In Lege nova Christus Matth. I9. Polygamiam simultaneam prorsus exclusit, & Matrimonium ad primaevam institutionem reduxit. Unde Concilium Tridentinum Sess 24. Canon. 2. adversus Lutheranos &'Anabaptistas sic habet tSi quis dixerit licere Christianis plures babere simul in res, θ' boc nulla Lege Divitia esse probibitum, anatbema fit. R. 3. Polygamia successiva, qua conjux post mortem alterius transit ad secundas vel tertias nuptias, nec Juri naturali, nec Legi Evangelicae r .Pugnat, ut Olim asseruerunt Montanistae: se enim scribit Apostolus I. Cor. 7. Mulier olligata es Legi, quanto tempore vir ejus vivit: quod Drmierit vir ejus, liberata es, cui vult nubat tantum in Domino.Q. 2. Matrimonium sne ex natura sua indissolvi
R. Matrimonium consummatum ex natura
sua est indissolubile quoad vinculum tam in statu Legis naturae, quam in statu Legis scriptae & Evangelicae : quod ergo Deus conjunxit, homo non sis ret, ait Dominus Matth. 19. Unde Conc. Trident. Sess. 24. Can. S. Lutheranos asserentes Matrimo- nium
796쪽
nium dissolvi per adulterium vel absentiam uxoris, anathemate percussit.
Dixi I . Matrimonium consummatum , in quo duo facti sunt una 'caro; quia Matrimonium solummodo ratum dissolvitur etiam quoad vinculum per unius conjugis solemnem Religionis prosessionem, ita ut liceat alteri ad alias nuptias convolare ; sic enim definit Concilium Trid. Sess. 24. Can. 3 praeiverat Alexander III. I 2. saeculo, Cap. Verum, tit. de Conversione conjugatorum, & Inno emtius III. I 3. saeculo Cap. Ex parte 2. eodem Titulo.
Dixi g. Quoad vinculum; quia conjuges ob graves caulas , puta adulterium, possunt separari quoad thorum seu cohabitationem , ut definit. Concilium Tridentinum Sess. 24. Can. 8. Christus enim Matth. S. & I9. permittit uxorem dimitti an causa fornicationis. Hanc prae caeteris causam appellat tum quia maximh repugnat Matrimonio: tum quia solum adulterium eit causa perpetui divortii; divortium enim propter alia crimina fit soliun ad tempus , donee v. gr. uxor resipiscat, adeb ut innocens teneatur recipere emendatam. At propter adulterium , etiamsi adulter aut adultera resipu rit, pars innocens . non itenetur ex justitia cohabitare cum illa. Dico ex justitia ; quia si in xor verbi gratia ' dimissa & emendata in magno aeternae damnationis periculo versaretur non re. Vocata , vir teneretur cedere de Jure suo ; o do quippe charitatis postulat ut spiritualem proximi salutem temporali nostro commodo prae se ramus. Ita sanctus Augustinns Lib. a. de O K.
797쪽
Dices I. Deus Deut. 24. permittit marito dimittere uxorem per libellum repudii, & uxori sic dimissae alteri nubere: Ergo. R. I. Ad antecedens, controversam esse inter Theologos, num vinculum Matrimonii solvere- 'tur per libellum repudii Negant sanctus Hieronymus in Caput S. Matth. Magister Sententiarum, sanctus Bonaventura, Dominicus Soto, E-itius, & alii, sanctus Thomas in Supplem. qu. 64. art. 3. ad 4. noluit quidquam hic definire. Sed sanctus Chrysostomus aut qui Vis author operis imperfecti, Durandus, Paludanus, Bellarminus & alii innumeri, quibus adhaerendum Videtur, censent per ejusmodi libellum fuisse solutum MDtrimonii vinculum, Deo ita dispensante, ne graviora Orirentur mala: tum quia neque Moyses, neque Prophetae, qui vitia populi reprehendebant, unquam objurgarunt mulieres dimissas tan- quam adulteras, quod alteri conjungerentur: tum quia Lex prohibebat, ne repudiata post mortem secundi mariti, posse unquam recipi 1 priori marito, cum tamen optimum & optandum suisset, nedum prohibendum , ut rediret ad legiti- mum suum conjugem. Unde R. 2. Distinguendo consequens: Ergo in Lege veteri Matrimonium consummatum sol Ueba- itur, Deo ita dispensante, Concedo : solvebatur consensu partium, vel authoritate aliqua humana, Nego conseq.
Instas I. Ex dictis Tractatu de Legibus , dbspensatio non cadit in ea, quae sunt juris natur, lis: Ergo.
798쪽
Dist. antee. Quae sunt Iuris naturalis immutabilis, ut blasphemia, mendacium, quae nulla circumstantia cohonestari possunt, Conc. Iuris naturalis mutabilis. Nego antec. Consule dicta Tom. 3. Trae e Legibus, cap. 8. Instas 2. Christus Matth. S. Uers. 3I. ita Permittit uxorem dimittere in causa fornicationis, ut alteri liceat sic dimissam ducere: Ergo tunc solvitur Matrimonii vinculum. Probatur antecedens ex ipsiusmet Christi ver. bis : Qui dimisierit uxorem suam , excepta fornicationis causa , facit eum moechari: ae qui di ssam duxerit, .adulterat. Ergo inquiunt Heterodoxi adversiis Catholicos, sic Graeci adverssis Latinos; si inter. venerit fornicatio, soluti sunt conjuges a Lege conjugii, nec adulterant, si novaS nuptias contrahant.' Nego anteced. Et pravam illam interpretationem damnavit Concilium Tridentinum Sess 24. Canon. 7. exceptio enim fornicationis est conjungenda cum verbis antecedentibus hoc modo : Qui dimiserit uxorem fluam quod non licet nisi ob fornicationem9 N Osism duxerit, motabatur; non vero cum sequentibus : Et aliam duxerit; Christus quippe, qui non semel solvit hanc quaestionem, utrum liceat uxorem dimittere, nunquam dixit: Et qui dimisbam taxerit, nisi is fornicationem, moechatur. Confirmatur ex Apostolo, qui absolute pronuntiat Rom. 7. & I. Corinth. 7. Quae sub viro es mulier , vivente viro , suessa es Legi . . Igitur vivente viro vocabitur adultero, si fuerit cum alio viro. Quae expendens S. Augustinus Lib. 2. de Conjug. adulti cap. S. ait, H rbs Apostoli toties repetita, toties inculcata, vero sunt , viva fiunt, plana sunt. Nul- ι
799쪽
lius viri posterioris , mulier uxor esse incipit, nisi prioris 6se desiverit: esse autem desinet uxor prioris, si moriatur vir ejus, non si fornicetur. Dices et . Apostolus I. Cor. 7. Vers 12. & IS. concedit infideli, qui fidem amplexus est, dimittere uxorem in sua infidelitate pertinacem, &aliam uxorem ducere. Unde Innocentius IlI. cap. Quanto, tit. de Divortiis, sic statuit Si alter Lindelium conjugum ad Fidem Catholicam conUertatur, altero vel nullo modo, vel non sine blasiphemia diuini nominis , vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum,' et co . habitare volente: qui relinquitur, ad secunda, s voluerit, Dota transbit S in hoc castu intelligimus quod ait Apο- solus: Si infidelis discedit, discedat: Ergo. R. 3. Concesso antee. Nego cons non enim sequitur Matrimonium ex natura sua esse dissolubile, sed solum in casu proposito Deum dispen-1asse in gratiam Religionis Christianae. .
De Matrimonio, quatenus est Sacramentum.
Q. I. Matrimonium in Lege nova estne Sacramentum prorse dictum P - R. Assirmativδ, ita enim definiit Concilium Tridentinum Sess. 24. Can. his verbis : Si quis dixerit Matrimonium non esse vere propriὲ unum ex septem Legis Evangelicae Moramentis a Grino Domino
institutum . . . . neque gratiam conferre, anath ms sit. . t
Probatur definitio ; quia ad verum Sacramentum novae Legis tria requiruntur & iussi-
800쪽
ciunt. I. Ut sit signum sensibile & permanens rei sacrae. 2. Ut sid 1 Christo Domino institu- tum. 3. Ut sit per se essicax, & productivum gratiae : Atqui tria ista conveniunt Matrimonio:
i. Conjunctio conjugalis, propter quam Vir debet relinquere patrem & matrem , ut adhaereat uxori suae, procul dubio est sensibilis & in Ecclesia permanens: quod autem sit signum rei sacrae, scilicet unionis Christi cum Ecclesia, asserit Α- ' postolus Ephes. S. Sacramentum hoc , inquit, ma gnum es : Ego autem dico in Christo, et in Eaclesia: Textus Graecus habet in Christum θ' in Ecclesiam, ut sensus sit unio conjugalis Sacramentum magnum est, non quidem si ulla in se praecise specte- tur, sed quatenus refertur ad christum & Eccle. siam tanquam ad terminum, & rem significatam, . ut aditus hominum in hanc vitam benediceretur, inquit S. Cyrillus Lib. 2. in Joan. cap. 22.2. Quod signum illud fuerit a Christo Domino institutum, patet ex dictis nimirum Matrimo nium ante Christi adventum non fuisse Sacrumentum, significavit quidem futuram unionem' Christi cum Ecclesia, sed signum illud fuit χ-llim speculativum, nec practicum evasit nisi per
g. Quod signum illud sit Gratiae essicacis, Patres Tridentini, duce Traditione, colligunt ex laudato, cap. ad Ephes in quo sic habet Apostolus: Viri diligite uxores vestras, sicut arissus dilexis Ecclesiam ,'seipsum tradidit pro ea ut exhiberet sibi glariosam Sponsim . . . ita F viri diligere debent uxo- res suas uit sua corpora . . . . Acut S Chrsus Acis. flam ὐ quia membra sumus corporis ejus Christia is