장음표시 사용
801쪽
carne ejus S de ossibus ejus. Sacramentum hoc magnum L, Ego aurem dico in Christo S in Ecclesia. Ex quibus verbis Concilium Tridentinum Sess. 24. cap. unico de Matrimonio colligit meritum Passionis Christi in matrimonium novae Legis derivari, ut non sollim significet charitatem, qua Christus db lexit Ecclesiam ; sed etiam gratiam conserat conjugibus, qua similiter charitate mutub se diligant.
Dixi: Duce Braditione , quia Ecclesiae tam Graecae quam Latinae Traditio hancce Concilii Tridentini interpretationem confirmat, utraque enim Ecclesia Matrimonium Christianorum inter Sacramenta novae Legis semper numeravit: Sacramentum flunt nuptis, S imago dilectionis Christi, quam ergo Ecclesiam declarauit, inquit S. Chrysostomus Hom. 56. in Gen. & sanctus Augustinus Lib. de Fide F verib. cap. 7. In cisita te Domini, in monte sanato ejus, hoc est in Eccle- sis , nuptiarum non solum vinculum, sed etiam Sacramen.
- Q. 2. Quae gratia confertur per Sacramentum M trimonii pR. Consertur I. Gratia sanctificans, non quidem prima, qua deletur peccatum mortale, sed secunda, qua fideles contrahentes augentur ac perficiuntur in sanctitate; quia . Matrimonium non est Sacramentum mortuorum peccato, sed vivorum vita gratiae; alias quomodo carnales conjuges reserrent purissimam christi & Ecclesiae unionem y Fideles igitur prius Deo per charita tem junguntur, 1 cunctis peccatorum sordibus mundati, ac tunc demum ad sacramentum Matrimonii accedunt abundantiorem gratiam rece- D. Haberi Thieolog. Nom. VIII. Ddd plu-
802쪽
pturi, ut charitas in illis roborata non obrua. tur spumantibus concupiscentiae fluctibus; sed ad votum Apostoli Hebr. 7. honorabile sit eo. rum connubium in omnibus & thorus immaculatus. - 2. Conseruntur spiritualia gratiae actualis auxilia, ut conjuges sicut sunt una caro, ita & in Christo sint unus spiritus, quo intime ac caste sediligant, sicut Christus dilexit Ecclesiam, mutuas infirmitates & benigne & amanter perferant, Ecclesiam ditent pia & fideli prolis educatione, concupiscentiam coerceant juxta castitatis & tempe.rantia: Leges, ac tribulationem carnis aequo an, mo patiantur. .
Q. 3. Tam pretissa dona obveniuntne omnibus sust, pientibus Matrimonii Sacramentum P R. I. Certum est eos qui ad Sacramentum in. digne accedunt, hoc est in statu aut affectu pecicati mortalis, nullum eX eo percipere fructum; quia gravioris sacrilegii reos se constituunt, quod pro benedictione maledictionem Dei, tum in se, tum in familiam concitat. R. 2. Conjuges, qui per peccatum lethale excidunt li gratia sanctificante in Sacramento colla. ta, simul amittunt jus ad auxilia actualia mox re. censita; quia jus illud fundatur in gratia sanctifi. cante, ex qua Veluti foecunda radice exeunt caeteri effectus cuique Sacramento proprii. Unde intelligunt fideles conjuges, qu1m diligenter ad Sacramentum Matrimonii se praeparare debeant, quamque studiost peccatum vitare, aut si sortὸ humana fragilitate in aliquod lapsi fuerint, qukaecitd illud per paenitentiam eluere debeant, ut virtus Sacramenti in ipsis Operetur, quae fortunatum reddat eorum conjugium, illosque immunes
803쪽
nes servet a peccatis qnamplurimis, quibus obnoxius est status conjugalis.
De Materia, forma, &Ministro Sacramenti
Prius inquirendum est 'quis sit hujus Sacramenti: Minister, quam quidquam definiamus circa ejus materiam & formam: istud enim posterius omnino ab altero pendet. Itaque Q. Quis est Minister Sacramenti Matrimonii pR. Duae sunt circa propositam quaestionem oppositae sententiae, quas Concilium Tridentinum nullatenus attigit. Prima , Quae est Canonistarum & plurium Theologorum, praesertim veterum, ut Magistri Sententiarum, S. Thomae, Scoti, Durandi, &e. assirmat, ipsosmet contrahentes esse Ministros hujus Sacramenti, ita ut Vir mulieri, & mulier viro illud administret. Nititur autem illa sententia iis praesertim momentis. I. Quia Matrimonium celebratur per modum Contractus. Λtqui soli contrahentes mutuo consensu illum essi. ciunt: Ergo & Sacramentum. Unde Eugenius IV. in Decreto pro Armenis sic habet: Causa seciem Matrimonii irregulariter est mutuus consiensis. 2. Quia Matrimonia clandestina ante Concilium Tridentinum fuerunt rata ac valida absque benedictione Sacerdotali; atque etiamnum Ecclesia rata habet Matrimonia Haereticorum coram Pseudo-Ministro celebrata: Atqui credibile non est Ecclesiam
804쪽
permisisse ut Fideles sineSacramento contraherent,& eum sollicita sit, ut conjugais nunc redeuntes ex haeresi, Sacramento Confirmationis perficiantur , non curat tamen ut iidem Benedictionem nuptialem a Sacerdote accipiant; quod validitamum est argumentum, ipsam habere Matrimonia
Haereticorum ut Sacramenta. rSecunda Sententia assignat Sacerdotem pro Ministro Sacramenti Matrimonii, contenditque Matrimonia clandestina fuisse duntaxat contractus naturales & civiles, validos quidem & insolubiles ante Concilium Tridentinum, sicut hodierna Haereticorum Matrimonia, sed illa non fuisse, nec ista esse vera Sacramenta. Hanc sententiam Dominicus Soto & UasqueZ temeritatis incusant; sed ejus patroni notam illam temeritatem vocant, cum plures S graves Authores ejusmodi senten. tiam propugnent, ut Guillelmus Parisiens Trasside Matrimoniis: Matri nimium, inquit, est sia tam apud fideles virtute benedictionis. Et Concilium Co.loniense anno IS36. pari. 7. cap. 4. de Matrimonio sic habet: Quod Sacramentum, A quis Actat decet,
acceperit, accedente Sacerdotali precatione, confert donum Spiritus, quo vir diligat uxorem amore casso sicut Chrisus dilexit Eccbesiam. Et in Enchir. quod manda. to ejusdem Concilii editum est: Quanto magis p tandum est Sacerdotes, qui legatione pro eo funguntur, legitimos hujus Sacramenti Ministros esse P Eandem sententiam amplexi sunt Melchior Canus, Tole. tus, Petrus Ledesima, Maldonatus, Estius, Sylvius, & est admodum communis in Academia P, risiensi. Probatur I. Quia sacerdotes sunt dispem satores mysteriorum Dei; quis ergo eis dene-
805쪽
gaVerit potestatem conserendi solemniter Sacramentum matrimonii, ut illam tribuat m lieri, cui nequidem permittitur in Ecclesia loqui Τ I. Corinth. 4. et . Quia sanctus Ignatius, sanctus Clemens Alexandrinus, Tertullianus, 'Syricius Papa, Concilium Carthaginense IR& omnes veteres constanter docent esse Ve- .. re apud nos Sacramentum, quod coram SD ieerdote celebratur.& ejus benedictione semetificatur , objurgantque eos, qui clandestino contrahebant; Penes nos , inquit Tertullianus Lib. de Pudic. cap. 4. occultae conjunctiones, is es non prius apud Ecclesam profesae juxta moechiam S fornicationem judicari periclitantur. 3. Quia scut vera paenitentia, quae a solo peccatore peragi potest, non est Sacramentum, nisi ace dat Sacerdotalis absolutio , & ritus a Christo institutus; ita nec consensus in Matrimonium, qui 1 solis contrahentibus praestari potest, evadit Sacramentum absque sacerdotali benedictione.
Ex iis sequentes solvi debent quaestiones.
Prima, quae sit materia & forma hujus Sacramenti. Iuxta enim primam opinionem materia remota sunt contrahentium corpora; materia vero proxima est ipsa corporum traditio : Fo ma autem mutua contrahentium acceptatio; Sa- cramentum enim matrimonii celebratur per modum contractus; Atqui in omni contractu res de qua contrahitur est materia remota ; oblatio vero pretii pro merce inchoat contractum, &mercem venalem significat; sed contractus tune formam accipit & Perfigitur, elim venditor me
806쪽
cem aeceptat eo pretio quo offertur. Sic in contractu Matrimonii, ubi vir consentit ut mulier habeat dominium corporis sui, consensus ille in quo intelligitur traditio, est materia prΟΣima hujusce contractus; mulier autem acceptando contractum perficit, & ita viro administrat Sacramentum: & vicissim vir mulieri eo ipso quo acceptat consensum mulieris seu traditionem ejus corporis; quia uterque applicat formam materiae, acceptationem scilicet traditionis. Sed in secunda sententia quae Sacerdotem Ministrum Sacramenti agnoscit, materia ProXima est consensus contrahentium, forma Verbsunt verba Sacerdotis, quae evehunt consensum contrahentium ad esse Sacramentale, quemadmo dum in Sacramento Paenitentiae absolutio, quae est forma hujus Sacramenti, actus paenitentis, , qui habet rationem materiae, determinat ad esse
Secunda quaestio , Utrum Matrimonium Ca. tholicorum per Procuratorem contractum coram Sacerdote , & duobus testibus sit SacramentumlΑstirmandum est juxta primam sententiam , qui est legitimus contractus: negandum vero juxta secundam , quia verba Sacerdotis in quibus comsistit forma essentialis exigunt praesentiam comtrahentium , non secus ac sorma absolutionis, Ego te absolvo, quae non potest dirigi ad absentes. Hinc 'qui per Procuratorem contraxerunt, la lent postea cum testibus praesentes se sistere eo ram Sacerdote, benedictionem ab eo accepturi. Tertia.
807쪽
Tertia. Quid sentiendum sit. I. de Matrimonio Catholicorum contracto coram duobus testibus & Pastore in testem quaesito, sed renitente, & benedictionem denegante. 2. De Matrimonio Haereticorum coram ipsorum Pseudo Ministro, & aliis testibus. 3. De Matrimonio Catholicorum, sed prius irrito propter defectum consensus aut aliud impedimentum dirimens; sed postea sublato impedimento per no Uum consensum contrahentium confirmato. ' Prima sententia asserit illa Matrimonia esse Uera Sacramenta ; quia sunt contractus validi: negat verti secunda sententia; quia etsi contractus illi revera sint validi, illis tamen deest forma essentialis, nempsi benedictio Sacerdotalis, sine qua non existit Sacramentum.
Q. I. Ouomodo definiuntur Sponsalia pR. Definiuntur, futuri Matrimo, nil mutua & libera promissio obligationem pa
Dicitur I. Mutua promisis; quia una pars non censetur velle se per promissionem obligare, nisi altera pars non solum acceptet, sed etiam vicise sim repromittat.
Dicitur 2. Libera, ut excludatur coactio &quivis gravis metus injustus , quo Matrimonium redditur nullum, ac proinde Sponsalia.
808쪽
Dieitur obligationem partem; Iure enim naturali tenemur stare promissis legitimis & acceptatis , ac quidem sub peceato mortali, si materia sit gravis r Sponsalia autem sunt in materia gravi; peccaret ergo damnabiliter, qui sine cau- La ab iis resiliret. Ita communiter Theologi post S. Thomam in 4. distinct. 27. art. I. ad 2. Sed cum libera debeant esse Matrimmia, inquit Lucius III. cap. Requisivit, Tit. de Sponsalibus , Monenda est pγιuus, quam cogenda Mulier cum coactiones deiciles I uant exitus frequenter Disre. Dixi: Sine causa ; quia ex causa justh dissobvuntur Sponsalia, ut si sponsa deprehendatur fuisse fornicata, aut si supervenerit notabilis mutatio, V. g. graves inimicitiae inter utramque fami-Ιiam, infamia,&c. cap. Quemadmodum: Tit. de P
Q. a. Quomodo β geret Confessarius erga Sponsios, quos deprctendit ex falsa prosumptione abfMucos in foro
exteriori PR. observabit I. omnem culpam aliquando non in Sponsis, sed in eorum residere parenti, bus , qui non sinunt liberos stare promissis; quia sorte offertur conjugium praestantius , cum tamen ejusmodi exceptionem Sponsalia non ad- miti ut, nec probaret Ecclesia. Parentes igitur hic graviter peccant, non ipsi Sponsi, qubbus legitima est excusatio promissa non implendi , scilicet parentum interdictum. 2. Si ipsorummet desponsatorum animus 1 contractis Sponsalibus sit omnino aversus, Consessarius omni modo suadere adnitetur, ut promissum impleant , exponetque quam grave sit & periculo- . sum mutare Fidem libere datam, ab Ecclesia ac-
809쪽
De Matrimonio. 793eeptam & a Deo obsignatam. Qubd si animum
h Matrimonio promisso ita alienum advertat, ut secti nequeat, absolutionis Beneficium iis concedere non gravabitur, quia ejusmodi aversio est causa, propter quam prudenter timendum est, ne infaustos exitus Matrimonium habeat.
Q. 3 Quare instituta sunt sponsialia p
. R. Ut Fideles qukm optimo parati accedant ad magnum Matrimonii Sacramentum. Sponsalia quippe sunt ad illud Sacramentum juxta S. Thomam & alios Theologos , quod Catechumenatus ad Baptismum, Tonsura Clericalis ad sacros Ordines , & Novitiatus ad solemnem Religionis professionem. Ideo autem Ecclesia Baptismi, Ordinis, & Matrimonii Candidatos singulariter erudiendos &exercendos duxit; quia Fideles in perceptionei hujusmodi trium Sacramentorum amplectuntur novum vitae genus ac statum, in quo nunquam se gerent, ut decet & expedit tum privatae. , tum Reipublicae saluti, nisi status , quem amplectuntur, ossicia didicerint, & ad illum probe fuerint instituti ac praeparati. Quae verti sint Parochi partes erga sponsos, quaeve docere debeant & inquirere, fuso exposuimus Tom. 7. cap. 7. de Sacramento Matrimonii g. 3. & cap. 6. ubi agimus de peccatis conjugum contra Fidem quam sibi debent, contra prolem propter quam suscipiendam & religiossi educandam institutum est istud Sacramentum, & contra sanctitatem Sacramenti quam plerique impu- denter violant tum in usu, seu potius abusu conjugali, tum in individua societate quam foede per
turbant rixis & dissidiis , adeo ut eorum societas, D d d s non
810쪽
De Matrimonio. non sit signum & imago unionis Christi cum Εc
clesia; tum denique in ipsa perceptione Sacramenti , ad quod saepe accedunt tanquam ad spectaculum profanum pompis non Christi, sed Satanae ad Ornatum, hoc est luXu, choreis, conviviis sagitioss, a quibus pudor exulat, ubi sobrietas, S modestia vertuntur in crimen, amatoria & obscaena cantica aures demulcent, nedum feriunt, denique probrosa Gentilium bacchanalia ad tanti Sacramenti solemnitatem transferuntur.
Q. I. Ouotuplicis generis sunt impedimenta matrimm nil γ ι R. Duplicis : Alia sunt simplicia, quae Matrimonium non dirimunt, nec irritum essiciunt, sed illicitum duntaxat: alia sunt dirimentia, quae Matrimonium prorsus nullum reddunt. Q. 2. Quot sunt impedimenta simplicia P R. Iure novo quatuor tantum eXtant. Pr,mum est tempus quo interdicuntur nuptiae, nimirum ab Adventu Domini usque in diem Epiph, niae , & a Feria quarta Cinerum usque ad Octavam Paschatis inclusive. Ita Concilium Triden. tinum Sess. 24. cap. IO. de Reform. Secundum impedimentum simplex sunt spomistia valida , nec legitime dissoluta , propterea sponsi cum aliis non contraherent absque gravi Peccato ς Valeret tamen eorum Matrimonium. Tertium est Votum simplex Religionis, aut Castitatis.