D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

811쪽

De Matrimonio. 795

Dico , I plex; quia votum solemne ex dicendis, non solum illicitum, sed nullum prorsus reddit matrimonium. Quartum est vetitum Ecclesiae , seu prohibi 'tio 1 Superiore facta nupturientibus, ne matrimonium contrahunt, priusquam inquiratur V. g. an impedimentum , quod objicitur , revera exi istat. Et haec impedimenta Canonistae complexi sunt Versu sequenti:

Acisa vetitum, votum, Jonfusis, tempus.

Ergo sublatum est impedimentum Catechismi, quod prius ligabat eos ; qui infantem rite jam baptizatum suscipiebant, ut circa eum supplerentur omissae caeremoniae, quae dicuntur Catechismus. Q. 3. Qua fiunt impedimenta dirimentia P i. R. Quindecim his versibus comprehensa:

Error, conditio, votum, cognatis, crimen, Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas, 'Amens, a finis, si clandesinus, fit impos, , Si mulier sit rapta, loco nec reddita iugo. Hac facienda vetant connubia, facta retractam.

ERROR.

Q. I. O tuplex es error p' R. Duplex: Alter personae, quo sup ponitur una persona pro alia, V. g. Lia pro Rachele : alter qualitatis & circa accidentia, ut si credatur puella nobilis, dives, Virgo primoge nita vel unica haeres, cum tamen ejusmodi doti

812쪽

796 i De Matrimonio.

Q. g. Uterque error dirimune Matrimonium pR. Error personae dirimit, quia tollit consensum, ae proindς contractum reddit nullum sed error accidentalis non dirimit; quia non impedit quominus deceptus consentiat in hanc per. sonam, lichi in eam non consentiret, si sciret eL .se inopem, corruptam, &e. Hic operae pretium est consulere nostrum I Om. 7. Part. 3. Tit. de Matrim. g. 2. ubi elucidantur graves dissicultates ,

, quae circa errorem Occurrunt. .

inoc impedimentum designat statum servilem, qui dirimit Matrimonium inter personam ibheram & servam , si persona libera ignorabat al- terius servitutem. Sed in Gallia locum non hahet ejusmodi impedimentum, cum apud nos nulla sit servitus, sed solum famulatus.

um duplex sit Votum, nempe simplex & sole.. mne; posterius solummodo dirimit Matrimonium , ut jam monuimus. Votum autem Q. Iemne est illud, quod emittitur in professione solemni Religionis ab Ecclesia approbatae. Ergo qui sine illa solemni pro sessione vovit Religionem aut Castitatem , illicitε quidem comtrahit Matrimonium, sed non invalide. COGN

813쪽

De Matriminio.

COGNATIO.

Q. I. Ουοtuplex cognatis dirimit Matrimonium P R. Triplex, nempe spiritualis, legalis & naturalis , quae vulgo dicitur consanguini

Q. a. es cognatio Jpiritualis p. R. Est assinitas , quae oritur ex Baptismo vel Confirmatione. u. 3. Inter quos contrahitur cognatio θpiritualis PR. Jurὲ novo , scilicet ex Decreto Concilii Tridentini Sess. 24. cap. 2. de Reform. contrali, tur tantum inter susceptores seu patrinos, & baptizatum vel confirmatum, ac illius patrem & matrem; nec non inter Ministrum illorum Sacramentorum , & baptizatum vel confirmatum , ac illius patrem & matrem. Ergo patrinus & matrina possunt matrimonio inter se conjungi, cum ex Concilio Tridentino cognationem spiritualem non contrahant. Q. 4. Qui in casu necessitatis infantem baptiza vit, contrabitne cognaticinem spiritualem cum eo, is cum parentibus ejus P . R. Si pater ipse vel mater prolem legitimam baptizet, non contrahit, alii verci contrahunt Ita decernitur Cap. Si vir, Tit. de Cognat. θirit. Dixi: Prolem legitimam ; quia si pater in e su necessitatis baptizet filium , quem ex concu- bina suscepit, cognationem cum ea contrahit, ita ut illam in uxorem ducere nequeat, quia, in quit Fagnanus post Navarrum, nullum habet jus petendi a concubina debitum, quemadmodum , propria uxore, ac proinde nulla est ratio , cur

814쪽

798 De Matrimonio.

non ligetur respectu concubinae; quemadmodum alii ligarentur, si ejus prolem baptizarent. Q. S. Quando per procuratorem Jonsor infantem levat ὲ sacro Fonte , uter contrahit cognationem kpiritualem p i R. Dissentiunt Theologi , & quamvis adhaereamus sententiae Fagnani in Cap. Veniens, Tit. de gnat. Jirit, & Navarri Lib. s. Const. qui affr-mant sacram Cardinalium Congregationem declarasse non procuratorem, sed ipsum sponsorem seu patrinum, cujus nomine agit, cognationem contrahere ; in illo tamen dubio censemus recurrendum ad Episcopum. '

Q. 6. Quid es cognatis legalis p

R. Est propinquitas personarum ex adoptione consurgens. I. Inter adoptantem & adoptatum & posteros adoptati usque ad quartum gra- dum. 2. Inter uxorem adoptantis & adopi tum, ac vicissim, inter uxorem adoptati & adoptantem. 3. Inter filios aut filias adoptantis &adoptatum vel adoptatam. Sed ista non sunt in usu apud nos, cum in Gallia non eligantur, sed nascantur haeredes. Q. 7. Quid est cognatis naturalis seu consanguinitas pR. Est vinculum personarum ex eodem stipite descendentium carnali propagatione contractum.

Clim autem descendentes possint esse stipiti seu origini propinquiores vel remotiores, gradus in consanguinitate debent observari. Q. 8. Quomodo computantur gradus consanguis,

815쪽

De Matrimonio. 799

R. Canon istae & Theologi duplicem lineam

statuunt: alteram rectam, alteram transversam seu collateralem.

Linea recta est ordinata series consanguineorum , qui a se mutub descendunt, ut a patre filius vel filia, ab iis, qui respectu avi aut aviae dicuntur nepotes Uel neptes, &e. In hac linea pater, qui est stipes & origo totius genealogiae, non computatur, ideoque filius, qui ab ipso immediate procedit, est in primo gradu, nepos, qui a filio immediate originem ducit, est in secundo gradu, pronepos in tertio, abnepos in quarto, & hujus filii in quinto. In linea transversa seu collaterali non com- , parantur descendentes eum iis , a quibus grada- tim descendunt, sicut in linea recta : sed omicso communi stipite, nimirum patre, inter se conferuntur ut frater cum sorore ; hi autem, qui . primi occurrunt in hac linea & immediato descendunt 1 stipite, computantur in primo con- sanguinitatis gradu : filii vero fratris & sororis, quos consobrinos vocamus, in secundo; filii, consobrinorum in tertio, ab his in quarto, & sic ' deinceps. 'Q. 9. Confanguinitas dirimune matrimonium in quolibet gradu p R. I. Dirimit in linea recta. Ita respondit Nicolaus I. ad Consulta Bulgarorum, cap. 39. Inter eas personas, inquit, qua parentum, liberorumve locum inter se obtinent, nuptiae comtrali non possunt, veluti inter patrem Fflium, vel avum N neptem . N usique in infinitum. R. 2. Consanguinitas in linea collaterali dirimit Matrimonium usque ad quartum gradum in-

816쪽

8oo De Matrimonio.

clusivδ, nee ulteritis ex Concit. Later. IV. Cap. Non debet, Tit. de Confanguis. N Afinit. Circa lineam collateralem Observandum est. I. Consanguineos inter se conferri, vel in gradu aequali ut frater & soror, vel in gradu inaequali seu mixto, ut riunt, sicut frater cum filia sororis respectu cujus dicitur avunculus, vel filius sororis, cum sorore matris, respectu cujus vocatur matertera. Ideo autem gradus inaequalis dicitur mixtus, quia conflatur ex gradibus diversis, avunculus v. g. est in primo gradu, & filia sororis in secundo. Porrci si in gradu mixto remotior est quintus, nihil impedit quominus Matrimonium valido &licitε contrahatur, etiamsi alter contrahentium sit in quarto vel etiam secundo gradu. Ista definiit Gregorius IX. Cap. Vir; Tit. de Onsanguinit.

Observandum est 2. In gradu mixto qui aditingit primum, exprimi debere 1 supplicibus pro dispensatione obtinenda, quis sexus sit in primo gradu, an vir, an mulier; quia longi dissicilitis conceditur, ut filius sororis vel

statris in uxorem ducat amitam aut matertinram, quam, patruus aut avunculus filiam fratris aut sororis ; honestati enim repugnare vide- tur, ut amita vel matertera, quae jure naturae superior est , & in qua relucet authoritas paterna vel materna, per Matrimonium subdita fiat & im

Nec illud omittendum in gradu mixto semper incipiendum esse 1 gradu masculi, quamvis sit remotior a stipite , sic relatio amitae vel materterae ad filium fratris vel sororis di- Citur

817쪽

citur 1 secundo ad primum, patrui verb vel . vunculi ad fratris vel sororis filiam, dicitur a pri

mo ad secundum.

CRIMEN. . Q. I. Ouae crimina dirimunt Matrimonium PR. Homicidium & Adulterium.

Q. 2. Quot in casibus duo illa crimina dirimunt M trimonium pR. In quatuor casibus. 1. Quando quis occidit conjugem conspirante vel consentiente occisi consorte; superstes enim conjux non potest Matrimonium inire cum homicida, ex Cap. Laudabilem, Tit. de Convers. in . 2. Quando cum homicidio unius conjugum praecessit adulterium cum superstite, etiamsi superstes in homicidium non consenserit ex Cap. Super haec, Tit. De eo, qui duxit uxorem , quam polluit per adulterium. 13. Cum adulterium commissum est accedente promissione acceptata futuri Matrimonii post obitum conjugis. Nec refert juxta Rituale Camo. tense, quod promissio adulterium praecesserit vel subsecuta fuerit. Dixi r. Accedente promissione; quia ex S. Augustino Lib. I. de Nupt. N Concup. Cap. IO. Mortuo viro, cum quo verum connubium fuit, feri potes conjugium , cum quo praeclis adulterium. Dixi et . Acceptata; nisi enim alter acceptaverit sive expreM, sive tacith , adulterium non imritat Matrimonium. Silentium autem non habetur pro acceptatione.

818쪽

8oa De Matrimonio.

4. Cum quis, vivente legitima conjuge, M trimonium iniit & consummavit cum altera, Comscia prioris conjugii; hanc enim non potest habere uxorem , si quae prius ab eo legitimo ducta' fuerat, fato fungatur ex Cap. Veniens, Lib. 4. Tit. De eo, qui duxit in Matrimonium, &c. Dixi I. Et consummavit: quia ex Cap. Si quis, eodem Titulo. Si adulterium non commisit sive ante, sive post contractum hujusmodi Matrimonium ; nullum existit impedimentum. Dixi et. Altera conficia; quia si bona fide comtraxit, liberum illum existimans, nihil obstat, quominus possit cum eo legitime conjungi post obitum prioris uxoris. CuLTus DISPARITAS.

- . . .

Q. I. Ouid est Cullus disparitas p

ta R. Est diversitas Religionis in comtrahentibus. Q. 2. Omnes Resi me dispares summe lababiles ad contrahendum inter se pR. Minimb; namque Catholici, quamvis iblicito , valide tamen' contrahunt cum Haeretu

Ergo cultus disparitas irritat solummodo Matrimonium Christianorum cum non baptizatis, puta Paganis, Iudaeis, Mahumetinis.

Wis sive violentia insertur, vel poenis & vexa ' tionibus, vel minis quae metum incutiunt. Q. Metus

819쪽

De Matrimonio. 8O3

Q. Metus irritatne Matrimonium PR. Irritat jure positivo, si sit gravis, & inj sto incussus ex cap. Heniens, & ex cap. Consultati ni, Tit. de Sponsalibus. Dixi 1. Pure positivo; quia metus , quantumcumque gravis , nec voluntarium , nec liberum perimit, sed minuit duntaxat, adeo ut excusari omnino non possit, qui ex gravi metu pejerat. Ergo Jure naturali valeret Matrimonium ex gravi metu contractum, nisi Ecclesia injuste coaetos declarasset inhabiles ad sic contrahendum. Dixi 2. Si metus fit gravis ; quia metus levis ratio non habetur , alias vix ulla essset Matrimoniorum firmitas. Quae enim filiatamilias non objiceret se in Matrimonium consensisse aliquo timore reverentiali vel mundano Dixi 3. Injuβὸ incustus; quia si justh incuti,tur, quantumcumque gravis sit, irritum non la. cit Matrimonium , ut si Iudex eum cogat metu mortis ad ducendam puellam, quam stupravit.

stud impedimentum ligat solummodo initiatos aliquo Ordine sacro, ut Subdiaconatu, Di, conatu, quos Ecclesia inhabiles reddit ad contrahendum Matrimonium. LIGAMEN.

Q. I. Ouid est Ligamen ps R. Est vinculum Matrimonii legiti-mst contracti, quod Jure naturali & divino excludit secundas nuptias, nisi solutum fuerit morte ab

820쪽

terutrius conjugis, vel solemni Religionis professione, ii Matrimonium non fuit consummatum. Ergo uxor , cujus maritus praesumitur mo tuus ob longam absentiam , nubere non potest, nisi proferantur indicia moraliter certa, vi ab Episcopo vel ejus ossiciali examinata, ac Probata,

mortuum esse ejus maritum.

Q. 2. Quid facto est opus, s omissa ejusmodi diligem

tia , mulier illa ex levioribus indiciis alteri nupserit pR. I. Si ex insperato redeat maritus , mulier ad eum redire tenetur, omni cunctatione seposita, essetque adultera, si cum posteriore conjugaliter habitaret.

. R. 2. Vel cerriora indicia haberi possunt, vel non : si primum , sunt inquirenda & interim abstinendum ii conjugio , quando subest ratio. dubitandi de validitate Matrimonii. Si secundum , habenda est ratio bonae fidei cum qua

contraxerunt, Vel saltem eorum alter. Forto mulier statum suum Parocho vel Confessario candidε aperuit, & ille auctor fuit, ut oblatas nuptias acceptaret :, atque in eo casu libero maneat in suo conjugio , quamdiu non supervenerit no Va dubitandi ratio, num prior Com jux superstes sit ; si enim oriatur nova dupitandi ratio, abstinere debet, donec dubium Prindenter deposuerit; sed debitum reddat petenti, qui illam bona fide duxit, nec simili premitur dubio. Ita decernitur Cap. Dominus, Tit. de secundis Nuptiis. Sed si mulier mala fide nupsit, & Parochus obrepsit, debitum exigere non potest , sed reddere tenetur marito fallitatis minime conscio; secus , si ambo obrepserint ; tunc enim tenen-

SEARCH

MENU NAVIGATION