Constitutiones synodales Asculanæ sanctiss. in Christo patri ac domino, domino nostro Alexandro ... papae 8.. dacatae a Josepho Salustio Fadulfo ... episcopo & principe Asculano. Habitæ in sua prima dioecesana synodo sub diebus 12. 13. 14. septembris

발행: 1690년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

hes ita seponi poterunt, ac sejungi, ut non eodem cubare lecto , non eodem sub tecto habitare cogantur, donec fuerint justarum causarum rationes ipsae sublatae Attentissime postremo monitos esse Conjuges volumus, ut mutuo se pro conjugali fide sustineant, Se qui lacessui verbis , aut injuria sentit onerari, Paut. t . silentio potius compescat, quam responsione provocatum confutet .

Nemo nisi ad tempus de utriusque consensu a

communi corporum vacet unione, ne alter alteri faciat fornicandi periculum , & peccatum , quod unius fragilitate committitur ab alterius reluctati ne carusentur . Occurrentibus vero infra annum orationibus publicis, solemnitatibus, ac jejuniis a carnalibus inquinamentis, ut abstractant mentis Patit vi . aciem in coelestia facilius intendant, studeant pro viribus abstinere, in idipsum rursus ratione coelestibus roborata pabulis revertentes. Eos quoque plurimum monitos a Parochis opor. tet, ut unoquoque sua munia 1ubeunte, mutuus amor, crebris benevolentia exerceatur ossiciis . Uir, quae necessaria sunt alimenta domus, provida indagatione procuret, & in ea non plus, quam opus

fuerit, expendat, se perfluos evitando sumptus imo quod non habet ex redditu, studeat frugalitate .supplere, & quo majora sibi videt imminere dispendia, eo magis a sumptibus inutilibus retrahatur. Uxor, ut sit vitis abundas in lateribus domus sus,

122쪽

Asculana. Caput X. 9s gaudeat videre se, obedientiae, & modestiae retinaculo circumligatam, Viroque suo hilariter subdiatam sese resignet, se domi contineat, ab inanibus abhorreat pompis, profusosque limbos, ac nimis fulgidas ne curet vestes, & caetera luxuriet portamenta, honesto in corpore s si cupiat laudari2 non . admittat, ut insimul matrimonii fructus , in procreatis novellarum palmitibus , superna Coeli, ac terrae benedictione respersos videat, & se quoque in jis laudari, ac plena felicitatis ubertate , benedi-- ei laetetur.

CAPUT XL

De Sacrificio MUR .

Scut Meschisedech, divina praesignante in antia

quis benignitate panem , & vinum mistice Altissimo in Sacrificium consecravit;sic etiam Christus Dominus Pontifix in aeternum verus secundum ordinem Melchisedech effectus , Corpus, & Sanguinem suum sub specie panis, vini in Sacrificium obtulit, cruentam de seipse oblationem pro hum ni generis reparatione praenotans , itemque discipulis suis, eorumque in Sacerdotio succetaribus offerendum tradidit, ut perenniter, ac perpetuo tam Saerosancta mysteria recolenda aeterno Deo summa pro supremis beneficiis vota rependerent , incrue tam continuo hostiam immolando is Quaet

123쪽

96 Diomesana Synodus

Quare Sacerdotes Ecclesiae auctoritate rite promoti,ipsius Christi vicem,personamque gerentes, divinorum verborum virtute, panis in Corpus, Se vini in ipsius Christi Sanguinem transubstantiationem , vere, licet invisibiliter operantur, ac tam salutaris hostiae immolatione placatum reddendo Deum, remissionem peccatorum tam pro Vivis, v m pro defunctis obtinere merentur. . Quorum igitur ita eminet dignitas, ut quod nulli Regum, nulli mortalium competit, eis tam Sanctum, ac salubre operari Sacrificium concedatur , hos proculdubio omnem curam, omnemque conatum , studium omne ac omnem cogitationem sic in eo adhibere oportet, ut tantae amplitudini, quantum in ipsis est, scut Doctrinae. ac Iapientiae laude , sic fide , religione, morum Sanctitate, totiusq; Vitae innocentia respondeant. 'Nihil ideo elatum injis, nihil vanum, nihil durum, nihil impotens , nihil flagitiosum , nihil sordidum reperiatur, sed

in omni actione pietas, gravitas, integritaS, cham. ritas, humanitas eluceat, ut eorum exemplo Populi religio potius incitetur , S: augeatur , quam eo rum improbis moribus remittatur , atque lan

guescat.

Quod licet ita sit eminens hujus oblationis conditio, ut nulla indignitate, ac malitia offerentium inquinari possit, cum tota ejus ratio virtutis', non' ab opere operante, sed ab opere operato existar, tamen sacrificium a bono , religioso Sacerdote

124쪽

Asculana. caput XL s factum praestabilius, 3e fiuctuosus esse , quama

quod nequam aliquis, ae perditus exegerit tens tur ; quamquam Saeerdos cum non suo, sed Ecclesiae nomine praeces ficiat, nihil illis quin a Deo ex. audiantur essieere ipsius indignitatem , sed uni ipsi in perniciem, de detrimentum ceder3, qui tantae anctitatis munus inquinatus , & turpis non Veretur 'obire δEt quamvis in honorem, venerationemque Sanctorum ab Ecclesia Missas , &perseivi , & celebrati c. in . Qin dies in usu esse noscamus, non per hoc illis offerri ' ',' Sacrificium intelligimus , sed soli Altissimo Deo,de omnium Patri, qui tales servos suos corona gloriar, & beatitudine decoravit, ut ipsi pro nobis apud Divinam Majestatem intercedere dignentur in Ca lis , quorum memoriam facimus in terris. Quapropter in qua Ecclesia Asculanae Civitatis ,& Dioecesis nostrae , aut corpus, aut caput, sive magna , aut insignis pars, reliqHarum Sancti alicujus

debita veneratione habetur, volumus, ut ibidenti incium duplex ex Romani Breviarii ratione cum Missa, quotannis recurrente illius mortis dies cele Lais.c.,ι ibretur , si tamen Nos ipsis Reliquias recognove--ισι rimus , atque ita neri Iusseramus ; urbani VIII. io,s. seu Sacrae Congregationis super hoc servato de

Et ut intemeratae Virginis Deiparae Patrocinium . e xpectamus, volumus, ut omnibus Sabbathi diebus, de Sanctissima illa humani generis Advocata .

N Missa

125쪽

nostrae Dialcesis E clesiis, nisi in eadem die statutum aliquod, ae so-

Iemne Sacrificium, aut commune omnium, aut Ecclesiae illius proprium esset perseivendum. Anime vero defunctorum, quae nondum expi tae adhuc Purgatorii flamma cruciantur, cum hujus oblationis beneficio gaudere summoperὶ cistem dant, illarum votis inhiantes, ut quamprimum ad Qeleste diversorium feliciter valeami pervenire, hac lege sancimus , ut qui Ecclesiasticum obtinet Ben fictum , cui adjunctum onus sit, totum per annum , certis diebus Sacrificium iaciendi , is saltEm mentabus singulis , nisi fi equentius ex alia obligatione debeat, Missam, quae pro defunctis est deputata, celebrare memor sit, Deumque pro iis oret,qui tale Beneficium sibi fieri voluerunt.. Ad hoc autem; ut ad Sacra haec facienda Almi Sacerdotes deputati, mente pura , corde integro, coIpore quoque ami, paratique conveniant, ediacimus , atque jubemus , omnes, postquam sollicitEhonesto e cubili iurrexerint, & eorum menteS ad Caelum elevaverint inde Divinum auxilium impi xantes , ut condigne possint in mensa Domini calicem silutaris accipere, debere non aliter ad formam nostri Edicti , & Bannimentorum e domo, 'propriisque laribus egredi, quam decentibus,atque f . demissis vestibus ornatos, sic enim mode ste ad Ecclesiam transeuntes nuptiali virtutum veste praecinctos, sese curabunt o dere , ut & etiam

126쪽

culana. caput XI. si saeculi habitatores, videant in externo opera eorum bona, εe laudent Patrem suum, a quo insimul cum ordinibus signum , & habitum servitutis acceperunt. Indulgentes j is tantammodo, qui in Pagis humilioribus ,&montuos s existunt uti veste sub- geniculari ad medias tibias demissa . Sic igitur ornati, atque compositi , Sc toto corpore mundati, postquam Confessione , si quid residebat in conscientia sordidum, abluerint, quod licet venialibus impliciti tantummodo mendis, efficere monemus; cum sacra facturi sunt, prius deputato iii sacrariis loco secedant, atque ibi Deum propensius venerati, piisque fusis prςcibus, quas ibidem appensas ex praescripto in Visitatione nostra haberi volumus , paululum in contemplatione ipsus Sacrificii, quod mox oblaturi sunt, immorentur, ut ita excitato ad Religionem animo, Divino Numine propitiato,ad lotionem manuum, non amoto caesitio, seu eo quod dicitur il Collare, sed tantum urbane pallio, pileoque extra tamen mensam Paramentorum concinnato, atque deposito , ubi viderint, sibi ad sumendas Sacras vestes fisii locum, tremebundi, & veneranter,'non audacter, vel certanter accedant, ut divinam inde renumajori suo, aliorumque fructui peragant. Et quia illud etiam maxime confert ad animi Sacerdotalis praeparationem, ut matutinae pr ces, cum laudibus saltem recitentur a Sacerdotibus ante quam Altare adeant satisfacturi ; Nos prout eorum

127쪽

spirituali incremento summopere reddimur cupidi, sic eos monemus, graviterque requirimus, ut Ecclesiae institutum in lioc sequentes, solertes, & viagiles reddantur in hac pia executione ministri, non decet enim, sine justa aliqua ad Deum praecationerem tantam aggredi. Sacrariorum vero Praefectis , atque Custodibus stricte injungimus, ut nullo pacto audeant commoditatem facere sacrificaturis, qui non debitoe modo toto corpore mundi, atque compositi a talis usque ad capitis Sacerdotalem coronam, atque tonsuram, ac praecipue praescriptam talarem vestem hon gerentes , nisi fuerint vel exteri, vel forenses, vel inci. aliquo constituti prςciso necessitatis casu; tunc enim astititia aliqua veste ad talos ipsbs protendenda suffulciantur, poena illis indicta suspensionis a Divinis incurrenda, aliisque arbitratu nostro, si vel in saliquo contra nostram notificatam illis intentionem super his praesumpserint attentare: In reliquis, sicut omnes Presbyteros nostros adeo non crcdimus rudes, atque ignaros, ut nesciant praeceptum naturalis jejunii,ab illis necessario servandum ante Misse celebrationem , sic & eos nosse credimus, vel saltem addiscere obligatos impedimenta , quae pro Sacrificiis faciendis possunt occurrere ex prae scripto Sacrorum Canonum, sive Conciliorum, aut Pontificum decretis, itemque

ordinem totius Missae perfectae, & ad praescriptur Ecclesiae Romanae in Rubricis credimus didicisse ta ,

128쪽

Apula . Corn. goa tamen Illud praecipuὸ notari jubemus , ut postquam ipsi novi Sacerdotes edocti fuerint, vel paenes religiosos illos, apud quos spiritualia gesserunt exercis

tamenta,Sacras Mistarum caeremonias de eorum m.

ritia experimentum faciant apud nostrum Magistrum. Caeremoniarum in Civitate, sine cujus relatione per sinceram fidem in Cancellaria nostra producendam Nos primam Missam celebrandi licen tiam factam esse non intelligimus. Cuncta autem, quae per ipsos nouiter ad Sacra initatios necessὰ est scire, diligenter callere per ipsum Caeremoniarum Magisfrium volumus, juxta ea , quae in Rubricis Missalis, &apud Thesaurum

Sacrorum Rituum Bartholomaei Gavanti luculenter elucubrata sunt.

Suecessive de vestibus, de palliis, de Altaribus ;aliisque instrumentis ad Sacrificium adhibendis ,

omnia serventur, atque compleantur, quae de unoquoque illarum genere, insimul cum varietate colorum , quae in Ecclesia per varias anni vices tenenda est apud praedictas Rubricas, de Auctorem accuratὸ notantur.

Cum autem Episcopo,qui utique Sacrorum operator debet esse primarius , Ecclesiae sponse suae, certis anni temporibus, & solemnioribus in festis , publicum, & solemne conveniat aliquando reddere debitum obsequii, & famulatus, ut tanquam inter Deum, & animas sibi commissi gregis Ponti-

129쪽

sex, Sc mediator existarpia inmolat rus meati re 3 Ideo inis amutistis dies in pro Ecclesiae con- uetudine , solemni caris . sacra facere, nisi ex gravi

causa detentus, non intermittat, & tunc omniat-temione curet, ut omnia in iis seruentur, quae Rituum disciplina, ratioque praescribit , in quibus caeremoniis obeundis modestiae gravitate, ac vigili pietate praefulgens, exemplum non solum religio'nis, sed oc diligentiae omnibus praebeat,itii magnis,

ac minutis rebus adimplendis. Et licet si ex munere nostro agere vellemus, uti que Sanctos Antistites imitandum esset, qui non celebrioribus modo diebus , sed festis omnibus, Dominicisque, praesertim Adventus,& QuadragesimqSanctum id obire munus in more habuerunt, quod de Nos pro nostra imbecillitate, & nostrae conscientiae trepidatione magis suspicimus, ac veneramur 1 quam in pristinum revocare usum audemus, tamen hisce saeculi nostri tentoribus , quantum in Nobis est veterem cultum reparare cupientes, dira omneS, quibus in Ecclesia nostra vel Sacra facere, vel ipsi, operantibus aliis dignioribus de Capitulo nostio, alio modo solemniter intervenire, & assistere posse, putamus, ta quod praetermittere unquam est antrimus, praesenti decreto complectimur, atque fam

Quibuslibet diebus Dominicis Adventus , MQuadragesimae, taltem Pontificali Cappa induti, a

130쪽

A lana. XL Nobis sol-ni Sacrificio assistentia prassianda erit ;& tunc non organis , & citharis Mai Cantus habendi , sed licet figurate , gravi tamen & modulatione apta ad Cappellam audiatur , exceptis Dominicis tertia Adventus , & quarta Quadragesimae ritemque licet diversa cantus solemnitate , erit perasendum in aliis festis Apostolorum, de Saniri Ioantiis Baptistie nativitate &α Calendis vero Januarii pro' festo Circumcisionis Pontificali cappa aderimus induti . Postridie nonasJanuarii in Epiphania Postridie Calendas Februarii in Purificatione. octavo Calendas Aprilis in Annunciatione statimnio rem assistentiam pluujali , ac mitra , caeteris. que Pontificalibus ornati, praestabimus. Feria quinta in Coena Domini ipsimet Sacra se lemnissimo de more operabimur. Reliquis seria sexta, &Sabbatho inforis Heta domadae; cappam de more gerentes interveniemus. Die Sacratissimi Paschatis Dominicae Resurro, dionis solemnissimὸ celebrabimus , assistentianticum Cappa praestando reliquis ipsis duobus sessu sequentibus diebus. Die prima Pentecostes, nisi selemniter celabr mus , majorem tamen assistentiam parati praestabiamus , asin vero sequentibus diebus cum cappa . Idem cum Dominica Sanctissimae Trinitatis .

Die sesto Sanctissimi Corporis Christi , Sacrificium sine cantu in Ara maxima, de inde solemnisi1-

SEARCH

MENU NAVIGATION