장음표시 사용
181쪽
r si Disecessana unodus pimus circa peculiares Constitutiones pro Canonicis Oplaydar in eorum aede Capitulari r
De Beneficiis conferendis oris illorum collationibus , institutionibus,=Pr.e
fentationibus. CV M Ecclesiastica Beneficia, renunciationis causa , vel alio titulo possidenda clargiri non conveniat, sed illis gerendis aptos dignosque Ministros deligere teneatur Episcopus, Nos, qui adjuvante Deo hanc sequi rationem animo meditamur, eisdem seligendis viris, qui Cathedrali, vel Collegiatis, vel aliis Ecclesiis Beneficia aliqua cum cura animarum , vel sine, assumendi erunt, adhiberi volumus cautiones, quae Tridentini Concilii sanctionibus edicuntur, ut ea probis, cruditis, atque tria Ecclesia sicis mulacribus versatis omnimode tradantur . Et quia Beneficiorum ambitiosos Assectatores, ab illorum consecutione omnino sunt repellendi , illud hic rcticeri non patimur , quod qui thidio suis, an ibitiosusque emendicatis commendatio nibus, petitionibus elaboraverit sustolli, is tanto longius ab asiccutione optati muneris apparebit, imo per biennium , eum ad omne beneficium obtinendum inhabilem esse pronunciamus, qua p Πα, teneri Volumus eos quoque, qui viventis beneficia
182쪽
Asculana. XV. 11 spetierint , praeter alias a Sacris Canonibus consti
Eos verd , qui Nobis praesentati a Patronis alia
cui beneficio proponentur, si explorata eorum eruditione , de in Ecclesiasticis rebus exercitatione minus aptos, aut requisitis carentes a Concilio Tria dentino circa aetatem praescriptis, inveniemus , penitus repellemus.
Et si Ecclesia Parochialis suo vacabit Rectoreis usque dum Parochus deligitur ex Tridentini praescripro in ea Vicarius ab Episcopo constituatur, qui Parochi vices gcrat, parte fructuum congruenti pro victu assignata . Porro institutionem omnem in beneficiis, sive Curatis, sive simplicibus, sive instituendi jura ad Laicos Patronos, sive ad Regulares pertineant, sine auctoritate, S: approbatione nostra factam, irritam,
Capta per provisum beneficii possessione, iuxta
prae scriptas formas Inventarium omnium, & singulorum bonorum , sue mobilium, sive stabiliunia , jurium, consci mandamus, & in eo diligenter describi volumus, praecipue statum, in quo bona stabilia reperiantur, an scilicet arboribus consita fritistiferis, vel in totum illis existant viduata, Sc an in terminis bonae culturae, vel proxima dilapidationi sint, descriptionemque ipsam talis status ad Nos, sive ad Vicarium nostrum, aut ad quem Visitatorem deputaverimus super Ecclesiasticorum bono- V 2 rum
183쪽
rum boniscatione, deferant, ut in Cancellaria re.
Insuper in libro collationum prope Archivium retinendum per Cancellarium adnotari volumus, vacationem Omnium, & singulorum Beneficiorum nostrae Dioecesis, itidemque provisiones omnes de illis, quas fieri contigerit, sive per Nos, sive per Apostolicam Sedem, cum Apostolicarum litter rum descriptione, seu cum illis nostrae ordinariae collationis. Ad evertendam a Domo nostra omnem Avaritiae suspicionem, & simoniae labem, pro habendis beneficiorum Diplomatibus nihil omnino prorsus solvi volumus, praeter id, quod Notario pro labore in scribendis impenso ex taxae ratione debetur, sub poena dupli, aliisque Nobis bene visis. Sicut enim ordinati persimoniam ex Sacrorunia Canonum dispositione poenis assiciendi sunt ; ita & illi, qui dignitates, & beneficia per eandem labem adepti sunt, quique de illis conserendis, sive renunciandis, aut retinendis quomodolibet paciscuntur a
Beneficiorum quoque Patroni, aliique ossiciales , de Ministri Ecclesiarum, sive Societatum ab omni prorsus retinendae pecuniae conditione absint in deputandis, sive substituendis Beneficiatii, Cappellanisque ullo modo, licet quantumlibet pio, de religioso praetextu, ne simoniae noxa etiam d vinciantur in venditione rei, cui adjunctum Beneficii
184쪽
cii Jurispatronatus existat , sciant ob id carius rem ipsam neque aestimari, neque vendi debere . . , Et ne in Beneficiorum litibus componendis aliqua fraus, &simoniaca labes ulla delitescat, super iisdem pactiones omnes irritas, nullasque decernimus, quae absque auctoritate Episcopi fuerint fan- citae, de qui aliter fecerit, firmaveritque pro ejus merito a Nobis punietur. Quibus omnibus addendum duximus, ut o nem abominabilem hujusce criminis sus,icionem , eruamus, quod tam Notarios, qui nefariae fraudis, pactionisque tabulas confecerint, quam pactorum Internuncios , Conciliatores , Interpretesque omnes j isdem alligatos esse poenis decernimus, quas contra Auctores ipses Sacrorum Canonum rigor, legumque jura statuere. Praesentatis vero notum esse volumus, eos nullo pacto, modoque admittendos 4 Nobis es e ad beneficiorum jura capienda, nisi inter ipses, &praesentantes nullam injustam pactionem intervenisset juraverint. Ecclesiis Parochialibus Praefecti moneant crebro casnrisivi a Populum, eos, quibus ad Ecclesiastica beneficia ab .. praesentandi, nominandi, aut eligendi jus competit, si accepto, aut pacto praetio, aut praetio aestimabili, aliquem praesentent, aut nominent, vel si praesentationis vocem vendant, sive etiam qui comtra emant, horumque etiam mediatores; illos quoque, qui licet eam ob causim nihil ipsi dederint,
185쪽
promiserintve , scientes tamen, & non contradicentes passi fuerunt a Parentibus, conjunctis, aut etiam a quocunque extraneo quicquam dari promitti , aut remitti, eos insuper, qui, vel Patronis , vel Collectoribus eandem ob causam pecunias , frumenta, vel aliud quidvis mutuaverint, aut commodaverint , vel etiam personales operas ex pacto praestiterint, excommunicationi in simoniacos latae , atque aliis Sacrorum Canonum poenis subjacere. Examinatores in synodo eligendi, memores ju- area Hώj. ramenti, quod praestabunt, suum munus fideliter exequendi, omni humana affectione postposita, utc.,ὸ;LT, 2. Concilium Tridentinum requirit, caveant, ne quid ἔ.ι- is' prorsus Occasione examinis, nec ante, nec postrecipiant, ne tam ipsi, quam dantes Simoniae culpam
Cancellarii nostrae Curiae Episcopalis , quandocunque litterae ad Beneficia, quas Bullas , aut privilegia vocant conficiendae crunt, nec quidquam ultra consuetam laxam accipiant , 5 in illis exprimere curent semper omnia onera Beneficiorum .
186쪽
De Paroctis . J Anti ponderis animasum cura pro Parochi
ossicio existit , ut humilioris quoque deperditae ovicular sanguinem de manu ipsius speculatoris, strictissime requirendum esse, Dominus edi
Quare lios, qui tanquam Comministros, Dispensatores ministeriorum Dei nobiscum in partem
Pastoralis ossicii novimus advocatos, cum summopere instructos in tantae rei periculo in eorum mu- . nere exercendo cupiamus, ante omnia ad exerciti
spiritualia peragenda secedere jubemus, ut injuncti sibi muneris gravitatem ex animo recogitando, quae per ipsos explenda sint, recognoscant, necnon a Domino auxilium gratiae suae humiliter efflagitent , ad Romani Catechismi exinde studium , le- ctionemque urgemus , cum ex illo veluti uberrimo totius Parochialis disciplinae fonte haurire ipsi per se omnia possint. Omnes ergo, studio illius diligenter incumbant, praeclarisque illis Doctrinae praeceptis, ipsos se expleant, alios docere satagant studio Sc. Quos vero ad Parochialium Ecclesiarum regimina Nobis opus erit assiimere, non aliter quam novstro proposito Edicto pro concursu , ac cognita i
187쪽
Dἰnecsana synosis medio examine, juxta normam in encilio Tridentino praescriptam, coram Nobis Doctrina, discussaque per trutinam apud NOS eorum Vit ae , morumque probitate, ex ejusdem Concilii sanctione . peragemus, Sc tunc tali modo ad Pastoralem specu lam evocati, juramento per eos in manibus nostris facto de fidelitate, residentia, ac rei Ecclesiasticae conservatione , ad possessionem Ecclesiae capiem' dam commendati per nostras etiam litteras dimitatentur, ut Populorum, illis excipiendis non desint obsequia, Se veluti filiorum erga Parentem obse Vantiar, te amoris, Parentumque erga filios mutua hinc indὸ argumenta possint effundi. Ad Parochiale vero munus assumpti, qui sunt
Patres Curatoresque animarum, nullo pacto con.
crediti officii, atque procurationis munera aliis delegare valeant, scd ipsi per se omnia obeant, nisi justa, quae Nobis probetur, de causa, impediantur, aut jis a Nobis ultro prohibeantur ; Qvj sectis fecerit , pro rata parte temporis, quo ossicium praetermiserit, fructibus mulctabitur, aliisque etiam arbitrio nostro paenis plectetur. In quibus autem Ecclesiis duo sint Sacerdotes, ex
aequo Animarum Curae praepositi, suas uterque partes exequatur, suo uterque muneri praesto sit, habeantque, si ambo Parochi sint divisam aedium partem in Curam, de quisque proprios jurisdictionis suae limites recognoscat, quibus servandis, s aliqua intercesserit differentia, nostro, vel Uicarii no-
188쪽
siri decidenda decreto, in compromissum exponatur, nunquam Vero exercendorum munerum tempora inter ipsos ita partiri volumus, ut alternis diebus , septimanisque rem gerant, & alter Sacra faciat, aliaque Parochi munia obeat, alter ab omni negocio, atque curatione vacet, sed utrumque in Domini vinea laborare jubemus, talemque uiae Ecclesiae, ac curae assiduitatem praestare, ac si soli sibi
Et qui socii, Coadiutoresque forsan Sacerdotes in Parochialibus Ecclesiis, aliisque curam animarum habentibus adjuncti sunt, quocunque nomine nuncupentur , ii apud ipsam Ecclesiam residere, tieandem in Curae statione assiduitatem praestare cogantur , quam Parochus , aut Curator ipse animarum tenetur, iisdemque poenis, quibus illi subjecti sunt ab Episcopo coerceantur, servatis in reliquo Decretis, quae in Visitatione servanda esse jusse
At Parochum, animarumque deputatum Pastorem alteri Ecclesiae operam locare, aut alibi Missas celebrare, aut Cantoris partes suscipere, aut ludum aperire, puerosque murcede docere, aut aliis cujusque rei, S procurationis muneribus se implicare , quibus a multiplici, vastoque suo munere abducatur , Omnino vetamus, nisi a Nobis ob aliquam justam causam aliter fuerit scripto indultum . Praecipuae sui muneris partes ex aequo sunt, Oves
sibi ad regendum creditas, non solum Divini verbi X Pa-
189쪽
pabuli, , sed opere, & exemplo docere , ut forma facti gregis ex animo fideles ministri Dei inveniatitur.
inare cum homines a pueritia Coelestis Doctrinae lacte, & timoris Domini succo habere enutritos, idem sit, ac sapientiae soliditate ad currςndam salutis viam initiari, meminerint primo Parochi, pu ros, quae scire Christianum hominem decet, pro eorum capacitate magna cum cura studioque erudire, atque educare, ut sicut aetate, annisque succres uni,
insimul religione, & pietatis disciplina adolescant. Singulis itaque diebus Dominicis opportunioribus , quas ipsi noverint ad rem peragendam, horis, ad Campanae sonitum, & tintinnabuli etiam praemisso signo per vicos ipsos , & vias, in Ecclesam,
pueros, puellasque, seorsim tamen colligi, S coadunari curent, illisque prima Rudimenta Christianae Fidei tradant, variaeque in jis exerceant, adhibito praescripto ad disiendi methodo , ac praeterea, quod maxime ad rem pertinet obedientes obsequentesque primu ui eo, deindes arentibus, proxime Sacerdotibus, ac Senioribus reddere omnino studeante, quos vero his praeceptis, doctrina, S ingenio , ac morum probitate praestantiores invenerint, his veluti Coadiutoribus utantur ad imbuendos primis Doctrinae elementis minores pueros, tum ad eos in Ecclesiam conducendos utantur. Ut vero opus tam salubre, ac necessarium, quantum in Domino possumus, promoveamus, sedulo,
190쪽
ae serio ex animo curari per Parochos Volumus , atque jubemus , ut ubique locorum per Dioecesinia nostram Sodalitates, quae a Christiana Doctrina nomen habent instituantur , ut praecipue mediante auxilio, & ope deputatorum , ac Deputatarum tam in Uisitatione Sholarum, quam in earundem Magisterio, plurium operationum labore, semper ips Domini ager laetior in messem exuberet, atque pinguescat. Qui, quaeve Sodalitatum ipsarum ministerio adscribi curabunt, Indulgentias, & a B. Pio V., & a Gregorio XIII., S: a Paulo item U. elargitas asse-Q P . r. 33 XIII. quentur, quas quidem Populo promulgare Inter se. Unioe
Missarum solemnia, plures in anno Parochi
Illud quoque huc eos meminisse volumus, qua in Capitibus de Sacramento Poenitentiae, Sc Sacramento Matrimonii sancivimus, ut si quos in ignoratione rerum fidei consenuisse animadverterint, eos quodammodo virgae comminatione a torpore excitent ό Queis etiam ex pio materni uberis cibo succurratur, nunc clata voce in eorum Ecclesiis, . quando frequentior adest populus, Symbolum , nunc Dominicam orationem, Salutationemque simul Angelicam, nunc decem praecepta, nunc alia Christianae Doctrinae Capita recitari, iidem Parochi curent, imo ipsi in recitatione,eorum verbo, de clamore praeeuntes, omnes alios sibi reddant in subsequenti recitatione concordes , ac saepe non solum
