Jo. Gottl. Heineccii, JC. ... Elementa juris naturæ, et gentium, commoda auditoribus methodo adornata

발행: 1764년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류:

11쪽

rer privatos tantum cives viget, excellentius, ut de eo vere dici possit, quod, comparatis inter se Graecorum Romanorumque

linguis dixit Tullius pro Archia pcteta

p. X. sus illud naturale ae genrium apud omnes genres vigere I emite fuis finibus , MAguis sane, eo ineri. Qui iam vulgo glossatorum nomine veniunt, homines, diligentes

illi quidem , nec iuris civilis imperiti , at saeculi vitio barbari , non aliunde decidi oportere , existimabant, illas regum gentiumque Controversias, quam ex diffusa illae juris Iustinianei collectione , qua compro. hensas leges si quis recte imbibisset, eum , tamquam ex tripode , de belli pacisque iuribus oracula illico fundere posse , ias

bant. Et sa: le id tam facile faciebant, quam pirum vulpes comest . Quoties enim quaestio incidebat de jure Imperatoris augusti Lfimi in universum orbem , per quem olini

Romani arma victricia circumtulerant: se- . des hujus doctrinae erat tu LEGE 1x. DIG. DALEGE RHOD. DE IACTU , in qua , tamquam gemma quaedam , fulgent verba illa Antonini Imperatoris: Eγε β γ κοσμtου μειος, ο5 νομος, θαλαρσης. Ego quidem mundi dominus e lex aurem maris . si de iure belli

disceptandum esset, feciales suos ablegabant ad titulos Digestorum de captivis & pol liminio, & redemtis ab hostibus, de re militari , de castrensi peculio , de veteranis, detestamet to militis , de bonorum pollessione ex teli amento militis, R in primis ad titulas insignes Codicis Iustinianei, qui milita-

12쪽

re possimi , vel non possunt , & de servis, ad militiam vel dignitatem adspirantibus,& ut nemo duplici militia , vel dignitate

di militia simul utatur , negotiatores ne militent , de re militari , de castrensi peculio militum & praesectianorum , de erogatione militaris annonae , de excoctione & transelatione militarium annonarum , de militari veste , de metatis & epidemeticis , de sal-gamo , similesque alios quamplurimos , in quibus omnibus tantos jurium belli & p cis thesauros reconditos esse, adseverabant, ut copia ipsa inopes redditura sit omnes , qui illis occupandis animum velint adpellere . Quid si de foederibus , pactionibus ac sponsionibus liberarum gentium esset rein sponaendum p Quid vero λ Quasi non in Pandectis aeque , ac codice fulgerent verbosissimi tituli de pactis , de transactionibus, de verborum obligationibus , de duobus reis , de contrahendis stipulationibus , di similes e quos quisque , multis vigiliis

excussos , in succum & sanguinem Converterit, eum nihil existimabant ignorare , nimisque stupidum esse quaerebantur Alum , qui in ista rerum praestantissimaruin sartagine vel decisioneat , vel argumentum legis,

Juod vocant , non illico reperiret. Sic &e legatorum iuribus disceptantes , nihil desiderare posse contendebant , si in cons lium adhiberent titulos de legationibus . De iure vero leges ferendi , magistratus constituendi , poenas infligendi , exigendi tributa & vectigalia, & similibus , omnia jam in titulis de legibus, senatus consul- s vis,

13쪽

x PRAEFAETI O.

tis , . Ionga consuetudine , constitutIonibus principum , de ossiciv praesectorum praetorio , praefectorum urbi, & sequentibus, de Poenis , bonis damnatorum , interdi bis Mrelegatis, denique de publicanis, vectigalibus , & commissis , & similibus exhausta ,& ad liquidum perducta esse, credere audi ores. sua jubebant . Quin si vel maxi-nie ibi aliquid non satis explicatum alicui

videatur : eum tamen sitim non melius ex-Pleturum , putabant, quam si in subsidium adhibeat scripturam sacram , ius canonicum, pontificum decretales, & maxime diffusa illa philosophorum scholasticorum opera , in quibus omnibus & ille iuris gentium vindex, Hugo Grotius , proletomen. g. XLVIILis sq. invenisse sibi visus est quamplurima , quae ad ius illud naturae & gentium illustrandum non parum adferant utillitatis ..At , si dicendum quod res est , boni illi viri vix secum expendisse videntur , quam Parum ponderis apud gentes, juris Romani ignaras , & a Christiana pietate alienas , habitura sint argumenta ex iure Iustinianeo, sacris pandectis , jure pontificio , Thomae, Alberti Magni , SQ Bonaventurae, & ali Ium operibus deprompta . Apud Plautum Mosell. III. v. 29. consultus a domino , Theuropide, Tranio servus , quid nunc fa- , ciundum censeat, quando ea omnia facta n Let vicinus , quae ipse retulisset λ lepide ac percallide respondet:

'so quid censeam - Cape , obsecro hercle re, cum eo una iu

14쪽

Sed eum , videro, ur cvisa, qui credat mihi rTam facile vinces : quam vulpes pirum comest .

Idem, vereor, ne postulent ii, qui se iura belli, pacis, foederum, omnesque, quae inter gentes intercedere possunt , controve

sias , vel ex legibus Romanis , vel ex iure pontificio, vel ex sacris veteris novique se deris libris, vel denique ex vastis philosophorum scholasticorum commentariis, se definire velle pollicentur. Iudices enim post lant eos, qui his libris sibique eorum auctoritate fretis, credant , pollicenturque viet riam tam facilem , quam si vulpes pirum comedat . Quid vero si gens quaedam cum Turcis , vel Sinensibus , vel Iaponibus duviolatis foederum legibus expostulet λ His scilicet facile persuadebitur, iusta esse omnia, quae non dicam iureconsulti aut pontifices Romani , vel Thomas Aquinas , 1ed ipsi prophetae ac Apostoli scripserunt. At ego id

eos , credo , non facilius consequuturos , ac Turcas, si Mahumedem; aut Sinenses, si Consuetum suum nobiscum judicem capere vellent . Ex eo vero profecto consequitur, ut aut omnes gentium rerumque publicarum controversiae inter τα, α πορα reserendae sint , aut in promtu esse oporteat praecepta Velleges , quas ipsa rectae ratio vel Deus pntius , rationis auctor , inter omnes genteS,

quantumvis linguis ae regionibus dissitas , constituerit , quibusque 1e populi omnes , iqui non plane obrutuerint , obligari fatea tur , Quum vero hac ipsa non alia sint , quam

15쪽

quam quae iuris naturae ac gentium Vocabimia designamus: quid quaeso , utilius , quidque magis in omni vita frugiferum esse potest, quam praeclara ista vereque divina praecepta ita percepta habere , ut iis non ad ostentationem , sed ad diiudicanda integrarum gentium civitatumque negotia , utarisὸ Quis praeclare de studiosa juventute in reri neget eos, qui se illi duces ad tam incomparabilem scientiam profitentur ρ Denique quis non eos ipsam rectam rationem in exsilium agere velle dicat , qui operam omnem , in iure naturae ae gentium collocatam , non modo infructuosam , sed & noxiam , & cam maximo iuvenum detrimento conjuncitam esse, clamant Sed haec quidem fortassis ad pudorem purgandum mihi su Ecerent , si vel solus , vel inter primos , in hac perpolienda disciplina operam aliquam atque industriam collocassem . Iam vero quum am pridem non modo aeterna illa Grotii &Pufendorffii opera in omnium mantinis Versentur , 1ed & hodie nemo sere sit umbraticus doctor , quin aliquod meditationum suarum , ad hanc universalem jurisprudentiam pertinentium , specimen , tamquam evulsum splendidissimo palatio lapidem , circumferat : actum egisse videbor plerisque , & otium , quod melius transigi poterat, in adornando hoc libella male contrivisse , Enimvero hos meminisse velim , suum cuiaque esse judicium , M , quod uni superva Cuum videtur, id aliis non modo utile, sed re necessarium, videri. Et sane qui in ac demiis erudiendae juventuti operam navant ,

16쪽

ii reipsa quotidie experiuntur , quanto cum taedio coniuncta se servitus , cui obnoxii stat omnes , qui aliorum libellos enarrare - coguntur , ae proinde nihil illis accidit molestius , quam si alios duces sequi, & comsidere iubeantur alieno ingenio . Saepe enim talia sunt auctoris cujusdam, quem inter

tandum suscipiunt , principia , qualia ipsi

probare non possum. Saepe ille pleraque sine ordine etiam confuse pertractat, ut nihil

sit in libella , quod veluti certam sedem ac fixum domicilium habeat, nihil , quod non atque facile alienissmo , ac suo loco, pe

uarutum reperiatur . Aliquando contingit, ut auctor , quem quis ducem elegit, in rebus vel nugatoriis , Vel ἄ-οσλο,σοις , al- modum sit verbosus, magnoque conatu maximas agat nugas 3 in aliis , perquam scitu' inecessariis , tam brevis , ut eas saltu magistransilire', quam attingere videatur . Atque inde duo consevi necesse est , primum ut docentes multa , quae auctor scripsit, re- fellere , rebus nihili cum taedio immorari, plura ab eo Oinissa magno' cum temporis dispendio supplere teneantur alterum, ut discentes veluti per labyrinthum leo peta di , quo via recta multo facilius pervenire potuissent, res, tam variis interruptas disputationibus , suopte ingenio connectere nequeant , atque ita praecipuo fruetu , quem ex illis acroasibus capere debuissent, privem tur . Id vero vel solum satis idoneam rati

nem sufficit doctori , ut in docendo suis , quam aliorum , libellis uti malit , adeoqueri mihi prodesse debet , elementa haec tu

17쪽

ransnaMR & genuum scribere auso, ne temere .um Iabstrem su scepisse, uut post tot Homeras uiada exorsus esse rideari. 15ω habere mil uisus sum & alim caussas, quae me ad scri- Dendum non modo inyltarent, sed de quodammodo impellereri . Quicumque adhuc

ita pulcherrima illa disciplina vertati sunt ,

illi doctrinas suas vel nulli certo ac indubio Principio superstruxeriuat, veritates Varias , easque ut dissimas , veluti uno fasce , collegisse contenti , vel principia parum idonea adini serunx , vel. ea denique tam longe ex obtilissimis, quas metaphysica suppessitat ,

notionibus petierunt , ut data veluti opera tenebris omniλ imolvere voluisse videantur. At ego , expensis omnibus , quae huc facere videntur, hanc feci summam cogitationum mea: um , nullius disciplinae philoso, rhicae evidentiora oportere esse principia , . quam i*ris naturae , & gentium , quippae tuod Deus immortalis non solis eruditis, iisque , qui acutius reliquis vident , sed

omnibus omnino hominibus non modo perspeculm , verum etiam eorum mentibus . inscriptuin esse voluit. Nullum vero reperiri principium evidentius , exi sti mo , quam quod vir illustrissimus , sΑMdEE L. DE CO csIIS, aulae Regiae Prussicae Papinianus, tum adhuc admodum juvenis , pereruditis disse lationibus demonstravit, puta voLUNTATEM DEI . Quamvis enim plerique hodie veterem illam scholasticorum doctrinam de naturali actionum bonitate & justitia , a Pu-fendorssio tanto molimine profligatam , in

lucem revocare malinto ego tamen per

18쪽

PRAEFATIO. xv spe isse mihi videor , es e quidem actiones in se & sua natura bonas: at justas illas dici non posse sine jur , nec ius intelligi sine

lege , nec legem sine legislat is voluntate concipi posse : adeoque bonitatem actionum naturalem posse illam quidem holaidem , qui recta rationi , quam cupiditatibus suis obtemperare malit , obligatione quadam interna ad bene agedduin impellere , Verum non tamquam legem, sed tamquam consilium Ui- qu id , quod qui non sequitur , imprudentetrquidem, at non i):julle , egisse videri potvit. Sed non minus porro perspicue intelligere

mihi visus 1um. Deu a voluisse , ut vero bo- .no frueremur. Quod quuu n aliter consequi, quam per AMOREM , nemo possi ζ ex eo solo, tamquam limpidissimo toine , totum jus naturae 3c gentium prono alveo fluere, censeo , atque ita incido in hirmoniam illam incomparabilem revelationis Scationis, quippe ab eodem benignissimo Namine prosectarum. Nam &' illa , amorem totius legis divinae , quae decalogo comprehenditur , sti

mam x ανακεφαλωωαν , πληρωμα , τελου esse diserte docet, Ma th. XXII, 37. Luc. X, a T. Rom. XIII, 9. I. Tim. I, s. Non equidem

ignoro, quid obverti soleat huic sententiae, Puta , amorem esse virtutem , ad quam nemo cogi , vel externa obligatione obstringi possit e ac proinde ex eo tonte ossicia quidem humanitatis, quae & imperfecta Vocant, non autem perfecta , proma nare . Sed praeterquam, quod decalogi leges , quae procul dubio persecta non minus , quam imperfecta , officia inculcant, ad AMOREM tamin

19쪽

BI PRAEFATIO.

quam ad principium suum , ab ipso servatore revocantur e luculenter videmur ostendisse , verum amorem non modo Cum Pno

pensione alteri benefaciendi , sed & cum

Proposito, eum, quem amamus, non ledem di, eique omnia , quae iure etiam perfecto debemus , ' tribuendi , conjunctum esse , &Priorem A OREM aENEFICENTIS , posteriorem Ius TnLE, commode posse adpellari , utrumque vero esse intelligendum , quoties ex amore universum ius naturae & gentium derivatur . Ceterum ex Auora fluere ossicia omnia erga Deum , nos ipsos, aliosque homines , eaque tum absoluta , tum hypotheti-.ca, re ipsa nos ostendisse, arbitramur . Nec

aliam iuris gentiam originem esse, patet. Sive enim in statu naturali, sive in societate, vivant homines, ad tuendam vitam saritatem , substantiam , rem denique publi-Cam , amore impelluntur , nec gens a genae quidquam exigere ex ulla ratione potest, nisi ex regulis amoris notissimis: Quod tibi vis fieri, id & aliis facito: itemque , quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris . Immo ad ipsas ineundas societates nihil aliud ii pulit homines , quam amor tum sui , tum aliorum , quorum communi saluti talibus

pactis consulere voluerunt. Habes , CANDIDE LECTOR , meditationum mearum sum-snam , quibus me , ob illam rationis & fidei concordiam , magnopere delectari , non dissiteor, sed ita, ut eas obtrudam nemini , neque ideo aliorum doctrinis quidquam detractum velim . Ipse etiam hic libellus , Lai spero , ostendet, me nusquam id egi L

20쪽

se, ut aliis insultarem, sed ut me proponerem, eaque vel firmarem argumentis, vel Contra ea, quae obverti illis posse viderentur, modeste vindicarem . Nullum scriptorem , curus memini , paulo acerbius reprehendi , quamvis aliquando non defuisset occasi equin eorum nomissa 'plerumque dissimulare,

quam aliquid ,' quod non dicam immode stius, sed duriuscule scriptum videri posset, scribere malui . Methodo usus sum , Musis meis familiari, non mathematica quidem illa , vel geometrica , sed naturali & perspi-

'cua, ouam auditoribus commodissitnam esse, re ipsa per tot annos expertus sum . Operam dedi, ut omnia praecepta ex claris definitionibus , deductisquebinde axiomatibus derivarem, eaque stilo, noa ornato illo quidem , aut multis eloquentiar luminibus distincto , quem hujusmodi libelli non desiderant, sed puro tamen , quantum fieri potuit , & perspicuo proponerem . Plerisque parapraphis scholia subjunxi, in quibus m do uoctrinas , in iis propositas, aliis argumentis firmavi , modo obiectiones quasdam

solvi, modo consensum veterum ac recenti rum, ipsarumque sacrarum litterarum, ostem di, non quod turpi μεταβασει εἰς α Ο βυος, iuris naturae & gentium praecepta ex aliis ,

quam suis ac domesticis principiis , deriv re voluerim , sed quod ea & oblectare Imetorem , & convincere possint, talia esse hujus disciplin praecepta , ut ea & vel res solo rationis ductu perspexerint , & ipsi sacri scriptores, divino adflatu, humano g isti inculcarint. Indicis conficiendi laborem

filius

SEARCH

MENU NAVIGATION