장음표시 사용
401쪽
eo ipso insignem fulgorem emittere solet: Haud aliter gloriosae Memoriae Rex, in ipsa morte, suos ac omnes, qui sinceram Evangelii doctrinam profitentur, insigni victoria beavit ; morbendo vincens, & vincendo mortuus, seu mortalitate potius hac exemtus,&in immortalitatem translatus. Quanquam nec omnino mortuus dici meretur . Cujus ingens nomen & gloria, incomparabilibus Virtutibus, factisq; parta, non modo apud subditos &amicos, sed ipsissimos hostes vivunt;& memoria nunquam interitura, dum machina haec mundi durabit, ad novissimam usq; vivent Posteritatem. Fuit autem tricesimus octavus annus aetatis Regi nostro supremus: Perinde ac Magno illi Alexandro; cujus fatis, ob militarium facinorum m gnitudinem, a multis haud infimi ingenii adaequari meruit. In eo tamen
Gustavo nostro Alexander dissimilis& impar; quod, dum noctes diesq; pergraecatur, & vino ac Veneri indul-
get, animam, seu heluationibus continuis succumbentem, corporis sede ejecerit, seu accepto eoderit veneno, vitam fortiter actam minus generoso exitu transigens: Noster econtra
Gustavus, in acie medios inter hostes decedens, gloriosum, & eundem vivendi fecerit, quem bellandi atq; vincendi finem. Quia vero, subtracta hac principali columna, & velut basi Protestat lium res, quae huic potissmum inniatebatur, tremebunda fatiscere & ruinam minari coepit, aliis: tibicinibus, ut imposterum sustineretur, omnino
fulcienda fuit: Ideo primo Historiae
nostrae volumini, cum Anni millesimi, sexcentesimi, tricesimi secundi decumsu colophonem ac supremam manum
imponimus; secundum, si vita suppeditaverit, a formatura novi status, qvi in Anni proxime succedentis cunabula incidit, cum bono DEO, e