P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

12쪽

QUAM in adornanda hac nova ovidit editione rationem simus secuti, quia scire e re tua est, Lector candide, en paucis accipe. SECUTUS est Petrus Burmannus in Ovidio edendo , Nicolai Heinsit editionem , ut pote omnium longe praestantissimam , quam ipse ex optima meliorem fecit ope veterum codicum nos Burmannianam sumus secuti: quam tamen ab auctoris mente identidem licentius abeuntem, ad veram lectionem, adjuti veterum editionum optimis , in locis plus minus triginta , reVocavimuS.

Pos T Νic. Heinsium, qui codices omnes mspexit diligenter , & excussit , nullos nobis Consulendos censuimus , ne actum jam ageremus. Tantummodo inseruimus castigationesqVRntivis pretii, quas nobis communicavit vir

13쪽

harumce rerum intelligentissimus , idemque humanissimus , D. Heerkens , GroninganUS , descriptas ex Ovidio impresso qui fuit Angeli Politiani , asservaturque Florentiae in bibliotheca Medicea , quas vir ille incomparabilis , & Musarum, dum viveret, delicium , ejusdem libri oris ex manuscriptis codicibus alleverat. D E nobis vero , id solum quam Verissime dicere possumus , nos hic eam adhibuisse diligentiam , ut numquam Ovidius in publicam

lucem venerit emendatior : quod facile deprehendent, qui hanc nostram editionem vel cum emendatissimis contulerint. Qua in re quia &literarum laudem, & literatorum utilitatem spectavimus , curam nostram nobis gratiae apponi optamus, & appositum iri confidimus. To Mo secundo post Metamorphoses subjecimus indicem locupletissimum , quo Cont nentur nomina propria omnia Deorum , Ηeroum , Virorum , &c. quorum mentio in his libris quindecim occurrit . unde locis quam plurimis accedet lucis non parum. IconeS , quae cujusque tomi, tum frontem , tum primam paginam exornant, in fine tomi secundi,

suam declarationem habent. Vale & fave.

14쪽

P. OVIDII NASONIS

VITA .

niosissimus , Sulmone in Pelignis ortus cst, die Secundo Quinquatruum Minervae , id est tertio& decimo Kal. Apriles , anno ab Urbe condita DCCXI. Hirtio & Pansa consulibus , ante Christum XLIII. Natus autem est loco equestri , ex perantiqua Nasonum familia. Cum fratre , ipsis duodecim mensibus majore , teneris ab annis excultus institutusque Romae est cura parentis , scholasque insignium magistrorum frequentavit. Ubi adolevit, sumta toga Vi rili , quum eum pater foro & oratoriae facultati destinasset, rhetoricae professores audivit dili

genter. Declamitavit autem, uti nos docet Seneca Pater , L. II. Contr. H. D apud rhetoremo Arellium Fuscum , cujus auditor fuit. . . . .

M Oratio ejus jam tum nihil aliud poterat

a ij

15쪽

D videri , quam solutum carmen. . . . Latron nem , cujus admirator erat , adeo studios his audivit, ut multas ejus sententias in versus D suos transtulerit. . . Tunc autem , quum stu-n deret, habebatur bonus declamator. Decla-N mabat autem raro controversias , sed nonnisi v ethicas : libentius dicebat suasorias o. Athenas etiam , eloquentiae ac literarum sedem , haud dubie studiorum causa , ut ipse testatur , petiit. Anno aetatis vicesimo cepit primos honores , scilicet triumviratum capitalem ;. anno sequente, decemviratum : qui decemviri erant

instituti, ut centumviralibus judiciis praeessent. ExsTITIT in Ovidio jam puero mira ad poesim indoles , ad quam quodam quaSi naturae instinctu ferebatur : invito vehementer patre , qui , filium continuὶ increpans , Studium , inquiebat quid inutile tentas ρ Maeonides nu rus ipse reliquit opes : eumque in forum transtulerat ; nec infelici successu : nam & causas

serenses dixit egregie , & centumviralia jud

Cia multa cum laude tuitus est. Sed , mortuo P tre , foro valedixit , seque totum Musis liberalioribus dedit. Circa annum aetatis alterum & vicesimum, juvenilia carmina, elegias nimirum, populo legit, inclaruitque. Ροβtas

16쪽

VIT A. Vnatu maioreS coluit , ac vicissim a minoribus cultus est. Majores autem ipse indicat, Macrum , Propertium sibi jure sodalitii junctium , Ponticum & Bassum , dulcia convictus sui membra , Horatium , Virgilium , quem tantum vidit, Gallum ac Tibullum. INGENI o fuit , cum primis , ad poesim felicissimo ; sed quod sibi nimium quandoque

indulgebat : corpore tenui, nerviSque compa cto. Romae habitavit juxta Capitolium : hortos prope viam Flaminiam habuit. Tres in matrimonium duxit uxores : duas quidem prio res , facto divortio , repudiavit; tertiam , qui-Cum amantissime & conjunctissime vixit , ad mortem usque retinuit : ex eaque etiam filiam habuit, & alios liberos una cum uxore relictos , quum ipse relegatus est. PROPTER ingenium ac miram pangendi versus facilitatem fuit universis gratus & acceptus ; soli Augusto invisus, a quo annos duos& quinquaginta natus, Tomim relegatus est in urbem Scythiae barbaram & inhospitam. Re- legationis autem causa tres fuere libri de Arte Amandi , qui tamen jam ante annos decem in vulgus exierant : sed vera causa alia fuit ,

culpa scilicet, non poetae, sed alterius. Sic enim ipse Trist. a. Ioa. a iij

17쪽

d P. OVIDII NASONI s

Cur aliquid vidi Cur noxia lumina seci Cur imprudenti cognita culpa mihi EQuam culpam ipse vocat saepenumero erro rem , aliquando stultitiam , aliquando timorem errori adjunctum. Quid porro imprudens Vidit Z Aliud aliis videtur : mihi fit veri simile , quod Ioanni Massonio , viro sagacissimo doctis-Simoque in mentem venit, nempe crimen Iuliae Augusti neptis, quam aVus , eodem quo Ovidium tempore relegavit, convictam , ut Taciti verbis utar , adulterii damnavit, amovitque in insulam Trimerum , haud procul Apulis titioribus. Videtur autem poeta , quod imprudens Viderat , non celasse suos comites , quorum famuli , quod ex heris exceperant, non habuere tacitum. Sic enim noster Trist. q. IO. 99.

Causa meae , cunctis nimium quoque nota , ruinae Indicio non est testificanda meo. Quid referam comitumque nefas , famulosque nocenteS.

Et Trist. 3. 3. 49

Inscia quod crimen viderunt lumina , plector ;Peccatumque oculos est habuisse meum.

Inde laesi Principis ira eum Tom m petere jussit. VIXI Τ Tomi annos septem , & menses aliquot, carus Tomitis qui ipsum, quibuscum

18쪽

que rebus potuerunt, Ornarunt, ut & gentes proximae. Decessit autem anno aetatiS LX. ex.

filii vi II. Christi vero XVII. Uxori mandarat, ut sui defuncti ossa Romam referenda curaret,& in suo suburbano solo condenda, cum hocce epitaphio , quod sibi ipse fecerat.

Hic ego qui jaceo , tenerorum lusor Amorum , Ingenio perii Naso poeta meo. At tibi , qui transis , ne sit grave , quisquis amasti , Dicere , Nasonis molliter ossa cubent.

QUODNAM fuerit eruditorum de Ovidio iudicium , satis loquitur consentiens tot seculorum de summo vate fama. Unum in eo multi re prehendunt , quod nimis ingeniosus aliquando bit : quod vitium sane paucorum est. Εum Quinctilianus multo praestantiorem futurum fuisse tradit , si ingenio suo temperare quam indulgere maluisset. Illam tamen in scribendo negligentiam solebat ipse excusare , quum diceret , decentiorem esse faciem, in qua naeVuSaliquis inesset. LIBRI ejus superstites sunt Heroides, Amorum libri tres , de Arte Amandi libri totidem , Remediorum Amoris liber singularis , Medi-Lamina faciei, Halleuticon , Νux , ad Liviam Consolatio, Metamorphoseon libri XV. Fasto-

19쪽

eum libri VI. Tristium libri v. Epistolarum e Ponto libri IV. Ibis, atque aliquot Fragmenta-I. Η Ε ROI DΕs dicuntur epistolae Heroidum ad Heroas , elegis versibus , summo ingenio , summa arte , & incomparabili eloquentia conscriptae, adeo ut nihil absolutius in eo generae sollerti & erudito , quod Ovidius ipse primus invenit, posse fieri eruditi existiment. Quae in eis sunt virorum epistolae , eae videntur

esse Auli Sabini, poetae optimi , & Ovidio aequalis , uti & Laodamiae , Helenae , HeruS& Cydippes. Heroidas scripsit Naso post elegias , anno aetatis fere tricesimo.

II. A MORUM libros quinque scripserat , quos postea ipse diligentius recognitos ad tres redegit. De quibus sic statuit Ioachimus Camerarius. D In Ovidii elegiis quae laus emi- o net i Primum ingenii tanta vis , tam agiles

N tamque celeres motus , tam promta facul-n tas , tanta bonitas in hac parte naturae, ut ,

is in facili & extemporali genere quodam, ni-B hil reperias, non sollim quod scriptis ipsius B anteferre , sed ne conferre quidem possis zis nihil in illis quaesitum , nihil anxium. Sen-n tentiis verba urgentur , verba sententias i . D citant. Nulla copia, nullum ornamentum ,

20쪽

VITA.ri nulla insignia sunt orationis , quae non inve-o stigata aut conquisita fuerint. v Hi porro libri sunt prima venae ovidianae specimina , inchoatique anno aetatis primo ic Vicesimo. Corinna autem , illic adeo decantata, aut poetae nostri fetus est , aut, si re vera exstitit, quaenam fuerit , ne viginti quidem post an-nOS , cuiquam innotuerat. Non Iulia Augusti filia , ad quam certe Venisset poeta , quum Ovidii Corinna ad ipsum ventitaret e non

Iulia Augusti neptis , quae quum hos libros

poeta scriberet , nondum nata erat.

III. DE Arte Amandi libros tres, elegiacis

versibus scripsit anno V. C. DCCLII. aetatis autem XLI. Opus ceteriS ejuSdem Venae nihilo inferiUS. IV. R E M E D I A Amoris scripsit non ita multo post Artem. V. NUCEM, ineunte adolescentia, videtur scripsisse : in ea aperuit quantus poeta postea

futurus esset. VI. ΜΕΤΑΜΟRPHOsEON sive transmutationum libri X V. carmine heroico scripti : quos quid , quum relegaretur Tomim , nondum emendaverat, iratus studiis , sua manu combussit : descriptos vero antea pluribus eXempli. , aliorum cura servavit. D In divino Me -

SEARCH

MENU NAVIGATION