장음표시 사용
31쪽
Quid precor infelix ' jam te tenet altera eonio Forsitan, & , nobis qui male favit, Amor. 1 o I Utque tibi excidimus, nullam , puto , Phyllida nostia Hei mihi l si, quae sim Phyllis, & unde , rogas zQuae tibi, Demophoon , longis erroribus acto Threicios portus hospitiumque dedi:
Cujus opes auxere meae : cui dives egenti IIO Munera multa dedi, multa datura fui: Quae tibi subjeci latissima regna Lycurgi, Nomine femineo vix satis apta regi, Qua patet Dmbrosum Rhodope glacialis ad Haemum , Et sacer admissas exigit Hebrus aquas ea II Cui mea virginitas avibus libata sinistiis , Castaque fallaci Zona recincta manu. Pronuba Tisiphone thalamis ululavit in illis , Et cecinit maestum devia carmen avis. Adfuit Alecto, brevibus torquata colubris ;Iao Suntque sepulcrali lumina mota face. Naesta tamen scopulos fruticosaque litora calco , Quaque patent oculis aequora lata meis. Sive die laxatur humus , seu frigida lucent Sidera ; prospicio , quis freta ventus agat. I Et quaecumque procul venientia lintea vidi, Protinus illa meos auguror esse Deosia In freta procurro , vix me retinentibus undis , Mobile qua primas porrigit aequor aquaS. Quo magis accedunt, minus & minus utilis astor I 3o Linquor, & ancillis excipienda cado. Est sinus adductos modice falcatus in arcus , Ultima praerupta cornua mole rigent. Hinc mihi suppositas immittere corpus in undax
Mons fuit οῦ &, quoniam fallere pergis , erit. I 3 3 Ad tua me fluctus projectam litora portent,
Occurramque oculis intumulata tuis. Duritia ferrum ut superes , adamantaque teque ἔNon tibi sic, dices , Phylli, sequendas eram,
32쪽
saepe venenorum sitis est mihi: saepe cruenta Trajectam gladio morte perire juvat. IA Colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis Praebuerunt, laqueis implicuisse libet.
Stat nece matura tenerum pensare pudorem ζIn necis electu parva futura mora est. Inscribere meo causa invidiosa sepulcro : IAI Aut hoc, aut simili, carmine notus eris.
Phyllida Demophoon leto dedit, hospes amantem :Ιlle neci causam praebuit, illa manum.
Vix bene barbarica Graeca notata manu.
Quascumque aspicies, lacrymae fecere , lituras ἔ , Sed tamen & Iacrymae pondera vocis habent. Si mihi pauca queri de te, dominoque viroque , Fas est ; de domino pauca viroque querar. . Non , ego poscenti quod sum cito tradita Regi , Culpa tua est : quamvis hoc quoque culpa tua est. Nam simul Eurybates me Talthybiusque vocarunt, Eurybati data sum Talthybioque comes. IOAlter in alterius jactantes lumina vultum, iQuaerebant taciti, noster ubi esset amor. Differri potui : poenae mora grata fuisset. Hei mihi l discedens oscula nulla dedi. ν 13 At lacrymas sine fine dedi, rupique capillos. I sInfelix iterum sum mihi visa capi. Saepe ego decepto volui custode reverti ;Sed , me qui timidam prenderet, hostis erat. Si progressa forem , caperer ne forte, timebam, Quamlibet ad Priami munus itura nurum. Σω
33쪽
Sed data sum , quia danda sui: tot noctibus absum, Nec repetor : cessas , iraque lenta tua est. Ipse Menoetiades, tunc cum tradebar , in aurem, Quid fles hic parvo tempore , dixit, eris. Non repetisse parum est et pugnas ne reddar, Achille. I nunc , & cupidi nomen amantis habe. Venerunt ad te Telamone & Amyntore nati;
Ille gradu propior sanguinis, ille comes :
Laertaque satus ἔ per quos comitata redirem. 3o Auxerunt blandae grandia dona preces: Viginti fulvos operoso ex aere lehetas, Et tripodas septem, pondere & arte pares. Addita sunt illis auri his quinque talenta , Bis sex, assueti vincere semper , equi:3 3 Quodque supervacuum , forma praestante puellae
Lesbides , eversa corpora capta domo e
Cumque tot his, sed non opus est tibi conjuge conjux Ex Agamemnoniis una puella tribus. Si tibi ab Atrida pretio redimenda fuissem, 4o Quae dare debueras , accipere illa neges Qua merui culpa fieti tibi vilis , Achille ZQuo levis a nobis tam cito fugit amor An miseros tristis Fortuna tenaciter urget ENec venit inceptis mollior aura meis 43 Diruta Marte tuo Lyrnesia moenia vidi: Et sueram patriae pars ego magna meae. Vidi ego consortes pariter generisque necisque Tres cecidisse e tri s , quae mihi, mater erat. Vidi ego , quantus erat, susum tellure cruenta, o Pectora jactantem sanguinolenta, Virum. Tot tamen amissis te compensavimus unum et Tu dominus, tu vir, tu mihi frater eras. Tu mihi, iuratus per numina Matris aquosae,
Utile dicebas ipse suisse capi. II Scilicet ut, quamvis veniam dotata , repellas δEt mecum fugias, quae tibi dentur, ope .
34쪽
Quin etiam fama est , cum crastina fulserit Eos , Te dare nubiferis linea vela notis. Quod scelus ut pavidas miserae mihi contigit aures , Sanguinis atque animi pectus inane fuit. 6o Ibis r & ὁ , miseram i cui me, violente , relinques Quis mihi desertae mite levamen erit 3 Devorer ante, precor , subito telluris hiatu, Aut rutilo missi fulminis igne cremer pQuam sine me Phthiis canescant aequora remis, 63 Et videam puppes ire reli Ela tuas.
Si tibi jam reditusque placent, patriique penates INon ego sum classi sarcina magna tuae. Victorem captiva sequar, non nupta maritum d Est mihi, quae lanas molliat, apta manus. τοInter Achaiadas longe pulcherrima matres .
In thalamos conjux ibit eatque tuos.
Digna nurus socero Iovis AEginaeque nepote Cuique senex Nereus prosocer esse velit. Nos humiles, famulaeque tuae, data pensa trahemus ; TIEt minuent plenas stamina nostra colos. Exagitet ne me tantum tua , deprecor, uXor νQuae mihi nescio quo non erit aequa modo. Neve meos coram scindi patiare capillos ;Et leviter dicas : Haec quoque nostra suit. so Vel patiare licet , dum ne contemta relinquar. Hic mihi, vae miserae t concutit ossa tremor. id tamen exspectas Agamemnona poenitet irae , Et jacet ante tuos Graecia maesta pedes. Vince animos iramque tuam , qui cetera vincla. Quid lacerat Danaas impiger Hector opes Arma cape , AEacida , sed me tamen ante recepta IEt preme turbatos , Marte favente , Viros. Propter me mota est, propter me desinat ira a Simque ego Distitiae causa modusque tuae. 9o
Nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris e conjugis ἄnides versus in arma prece est.
35쪽
Res audita mihi, nota est tibi: fratribus orba Devovit nati spemque caputque parens. 'I Bellum erat : ille serox positis secessit ab armis, Et patriae rigida mente negavit opem. Sola virum conjux flexit. Felicior illa lAt mea pro i nullo pondere verba cadunt. Nec tamen indignor : nec me pro conjuge gessi,2oo Saepius in domini serva vocata torum. Me quaedam , memini, dominam captiva vocabat IServitio , dixi, nominis addis onus. Per tamen ossa viri, subito male tecta sepulcro, Semper judiciis ossa verenda meis ;Io I Perque trium fortes animas, mea numina, fratrum
Qui bene pro patria , cum patriaque , jacent 3
Perque tuum nostrumque caput, quae junximus una a Perque tuos enses , cognita tela meis ;Nulla Mycenaeum sociasse cubilia mecum 11 o Iuro : fallentem deseruisse velis. . Si tibi nunc dicam ; Fortissime, tu quoquin jura Nulla tibi sine me gaudia facta; neges.
At Danai maerere putant: tibi plectra moventur ITe tenet in tepido mollis amica sinu. III Et si quis quaerat, quare pugnare recuses :Pugna nocet : citharae, voxque Venusque juvant.
Τutius est jacuita toro, tenuisse puellam, Threiciam digitis increpuisse lyram, Quam manibus clypeos, & acutae cuspidis hastam Iao Et galeam pressa sustinuisse coma.
Sed tibi pro tutis insignia facta placebant ;Partaque bellando gloria dulcis erat. An tantum, dum me caperes, fera bella probabas Cumque mea patria laus tua victa iacet 3123 Di melius : validoque , precor, vibrata lacerto Transeat Hectoreum Pelias hasta latus. Mittite me, Danai ; dominum legata rogabo 2
Multaque mandatis oscula mixta feram,
36쪽
Plus ego quam Phoenix , plus quam lacundus Ulysses, Plus ego quam Teucri, credite, frater agam. I 3o Est aliquid eollum solitis tetigisse lacertis , Praesentisque oculos admonuisse sui. Sis licet immitis, matrisque ferocior undis;
Ut taceam, lacrymis comminuere meis.
Nunc quoque sic omnes Peleus pater impleat anno , 13 sSic eat auspiciis Pyrrhus in arma tuis Respiee solicitam Briseida , fortis Achille ;Nee miseram lenta ferreus ure mora. Aut, si versus amor tuus est in taedia nostri, Quam sine te cogis vivere , coge mori. 24o Utque facis, coges et abiit corpusque colorque: Sustinet hoc animae spes tamen una tui. Qua si destituor, repetam katresque virumque 2
Nec tibi magnificum femina jussa mori. Cur autem jubeas stricto pete corpora ferro: 143 Est mihi, qui fosso pectore sanguis eat. Me petat ille tuus, qui, si Dea passa fuisset, Ensis in Atridae pectus iturus erat. Ah l potius serves nostram , tua munera , Vitam: Quod dederas hosti victor , amica rogo. II Perdere quos melius possis , Neptunia praebent Pergama : materiam caedis ab hoste pete. Me modo , sive paras impellere remige classem , Sive manes , domini jure venire jube.
. UA, nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem Mittit Amazonio Cresia puella viro. Perlege quodcumque est : quid epistola lecta nocebidi
Te quoque, in hac aliquid quod juvet, esse potest.
37쪽
3 Ηis arcana notis terra pelagoque feruntur: Inspicit acceptas hostis ab hoste notas. Ter tecum conata loqui, ter inutilis haesit
Lingua : ter in primo destitit ore sonus. Qua licet & sequitur, pudor est miscendus amorI. Io Dicere quae puduit, scribere jussit Amor. Qui equid Amor jussit, non est contemnere tutum 1
Regnat, & in dominos jus habet ille Deos. Ille mihi primo dubitanti scribere , dixit:
Seribe ; dabit victas ferreus ille manus. II Adsit, &, ut nostras avido fovet igne medullas,
Figat sic animos in mea Vota tu OS. Non ego nequitia socialia foedera rumpam τFama , velim quaeras, crimine nostra vacat.
Venit Amoet gravius, quo serius e urimur intus,eto Urimur ; & caecum pectora vulnus habent. Scilicet ut teneros laedunt juga prima juvencos, Frenaque vix patitur de grege captus equus ISic male vixque subit primos rude pectus amores AS arcinaque haec animo non sedet apta meo. 23 Ars fit , ubi a teneris crimen condiscitur annis: Quae venit exacto tempore , pejus amat. Tu nova servatae capies libamina famae; Et pariter nostrum fiet uterque nocens.
Est aliquid , plenis pomaria carpere ramis ,3 o Et tenui primam deligere ungue rosam. Si tamen ille prior , quo me sine crimine gessῖ, Candor ab insolita labe notandus erat; At bene successit, digno quod adurimur igni. Pejus adulterio turpis adulter obest. 33 Si mihi concedat Iuno fratremque virumque 3 Hippolytum videar praepositura Iovi. Jam quoque , Vix credas, ignotas nitor in artes 2 Est mihi per saevas impetus ire feras. Iam mihi prima Dea est, cornu praesignis adunco,
4o Delia : judicium subsequor ipsa tuum.
38쪽
In nemus ire libet, pressisque in retia cervis , Hortari celeres per juga summa canes: Aut tremulum excusso jaculum vibrare lacerto ἔAut in graminea ponere corpus humo. Saepe juvat versare leves in pulvere currus, Torquentem frenis ora sequacis equi.
Nunc feror, ut Bacchi furiis Eleleides a me, Quaeque sub Idaeo tympana colle movent: Aut quas semideae Dryades, Faunique bicornes,
Numine contactas attonuere suo. Namque mihi reserunt, cum se furor ille remisit, Omnia e me tacitam conscius urit amor. Forsitan hunc generis fato reddamus amorem ἔEt Venus e tota gente tributa petat.
Iuppiter Europen prima est ea gentis origo
Dilexit, tauro dissimulante Deum. Pasiphae mater , decepto subdita tauro, Enixa est utero crimen onusque suo. Perfidus IEgides , ducentia fila secutus, Curva meae sugit tecta sororis ope. En ego nunc, ne forte parum Minoia credar, In socias leges, ultima gentis , eo. Hoc quoque fatale est : placuit domus una duabus. Me tua forma capit, capta parente soror. Thesides Theseusque duas rapuere sorores : 6 Ponite de nostra bina tropaea domo. Tempore , quo vobis inita est Cerealis Eleusin, Gnosia me vellem detinuisset humus. Tunc mihi praecipue nec non tamen ante ) placebas: Acer in extremis ossibus haesit amor. 7 Candida vestis erat, praecincti flore capilli:
Flava verecundus tinxerat Ora rubor. Quemque vocant aliae vultum rigidumque trucemque,
Pro rigido , Phaedra judice , fortis erat. Sint procul a nobis juvenes , ut femina, comtιοῦ sFine coli modico forma virilis amat.
39쪽
Te tuus iste rigor , positique sine arte capilli, Et levis egregiσ pulvis in ore decet. Sive ferocis equi luctantia colla recurvas δῖo Exiguo nexos miror in Orbe pedes. Seu vastum valido torques hastile lacerto ;ora ferox in se versa lacertus habet.
Sive tenes lato venabula cornea ferro;
Denique , nostra iuvat lumina , quicquid agas. 8 I Tu modo duritiem silvis depone jugosis zNon sum materia digna perire tua. Quid juvat incinctae studia exercere Dianae , Et Veneri numeros eripuisse suos Quod caret alterna requie , durabile non est. 9. Haec reparat vires , fessaque membra n OVat. Arcus, & arma tuae tibi sunt imitanda Dianae, Si numquam Cesses tendere , mollis erit. Clarus erat silvis Cephalus, multaeque per herbam Conciderant, illo percutiente , serae: 97 Nec tamen Aurorae male se praebebat amandum. Ibat ad hunc sapiens a sene Diva viro. Saepe , sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum , Sustinuit positos quaelibet herba duos. Arsit & anides io MaenaIia Atalanta. Ioo Illa serae spolium , pignus amoris , habet. Nos quoque jam primum turba numeremur in ista. Si Venerem tollis, rustica silva tua est Ipsa comes veniam : nec me salebrosa movebunt Saxa , nec obliquo dente timendus aper. Io I AEquora bina suis oppugnant fluctibus Isthmon , Et tenuis tellus audit utrumque mare. Hic tecum Τroezena colam , Pittheia regna et Iam nunc est patria gratior illa mea. Τempore abest, aberitque diu Neptunius heros erro Illum Pirithoi detinet ora sui.
Praeposuit Theseus nisi si manifesta negamus a Pirithoum Phaedrae , Pirithoumque tibi,
40쪽
Sola nec haec nobis injuria venit ab illo :In magnis laesi rebus uterque sumus. Ossa mei fratris clava perfracta trinodi Sparsit humi : soror est praeda relicta seris. Prima securigeras inter virtute puellas Te peperit, nati digna Vigore parens. Si quaeras , ubi sit ; Theseus latus ense peregit τNec tanto mater pignore tuta fuit. At ne nupta quidem, taedaque accepta jugali. Cur nisi ne caperes regna paterna nothus. Addidit & fratres ex me tibi: quos tamen Omnes Non ego tollendi causa, sed ille fuit. O l utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum , In medio nisu viscera rupta forenti I nunc, & metiti lectum reverere parentis ,
Quem fugit, & factis abdicat ille suis.
Nec , quia privigno videor coitura noverca , Terruerint animos nomina vana tuos. Ista vetus pietas , aevo moritura futuro , Rustica Saturno regna tenente , fuit.
Saturnus periit, perierunt & sua jura. Sub Iove nunc mundus ; jura sequenda Iovis. Iuppiter esse pium statuit, quodcumque iuvaret :Et fas omne facit fratre marita soror. Illa coit firma generis junishura catena, Imposuit nodos cui Venus ipsa suos. Nec labor est ; celare licet. Pete munus ab illa: Cognato poterit nomine culpa tegi. Viderit amplexos aliquis ; laudabimur ambo. Dicar privigno fida noverca meo. Non tibi per tenebras duri reseranda mariti Ianua , non custos decipiendus erit. Ut tenuit domus una duos , domus una tenebit. Oscula aperta dabas , oscula aperta dabis. Tutus eris mecum , laudemque merebere culpa ἔTu licet in lecto conspiciare meo. IIIIa