장음표시 사용
11쪽
ad procurationem publicam sive regiam Petrus Pithoeus ic Antonius Loisellus. Inter illos quatuordecim lectissimos Senatores Claudius Puteanus tantum Collegas suos demonstrabat, quantum ipse collegio suo demonstrabatur. Summam viri prudentiam, doctrinam, solertiam, su- prinue omnia probitatis integerrimae constantiam, Scaevola Sammamilianus , ipse inter delegatos spectatissimus Iacobus Augustus Thuanus, laudavere, testimoniis profecto magnis, haud tamen supra veri fidem faventibus. Certe, cumprimum ego ad rem litterariam accelli , ad quoucumque me conferebam dicendi scribendique peritissimos, apud omnes vigebat Claudii Puteani nomen icgloria. neque ullum attingebam autioris
12쪽
PETRI PvTEANI VITA. 9tioris cothurni Volumen, quod non plurima mihi de Puteano significaret valde proba. Quinetiam , simul
atque innotuit defuncti manus, observabam codices omne genuS auctorum vetustissimorum ab ipso not tos, tanto judicio, tanta peritia cu-xiniae, ut jam subiret querela, tam felicis ingenii virum , tam multa ,
tamque praeclara, quae mente conceperat , non protulisse. etenim tantum ferebantur in Velleium Paterculum & Paneguricos notae, quae nostrae sitis ardorem Vehementer augebant. adeo quidem sibi; adeo vero posteris defuisse videbatur. neque indignando destitissem, nisi me repreΩsissent qui gravibus d assiduis in Senatu curis occupatum fuisse norant; praetereaque difficillimis motuum
13쪽
1o PETRI PvTEANI VITA. civilium vorticibus natali solo &studiis amoenioribus abreptum avulsumque ; ac tandem obstructis calculosa congerie renibus , aegritudinis diritate ed saepe redactum ac percitum, ut ipse sibi mortem propinaturus videretur , nisi legis Christianae fuisset observantissimus. Patrem habuerat Claudius Clementem Pute num , quem inter nobiles eo seculo causarum in Scnatu Parisiensi patronos celeberrimum fuisse juris consultum testatur clcgans dc erudita Dionysii Lambini ad Ioannem Maludanum epistola, & in famosa illa Me-
Tindoliorum cognitione, expetitum' ab Oppeda Maenerio sub gravissimis
criminationibus laborante, Clementis Puteani, Petri Roberti consilium patrociniumque. Clemens igi-
14쪽
PETRI PvTEANI VITA. ritur, ut erat juris peritissimus, eodem studio Claudium suum apprime Curaverat excolendum. & alterum quidem filium de patris nomine Clementem, qui postea in Iesultarum sodalitio concionator, summa doctrinae, pietatis, dc eloquentiae gloria claruit.
Sed & Claudius ipse sub Hadriano
tantopere profecerat, ut paterna fraternaque luce simul oc proprio sulgore splendeseeret, accitusque in Senatum Parisiensem , mox inter illos quatuordecim, quos in Aquitaniam delegatos fuisse diximus, spectaretur. Consedere autem illi primo Burdigalae, in fano Dominicanorum , a perto Senatu, postea vero Aginni Nitiobrigum ; dein Vesunae Petro coriorum; postremo, Mediolani San-
15쪽
1Σ PETRI Pu TEANI VITA.tonum. Sic per triennium pacata provincia praepotens, sapientissimorum judicum aequanimitatem CXpCr-ta , didicit , suis illis utrimque pro religione factionibus totam religionis substantiam mutuo sacrilegio profligari, in proximo fuisse perniciem. Considentibus igitur Aginni delegatis,quinto Cal. Decembr. anni supra millessimum Christianum quingentesimi octogesimi secundi, natus est Claudio Puteano tertius ex Claudia Sanguina filius. Sanguinae pater erat Iacobus Sanguinus Libriaci dominus , mater Barbara Thuana Christophori Thuani Senatus Principis soror. dc Sanguinorum quidem familiam vetustissimae Parisiorum chartae inter suas praeclarae nobilitatis origines ostendunt. Infantem in Se-
16쪽
PETRI PvTEANI VITA. 13 natoria purpura genitum ad sacramenta baptismi Christiani suscepere delegatorum praecipui , Segulerus
praeses δί Ioannes Tumerius Bossi-sius, ac de nomine Praesidis appellavere Petrum. Atque hic fuit Petrus Puteanus, cujus vitam constitui tradere posteris; rarum quietae ac privatae , sed nihilominus honoratae , pessimo ac turbulentissimo seculo ,
Virtutis exemplum. Summa curarum fuit optimis conjugibus educatio liberorum , quos habuere complures. Etenim Petrum huncce nostrum , jam ut diximus tertium , secuti sunt quinque; tres fratres sorores duae. onus illis temporibus grave , in sanctissima praesertim familiae
Senatoriae frugalitate, magiS attenta damnis evitandis aut saltem levan-
17쪽
1 PETRI Pi TEANI VITA.dis , quam lucro captando. Adhibuit Claudius liberorum institutioni
Paulum Renealmum Bles ensem, litteraturae Graccae simul & Latinae bene peritum. quod editae ab ipse variarum stirpium considerationes firmant . atque hunc domesticum quidem doctorem. Nam&Christophorus & Augustinus, noster Petrus, publicas praeterea eXercitationes habuere Theodori Marcilii, &ipsius etiam Casauboni. Satis erat illis domi pater, si non eum penatibus suis quotidianae Senatorii muneris occupationes abstraxissent. Hunc igitur in modum institutam octo liberorum curam Claudius , acerba morte , petroso illo renum cruciaturaptus, anno aetatis quadragesimo nono nondum exacto, uxoris diligen-
18쪽
tiae commisit. Parens octo liberorum Vidua marito , desideratissimi memoriam pignora illa matrimonii sanctissime concepti transactique, per annos prope quadraginta singulari semper fovit affectu: pulcro certamine amoris utrimque dc reverentiae perpetua concordia , felici sis cessu. nam & filii frugi: filiae hon stissime collocatae ; omnes originis suae decus integrum servavere. Filiorum maximus natu Christophorus ab exordio juventutis Ecclesiasticam in Regia dignitatem obtinuerat, ad majores viam sternebant amici. Sed jam aulae ac seculi molestiarum pertaesus , ad religiosae vitae studia
se recipere decreverat. neque ultra moratus , Cariusiae Burgo nianae
sacra suscepit. unde aliquanto post ,
19쪽
is PETRI pvTEANI VITA. in Francisci Cardinalis Barberini favorem & gratiam adnuente Ordinis Cariusiorum praeposito generali, Romam migravit ad ejusdem disciplinae Cariusiam , ubi est in hunc usque diem, ob eximiam cum singulari pietate prudentiam,ad officia Prio iaris & Procuratoris generalis eleetus, ac per annos jam duos ultra viginti
laude ac Veneratione continuatus.
Secundus a Christophoro Claudii filius Augustinus, Mutae genus ordini
etiam sacro devotum, sed disciplinae mitioris legibus adstrictum amplexus, sedit inter Canonicos Ecclesiae Carnutensis, ubi & Ingreanae prae fecturae dignitate gaudebat, litteraturae politioris elegantia clarus. Is vitam sectatus aequabilem magis quam
20쪽
ΡΕTRi ΡvTEANI VITA. II negotiosam , facta cum Petro & Iacobo societate paternae bibliothecae communi cura sumptuque servandae atque amplificandae , annum agens sexagesimum febre letali correptus , partem suam sociis, uti pactum ConVentumque fuerat, transcribsit. Alii duo, Clemens& Nicolaus, bellicis artibus dediti. Clemens, militia variis expeditionibus tolerata, proelio ad Avinam in Belgis commisse , pro Rege fortiter occubuit, rellisto ex Catharina Longovalla filio. Ni- Colaus , eques Hierosolymitanus, in atroci triremium Melitensium adversus Bisertanas conflictu,quo praefectus triremium Christianarum, Equitesque amplius Centum, periere, desideratus est. De Petro jam dicenda sunt digna scitu quamplurima. dc