장음표시 사용
31쪽
18 PETRI PvTEANI VITA. perperam , fuerant, Puteanus adeo curiose ac diligenter post Tilium vidit, collegit, aescribsit, adnotavit, indicibus laboriose confectis digessit, explicavit, ut jam in aperto sint
innumera, quae mersa tenebris ignorabantur , haud minimo rerum nostrarum atque etiam eXternarum detrimento. Testis operae sive indu striae tanto processu naVatae Molaeus, amico benemerenti non defuit apud primarios regni ministros, quibus jam erat ipse Puteanus per se notissimus, & facile obtinuit, ut in consilium Regis allectus honoraria pensione sub Sillerio cancellario, dein etiam ampliore sub Segulero frueretur. Hoc vitae suavissimae honestissimaeque instituto Puteanus sorte
sua contentus studia sic dividebat,
32쪽
PETRI PvTEANI VITA. 13 ut otii partem veterum scriptorum commentariis evolvendis , partem Chartis negotiorum publicorum dispiciendis ; interea Vero amicorum officiis ultro citriueque colendis , horas in dies singulos impenderet. Hanc sibi disciplinam formaverat ad eXemplum Thuani, quem inprimis observabat ue vicissim Thuanus cognati sui moribus d consuetudine oblectabatur. Ego quidem certὁ in utrius.
que amicitia sic eram, ut quanto magis me Puteanus diligebat, quant6que magis ego Puteanum redamabam, tanto nos Thuanus ambos amabiliore vinculo constringeret. Sic annos egimus aliquammultos, nostrique Thuani casibus consiliisque sive laetis sive tristibus individui, saepenumero etiam bonis S i liquidis
33쪽
3o PETRI PvTEANI VITA.coeli tempestatibus in Villabonio suo
rusticanti adhaesimus, semper invicem adoptatissimi comites. Historias Thuanus horis ab Senatu subsecivis,& nonnunquam poemata ; Puteanus observationes ad regni reique publicae negotia pertinentes condebat :ego, quae Veterum scriptorum , sed praesertim Christianorum scitis illustrandis ac restituendis olim profutura videbantur, componebam. Magna Vero semper & promta nobiscum fuit communitas omnium quae notabilia quisque legendo , scribendo, maXime autem audiendo pe ceperat. Et quamplurimum certe
Thuanus , qua dignitate sive auctoritate pollebat, multis quotidie procerum frequentatus, in communitatem conferebat, nec ab eo discessi
34쪽
mus unquam nisi domores aut meliores. sic omnia castigabat examine sapientissimo. Etenim tempora su reXerant feracia trutinarum in bono
aeque atque in malo stultissime vel improbissime judicantium. Quae res
viro malitiarum dc calumniarum in
tolerantissimo , etsi vixdum ingrc-dienti senectam, adeo displicuit, ut corporis & animi viribus adhuc in teger , inemini quicquam , sed sibimetipsi gravis ; accedente , sub initium aegritudinis clade domestica, conjugis amatissimae obitu , post
menses inde novem stomachico scirro in gangraenam efferato decesserit. Haec vidimus oculis deploranda nostris. nec fuit nobis aliud luctus ingentis solatium, quam perpetua moestitiae praesentia, quae dolorem con-
35쪽
tinuum boni praeteriti recordatione nutriret. Parentes optimi liberos reliquerant , spem nobilissimae famuliae continuandae, sed aetatis adhuc tenellae. His testamento suo pater tutores dignitate ac probitate lectis simos providerat. extrique ordinem amica compellatione nobis ambobus filiorum per doctores valde probatos
erudiendorum curam , ac praeterea suaruna lucubrationum edendarum
arbitrium mandaverat. Cognatis suis per utriusque parentis desiderium t ctu geminato moestissimis tanto studio tamque assidua diligentia sive cura Puteanus adfuit, ut orbitatis mala senserint multo leviora. Nam ipsorum institutioni optimos adhibuit praeceptores sive custodes. splendorem domus servavit , auxit bibliothe
36쪽
cam. Mox denique , conductis magni illius habitatoris aedibus hospes ita successit, ut quasi Thuano sustectus , exhiberet sese amicis , codem illo conclavi, quo Thuanum adire solebant , Convenientibus ic beatos manes officiose colentibus. Eo se libentissime conferebat Tumerius ille Bossisius , praecipuus Thuanorum pupillorum tutor , qui Puteano ab infantia prima, uti supra memoraVimus , adstiterat, & juvenem magnis
virtutibus clarum paterno more diligebat. ambo igitur, Communicatis ordinandae tutelae consiliis exspectabant dum natu major Thuanus adolescentiae studia concluderet. Interea missis ab Rege ad Ordines Hol Iandiae foederatos Bosssius, populis amicis, aliquid in religionis suae sta-
37쪽
3 PETRI PI TE ANI VITA.tu reique publicae regimine turbantibus , concordiam suasilms, obcundae legationi profectionem adornabat ; & factis super ea re sermonibus senserat haud insitave fore Puteano 'perlustrare oculis regiones amplitudine Commcrciorum δί militari disciplina , sed δί Scaligeri nuper hospitio tumuloque nobiles. Itaque comitoni abduxit sibi, perspeissaque amici prudentia, quamdiu legationis ordo processit, Consilioruin re secreti participem habuit. Hujusce autem peregrinationis occasione Puteanus Hugonem Grotium, Danielem Heliasium , & alios eruditionis gloria celebres amicitiae foedere sibi devinxit; notitia nominis & fama sui conciliatrice. Grotium quidem, merito jam suo commendatissimum,
38쪽
PETRI PvTEANI VITA. 3squem dissidia quarundam e Batavis
civitatum traxerant in partes Barne-
vel lii, Bossisius secundum mandata regia salvo Barneueldio partium duce, salvum dc incolumem cupiebat. Verum , Barneueldio criminationi bus oppresso, Grotio Barneucidianae causae nexibus intricato, factio praepotens utrumque damnavit ; ac paulo post reditum Bossisii Barneueldio
caput abstulit, Grotio libertatem. Puteanum reducem amici excepere confertim gratulantes precantcsque omnia fausta felicia fortunata. Biennio post, mortuo Francisco Pithoeo, Augustobonam Tricassium regio diplomate missus est, repetitum & recognitum Chartas ad jura regia pertinentes, quae penes Pithoeum illum Petri fratrem , etiam rerum nostr
39쪽
rum externarumque bene peritum ,
depositae fuerant pro finibus regundis constituendisque limitibus agrorum , de quibus erant inter Regem dc sinitimos Principes haud levis momenti controversiae. Amico ad amici heredes intranti patuit tablinum, dc exhibita omnis chartea supellex. bona fide cuncta perscrutatuS , confecit repertorum indices , dc quicquid erat regii sive publici, permittentibus defuncti cognatis absiporta ri Lutetiam jussit ad Regium Procuratorem , ab e6que sibi dc heredibus Pithoei cautiones dari curavit. Anno sequenti exortis super Arverniae comitatu, supe que Turris baronatu quaestionibus , ad regia jura perno scenda visum est negotia publica ministrantibus inspici veterea tabulas,
40쪽
quas in arce Mercurolina servari sciebant. eo missus a Rege Puteanus
qua solebat industria diligentiaque cuncta pervidit, collegit, & in Regium tabularium retulit, explicatis,
quae pro Rege Regnoque justissima
Se firmissima comperit, instrumentis, testimoniis, argumentis. Vix elabso posthaec triennio, majus Obtigit negotium , finitimis ad Mosam Mosellam populis adversus Franciae jura contra veterum tabularum fidem, contraque longissimi tempo-- is possessionem nova molientibus , multa etiam in dies circa conditiones agrorum, sive communium sive ambiguorum , inverecunde tentantibus. Ea res Belgii principatum , Burgundiae , Barri, Bullionii duca rus pertingebat, nec erat mediocri-
