장음표시 사용
41쪽
ter examinanda. Itaque delegati ab Rege tres viri, Cardinus Lebretius, Ioannes Delonius Lorma, Petrus Puteanus. Huic , etsi per delegationis ordinem postremo, primas tamen industriae sive laboris partes collegae Concesserant. Adeo, cuncta quae ad rem facere videbantur suis ipse librota ponderibus expendit atque diges.sit, ut quid fundorum, quidve agrorum; quid oppidorum, quidve civitatum de Lotaringia regali , aetatibus anteact is vel ambitiose extor- tum , vel callide subtractum, vel gligenter omissum, sive perfide cc
fusum fuerat, id quo jure quibus indiciis aut argumentis recuperari, defendi , retineri quiret ac deberet, manifestissimum fecerit. Recuperatoribus ad Regem reversis dato consilio,
42쪽
Lebretius orationem habuit plenam solidi ac generosi spiritus , suam- . que & collegarum operam regiarum curarum ministris approbavit. Ab eo tempore Puteanus in Urbe mansit, nisi quod brevibus interdum excursionibus in Camplatrosum Mo laei siti praetorium rebus prolatis rusticandi gratia secedebat, unde mox recurreret ad nota vitae ossicia privatae i per quae nihilominus publicis utilitatibus ita serviebat, ut pe-C 'um perpetuus esse videretur ins i persona magistratus. Haec
vero tunc fuit acui condicio. Excusso de regni gubernaculis Concinio nebulone obtritis nimio Conestabilitatis pondere Luinaeis, subrepserat inusitatae audaciae genius qui Rege non improbante, aut non
43쪽
o PETRI Pu TEANI VITA.sentiente , despecto pegmate suggestus episeopalis, non regiae quidem, sed infinitae potentiae clavum arri- .puit , tenuitque imperiosissime , us. que dum per annos amplius viginti orbe Christiano furoribus interneci nis quassato , Gallia partito dirupta luXu, partim emaciata tributis, ipse curis ingentibus exesus , cadaverosa tabe dilaberetur. Magna praestitit,
sed quicquid erat in onini Callia roboris prodegit, & proposituna facinus , quamvis immane, admistione virtutis adumbrari, summam credi dii esse virtutem. Galliae proceres aut cohibuit carcere, aut bellicis adversus finitimos expeditionibus dis tinuit , ut aula vacua solus Regem haberet. Haud ignoravit Puteani nomen, nec parum sibi fore ad gloriam
44쪽
iatus si laudatissimo viro uteretur , studiorum ejus fautor haberi, & ho noraria quotannis praestari voluit. admisit ad colloquium, constituit per epistolas , perque suos , super negotiorum casibus plerumque veris, ali quando etiam quaesitis in speciem figuris ; nunquam tamen frivolis aut vanis , sed regimini populorum ad caecos dc subitos eventus exempla sive praecepta daturis. Fecit huic genio Puteanus quod optimi viri fuit. respondit , sive consuluit quod rectum honestumque esse existimavit. nihil adulatus est unquam , nihil ementitus. Sciebat, vim illam , fati alicujus fuisse necessitatem. ea vero quae auderet faceretve , non fuisse ausuram neque facturam, si Christiani principes, quae suarum erant pa
45쪽
L PETRI PUTEANI VITA.tium, scissent sive fecissent. Hujusce igitur aevi curriculo Puteanus quamplurima condidit pro negotiis a primario ministro propositis, plurima etiam quae per se ipse arbitratu suo tractanda susceperat. Quae quoniam de rebus nostris , pro Gallia scilicet, conscribebat, ut facilius promtius
ab nostris hominibus perciperentur, sermone Callico cudi δί concipi oportere censuit , Latinae linguae , jamdiu sepultae, ac de veteribus monumentis excitandae, vocabulis peregrinis segniter ferientibus aures minus assuetas. Atque hoc, de publico sive communi omnium gentium sensu. Et memini me, cum inter nos hac de re sermones haberemuS, amici consilium valde probantem, adjecisse , male de ingenio suo meritos
46쪽
prTRI PvTEANI VITA. 3 mihi videri, qui doctrinae adfectactione res hodiernas δί vernaculas prisco ritu , aut Romano sermone tractarent. etenim facere se sibimet
ipsis de aliis gratuito molestos atque dissiciles. pravum invaluisse tam in
Ecclesia quam in Senatu morem. patronos 3c Concionatores adductis idiomate Graeco Latini ve sententiis orationes suas corrumpere. tessellati operis lenocinio eloquentiae legiti mae gratiam frangi, vires debilitari; auditorum , sive judicum attentio nem docilitatemque apud ignaros plerumque linguarum Vanescere: denique , maXimos Oratores, quorum
scripta legendo non satiamur, Graecos sive Latinos , actionibus suis ni hil unquam sermonis exotici naiscuis se. hoc tantum epistolis indulsisse La
47쪽
tinos. at Graecos, ne quidem epistolis. Plutarchum, facta mentione Versuum Horatianorum de magnificentia Luculli, mentem edidisse poetae fideliter ; Latina verba diligentissime suppressisse. Vna fortean Romanensibus hodie nobis excusatio prosit,quod linguam usurpantes deGraeca simul Latina prognatam , nostrorum scilicet auctorum recorda tione verba etiam ipsissima citantes, non videmur ingrati. Quantula pars exercitationum , quae Vehemens animis incutiant Puteani desiderium nostrisi Iure optimo tanti viri laboribus Gallia gloriabitur, ocerit quod
maximas nobis gratias habeant ex- texi , quibus est humanae vitae sapienter instituendae cura. Puteani prudentiam , aequitatem, constan-
48쪽
tiam declarant Considerationes ,
Commentarii, Consilia varia , sivo
Responsa magnis de rebus elaborata. quantaeque apud probos graves esse debeant exspectationis, outendunt edita nuper de Libertatibus Ecclesiae Callicanae volumina, quaa jam veritatis hostibus tantum attulere fastidii nauseaeque. Horum C lumnias ipse Puteanus proprio Volumine confutavit. quod suo quidem ordine apparebit, cum ceteris, quorum editionem fratri praestantissimo Commisit. Penes eum sunt etiam diplomata, declarationes, edicta , si1- per arduis lucubrata negotiis; quia buscum una servantur autographa pittacia , epistolae Variae , quas ad Puteanum scriptitabant proceres manus Richelii, Seguieri, Bulionis M
49쪽
46 PETRI.PvTEANI VITA Iosephi , illius nimirum Capucitat .
Earum vero nonnullis superscribitur& Gothostedi nomen, talium etiam rerum scientissimi, quem noster sibi socium adhibuerat eruderandis illis occiduae senectae chartis , optimum spectatae fidei virum , etsi minime stilo pollentem. Hoc praestabat Puteanus 3 proptereinue omnia quae labore ac studio communi conquisita dc congesta fuerant, solus digerebat dc mandabat litteris. Porro, dicendi scribendique genere utebatur promto & facili ; hoc praesertim accurans, significanter dilucide proferre quae sentiret. neque alium certe amant characterem monita sive responsa prudentium. docent, explicant , ostendunt; rationibuS, CXem- plis, ipsarumque adeo rerum mo-
50쪽
mentis , aut negotiorum instruimen iis : rhetorum tropos schemata non admittunt. ceterum, idiomatis Gallici nitorem minime respuebat:& esse partem seculi nostri non ingloriam censebat hominum illud genus
elegans facetum disertumque. Miri fice autem capiebatur eruditis urba nitatum salibus dc aculeis, si non impiis, neque ad Calumnias aut maledicta probrosis. Amicos fide perpetua conservavit, neque est ab ullo divulsus unquam, nisi morte. ac momtui quidem cineres reliquias , puta liberos, agnatos, adfines , benigno prosecutus est adfectu. Gratiam magnatum nunquam ambitiose aut importune est adsectatus ; oblatam studiose ac reverenter coluit, qua