장음표시 사용
21쪽
18 PETRI PvTEANI VITA. in iis frequens erit nobis Iacobias , qui vita, quam vulgari vocabulo se Cularem nuncupamus, de Claudii fi
liis solus est hodie superstes , Petri
studiorum comes assiduus, particeps consiliorum-adjutor laboris. hujus nomen, etsi modestiae ac pudori viventis Obsecutus reticeam , semper intelligi tamen deinceps cum fratre velim, quando nec absque illo quicquam frater aggressus est unquam. Petrus igitur Pulcanus , per adolescentiae gradus omni litterarum ac scientiarum genere diligenter imbu- tus, primo juventutis adhuc flore fo- rensibus admotus negotiis, causam pro suo praeceptore Paulo Reneal mo, jam doctore medico , adversus
Blesenses pharmacopolas, sub Achille Hartaco primario praeside docte
22쪽
PETRI Pu TEANI VITA. I9 ac diserte peroravit, vicit. Satis eloquio, satis memoria ; judicio longe supra annos pollebat: valetudo non sussiciebat. inamo , quantulum
in ea roboris esse videbatur,inter athletica illa fori jurgia firmari aut servari posse medici negabant. sed ocingenita iuveni graVitas ,-Verecunda prudentia, mores suggerebat ab illa grandium causidicorum ferocia valde alienos. Itaque ad munia tranquilliora conversus, in illa se potissimum juris parte eXercuit, quae a trempublicam spectat 3 cujus ope re gna sive imperia unius aut plurium
legitime tenentur ConserVantur.
Partes implere poterat optimi Senatoris dignissimus heres Claudii, sed jam constabat ea dignitas pretio, numerosae familiae dissicili tunc atque
23쪽
1o PETRI Pu TEANI VITA. damnoso. Illa rerum notitia publicarum , ab ipso pendebat : Omnia domi tranquilla , honestatis & modestiae plena : matris liberorum amantissimae pia sedulitas : fratrum consensus in studia fratris , otium illi
beatum faciebant. Sic in otio neutiquam ignavo vires idoneae suppetebant satagenti: sic omnes omnium imperiorum historias evolvit, unde, quae ad proposita facerent eXcerperet. erant ad manum libri, dc praesto veterum chartarum supelleX, unde arcana temporis anteat ii paterent:
summa sagacitas indagandis vestigandisque, summa discernendis peritia , examinandis pensitandisque judicium circumspectissimum. Tam
clarae indolis juveni latcre diu non licuit. illico fama propinquos dc ad-
24쪽
PETRI Pu TEANI VITA. Hsines , quos habuit e praecipuis Lutetiae magistratibus complures, eX- civit. inde ad alios passim pervaga
ta, conflavit amicorum copiam tan
to paratu spectabilem, ut nemo jam in Urbe virtutis aut eruditionis gloria Censeretur , qui Puteano illa jam aetate florentissinao non faveret, SCaligeri Lipsitque dic ceterorum pater
nae memoriae cultorum commendatione observantiaque noxissimo. Inter ceteros ego tunc Francisci Pithoei benivolentia fruebar , qui Petro Pithoco fratri jam novennio superstes maximi viri nomen peculia ri sua laude sustinebat. Is mihi fores ad Iacobum Augustum Thuanum aperuit, & gloriari liceat tanto ductore, mox & ad Puteanos. Ac Thuaianum quidem jam in amplissimo Se-
25쪽
11 PETRI Pu TEANI VITA.natu praesidem de prima illa suarum
historiarum cditione cogitantem re peri : Puteanos , trina germanitatis suae concordia paternae bibliothecae amplificandae curam concipientes : Petrum ipsum quotidianae forensium exercitationum auscultationi studia illa , quac regnorum atque populorum jura temperant, supe inducentem. Ab eo tempore, quod semineculum prope decurrit, nobiscum intercessit amicitia tam bonis orta principiis , ut etiamnunc Petri obitu,media parte apud Deum translata, non interrupta nec intermissa , sed immortalitati tradita continuare sentiatur. Illius vero semisseculi annos octodecim sibi vindicat Iacobus Augustus Thuanus. etenim tamdiu ego dc Puteanus cum ipso perpetua
26쪽
PETRI Pu TEANI VITA. 23 familiaritate conjumstissimi viximus. Summa illic opinandi, interrogandi
ac di serendi libertas. fic tamen ut honoris δί naodestiae magistra severitas ubique praeesset: summa fides, summus candor , summa sinceritas.
Atque hoc ipso temporis spatio suavissime ac diligentissime , qua litteris, qua consuetudine, ossiciis δί obsequio, coluimus e magistratibus Α-chillem Huriaeum Senatus principem , Thuani sororium, Iacobum Gillorum , Ludovicum Servinum , Iacobum Guessam , summos in Senatu Viros: Nicolaum Fabrum, Iustum Lipsium , Iosephum Scaligerum, Iosiana Mercerum, Isacium Ca-faubontina, BonaVenturam Vulcanium , Scaevolam Sammarthanum omni doctrinarum genere excesten -
27쪽
Σ PETRI Pu TEANI VITA.tes, qui suometipsi desiderio compulsi, Claudii Puteani amicitiam sive memoriam in Petro nostro revirescentem jucundissime conspiciebant dc amplexabantur. In isto cer te amicorum commercio Petrus , quod sibi proprium esse poterat, maluit mecum esse commune. Itaque uberrimam nobis amicorum copiam praestabant frequentes apud Thuanum coitiones , ad quem ex Omnibus Vrbis ordinibus & regni proVin- .ciis, atque etiam de nationibus exteris honestissimi ac studiosissimi confluebant. Magna illic seges dc materia noscendi, quid in Urbe, quid in Senatu, quid in provinciis notabile contigerat, dc quid novi de transmarinis aut transmontanis Vela, remiges , cursores attulerant. Et mira ini
28쪽
ΡΕΥR1 pvTEANI VITA.bi fuit singulis dijudicandis ac distinguendis prudentia Petri: mira comparandis quae probata fuerant industria ; subnotandis acre judicium, de seribendis labor indefessus. Atque hinc primordia divitis illius memorabilium gazae , qualem nostratiunt hactenus possederat nemos: quam tanti plurimi facto , quanti aestimare par est exemplorum acervum ingentem , praestantissimi dispensat ris manu liberaliter administratum. Certe, suppetias isthinc adfuisse sibi non infitiantur viri optime de litteris rebus nostris meriti, Iacobus Sirmondus, Ludovicus Chanterea-vus Faber, Claudius Salmasius, Andreas Duches aius, Petrus Gagendus, Claud. Menagius,Theodorus Gotho. Dedus,Christophorus Iustellus, Ioan-
29쪽
16 PETRI Pu TEANI VITA.ncs Bostius, Lucas Holstentus, &gemella Scaevolae proles, Sammarthani, alii plerique. Adeo , si Petrum ,
Unde amicis tanta tam multis adjumenta praebebat , inde sibimetipsi
maXima comparasse dixero , fidem facturus videar, toties ab ejus litteraria supellectile quaesitissimis opibus certior & locupletior factus. Adhuc nostra, Petre , micabat in herba messis, & jam pridem carissimus esse coepcras amplissimo Procuratori regio , Molaco. Huic te ab adolescentia sodalem , posthaec amicum assiduissimum vidimus : δί mox in ipsius benevolentiam per te sumus adsumpti. quem subinde maximi Senatus principem , hodie vero simul S in aula regia Procancellarium Gallia suspicit ue perque haec miserrima .
30쪽
PETO Pu TEANI VITA. 27 tempora , rebus intricatissimis , Aulam inter & Senatum, reipublicae pariter δί monarchiae frena summo labore, summo periculo, summa constantiae moderantem, admiratur. Interea , Petre, Civis optimi partes agis;& ades amico laboranti, sexigatum excipis, alloquio foves , dc consilioso laris. digna fortunatiore seculo cura tam amice pro rege, pro patria , proque salute publica conspirantiam, tot millibus in mutuam perniciem
coeco furore conflictantibus. Petrum itaque nostrum, agens adhuc regiam procurationem Molacus, in eam muneris illius publici partem, quae circa regni tabularia versatur, adscivit. Ea vero tabularia, quae visa quidem prius inspecta Ioanni Titio , Se natus Parisiensis actuario , nec certὶ