장음표시 사용
4쪽
Plurimi Scriptores cum veteres, tum recentiores e plicantur, emendantur, vindicantur. Cum
6쪽
PROOEMIUM. Pag. I in C A p. I. caiammae testitantin circa. Epistolam, in qua de aetate Uri Philae act- 'it. 6-is' C A p. II. De mendaciis circa octorem versavis
Ca ρ. III. CL Ioannis Christiari Wolfi oeso 2 cora
7쪽
CAp. VIII. Epistola Vibio praemissa οῦ Emendatione in Menandrum Or Philemonem c ω Diatribe de Alea
CAR X. Ostenditur Pavonem de Hephaesitae pessm
CAp. XI. Excerpta quaedam censurarum in Hor l
Cap. XII. Graculus inter Pavores. Ε PIL o G U S. D quo nuperae calumniae , noviqΠσ
8쪽
I omne id, quod humanae vitae vel jucunditatis vel utilitatis sensun accessit 1 honestae in primis debeatur cupidini gloriae, pro meritorum mensura unicuique distribuendae: ii, quibus aliorum bene excogitata vel laudabiliter facta exagitare, &obterere soletnne est, & in prima voluptatis parte ponitur, non solum legitimo, quantum in se est, mortales laborum defraudant fructu, verum etiam istos stimulos, quibus praecipue ad aliquid egregii 'audendum homines incitari comperimus, maTimo cum Reip. damno, obtundunt atque praestingunt... ' Α Digni
9쪽
a CRITICA Digni proinde & publica indignatione & singulorum
odio, quicunque isti Vitio indulgentes non modo inutilem, sed & maxime gravem civitati instituunt v tam. Et bonum publicum vehementer postulat, ut a melius animatis civibus obviam eatur perniciosis horum male natorum molitionibus, dum ipsos quacunque via ad saniorem mentem revocare conentur,
vel venenis ipsorum & spiculis, quibus mortuorum& viventium promeritam famam petunt & impugnant, saltem vim & aciem demere contendant. Quod dum sortiter sacere eximii viri suseipiunt. vix est, ut non experiantur sibi rem esse cum Hydris
resecta capita geminantibus, & cum Antaeis novasa lutosae matris terrae attactu Vires resumentibus, doleantque saepe, quae in remedia contra talem fu-rbiein excogitaverant, illa ipsa semel male affectis rabiei pervicacissimae causam exstitisse. Id certe mihi evenisse, Lector, in Joanne Cornelio
PauW non dissiteor. quo homine, cum a renatis literis maledicentiorem, malevolentiorem, invidiosum magis, ingratiorem in hujus &superiorum aetatum erviditos. jactantiorem, suique unius amantiorem nullum aluisse terram constaret apud omnes, qui librorum ejus, totidem invectivarum, legendorum taedium de- Vorarunt, vel ipsum ex sermonibus quotidianis cognoverunt, a boni in re publica literaria civis ossicio minime alienum duxi, si communi huic omnium famae inimico pro virili occurrerem ,&, si qua fieri posset, eum ab inpotenti isto omnes allatrandi inpetu deterrere, imo ad partes humanitatis inplendas adducere conarer: in primis, cum etiam ipse in me non obscura superbiae ejus & animi ingrati expertus fuissem indicia.
Sub medium igitur anni MDCCXXXII, cum publicari coepissent Miscellanea quaedam Critici argumenti
10쪽
gumenti scripta, & sequentis anni mensibus Maji &Junii prodendi essent ρiquot Manuelis Philae depil cematiis Versus, adhuc ο εκδοτοι, ut putabat Britannus editor, at quos Jo. Corn. Pauw repraesentasset ante hiennium in ejusdem philae editione. occasionem arripui hominem paucis super scribendi & commentandi , quod sequebatur, initituto, compella di& admonendi. libentius autem hanc meam scriptionem illis libellis inserendam arbitratus sui, ut lectione eorum ille condoceretur, qua modestia ingenuos viros ab aliorum sententiis dissidere deceat. sore enim sperabam, quod etiam evenit, ut saltem in perivstrandas istas lucubrationes pelliceretur , si quid ad ipsum propius spectans in iis contineretur. Nam ad istud tempus non nisi oculo fugiente inspicere dignatus fuerat, utpote leves & nihil nisi plebrii saporis complexas: licet iam tum symbolas contulisse principes in literis viros publica fama satis
Quamvis autem in 'Εξεαμ illa non ultra graVem, ut decebat, hic illic tamen salibus adsipersiain, reprehensionem progressus fuissem, nec unquam ea styliacerbitate usus fuissem, qua hominis &αλαζονεία castigari meruerant, &proinde aliquam spein concepissem, fore, ut ad meliorem admonitus frugem rediret: saltem ad mitius & minus contuineliosum scribendi genus stuluin adsuefaceret: contraria omnia consecuta sunt. namque anno MDCCXXXIV Quintum Calabrum prodens per totum Commentarium solito 'more in doctissimos viros, Laurentium Rhodomannum 3c Claudium Dausqurium, qui ante ipsum eandem, & felicius spartam ornarant, fero-ciit: at in me in primis accensae bilis virus evomere non dubitavit. & cum viri ossicium fuisset, accus a Milones meas diluere, & crasios satis multiplicesque