장음표시 사용
11쪽
Index. Utrum Deus aliquum δεῖ partem habeat co poream. Utrum. Deus componatur a genere is differentia.
inam sint gradus generici in Deo. 27 Iuuisnam kradus sit distorentia.
De immen iitate Dei. 28sDe aeternitate Dei.
vere . certo ac evidenter de contingentibus.
12쪽
Uuid si principium nostrum cogitans an st.
Utrum anima rationalis si cogitatio.
An simus certi metaph De exsere
Orμ principium nostrum cogitans post manere corpori superstes. Os Utrum nostrum prino tum cogitans maneat
13쪽
Index. corpori superstes. 1 I. Utrum nostrum principium cogitans fit completum vel incompletum.
An sint idea innata. Guotuplex sit anima rationalis.
14쪽
tias naturales princeps, & nobili stima , quae basis est & fundamen tum caeterarum scientiarum , dc arbolis philosiophicae radix , ex qua caeterae scientiae suis foliis , floribus & fructibus ornatae, succos nutritios accepere; spectat nempe Metaphysica ea quae sunt universalissima & ab iis descendit ad ipsa specierum proprie dictarum individua , in quibus collecta si mi existunt : oua ratione mentem humanam m. IV. A
15쪽
1 META PHYSICA. meditatione rerum caducarum avocat, & informando contemplatione entium Omnino insensilium , ipsam ad originem suam revocat, atque nos supr1 conditionem humanam evectos essicit in illis quae ad Deum& divina attributa pertinent doctissimos.
Metaphysica , secundum vocem , est a Graeco supra dc natura ; hac porro et imologia intelliguntur quae modo de Meta physica dicta sunt; ea nempe supra naturam sunt quae omnibus dc singulis non
Competunt ; non competit autem singulis hominibus ut per quamdam anatomen in
dividuorum , quae sunt in ipsis , entia alia ab aliis segregent, & segregata contemplentur δc meditentur. Ideo Metaphysica sapientia est ; est enim facilitas judicandi evidenter de entibus altis. simis per altissima principia , seu per causas judiciorum nostrorum altissimas. Entia vero altissima & principia altissima ea sunt quae generaliora sunt & universaliora , dc ideo dicuntur altissima , quia sola perceptione innotescunt: dum autem Metaphysica attingit haec entia , nos in sola veritatis contemplatione detinet fixa, quae partes virorum sunt sapiemium.
Irso Metaphysica est scietiua : & virtus
16쪽
META PHYSICA. 3mentis, nam species scientiae sive virtutis mentis est scientia : atqui sapientia est species scientiae seu virtutis mentis : ergo Metaphysica est scientia. Ergo Metaphysica est speculativa , nam species scientiae speculativae est scientia speculativa : atqui sapientia est species scientiae speculati vadi; ergo Metaphysica est scientia speculativa. Et certe scientia quae non dirigit ad usum& ad operationem objecti sui, nec ea docet quae concurrant ad ipsius productionem , mere speculativa est : atqui Metaphysica non dirigit ad usum & operationem objecti sui, neque docet ea quae ad hujusce objecti productionem concurrant, videlicet ad proinductionem entis ejusque specierum propriddictarum ; ergo Metaphysica est scientia mere speculativa.
Aliquam existere Metaphysicam qui negat , perceptione caret; fatendum tamen est pauciores esse huicce disciplinae idoneos de pares : putatur scilicet & est scientiarum
omnium dissicillima; quae quidem dissicultas non oritur ex parte objecti, sed ex parte nostri: non oritur, inquam , ex parte Objecti ; quid enim aliud est objectum istud
quam possibilitates , consensiones attribuis
17쪽
plex , quid ratione sui facilius intelligibile; live potius, quid aliud ab essentiis intelligi
potest 3 Essentia est serma entis; ens omne verum est ; verum omne intelligi potest: pariter omne intelligibile verum est; omne verum est ens; ens ergo& intelligibile reciprocantur : ergo haec dissicultas non oritur ex parte objecti Metaphysices. Oritur vero ex parte nostri. Physica dum agit de sensilibus, juvatur oculis , auribus, caeterisque partibus organicis nostri corporis : iisdem Metaphylica debilitatur & languet ; motus animales debent coerceri, organa quibus excipiuntur impressiones it debent esse instructa ut ratio maneat semper superior , sine perturbatione , sui compos, nec praecipitet, nec prae judiciis agatur, sed attendat & reflectat in impressiones quae in nobis excitantur, inter ipsas distinguat, attendat ad relationes 8c testimonia quae consequuntur hasce impressiones r necnon ad judicia innixa hisce testimoniis oportet ut quaerat regulam generalem metaphysicae eertitudinis, & nascatur perceptio quL fit ut leges unionis substantialis corpus inter& animam rationalem permaneant, sed quasi non essent , ita ut in animam ipsam non influant. Porro quis assequatur istud r
'in Homo natus de muliero , brevi vivens
18쪽
META PHYSICA. Frempore , multis repletur miseriis; qui quasi flos egreditur 9 conteritur, ct fugit velut umbra, o nunquam in eodem flatu permanet.
Homo est finis cui Metaphysices , quia Metaphysica cedit in usum & commodum hominiS. Finis cujus gratia ultimus, est ipse Deus. Causa efiiciens prima Deus , qui cum produxit Adamum innocentem, produxit& facilitatem cognoscendi res altissimas per altissima principia , atque eidem Adamo cognoscenda proposuit plurima objecta, ex quibus nonnulla necessario proposuit, putaea sine quibus non poterat ossicio suo fungi:
v. g. semeptipsum cognoscendum & amanis dum ; nonnulla vero ex sua liberalitate prori posuit sine quorum cognitione poterat Viin
Causa efiiciens secunda seu reparatrix, Magister apte docens, id est, apte proponens objecta, & Discipulus qui, depositis praejudiciis & attentione data , acriter studet. Causa materialis in qua, seu subjectiam inhaesionis quo Metaphysices, est intellectus. nam subjectum inhaesionis quo habitus est faealtas in qua recipitur habi us ille: atqui Metaphysica recipitur in intellecta , ergo intellectus est subjectum inhaesionis quo M taphysice .
19쪽
Subjectum autem inhaesionis quod est anima rationalis ; nam subjectum inhaesionis quod illud est quod ita recipit modificationem ut ipsum non recipiatur in alio tanquam in subjecto inhaesionis : atqui anima rationalis ita recipit Metaphysicam ut ipsa Non recipiatur in alio tanquam in subjecto inhaesionis; ergo anima rationalis, &c. Pauci homines sunt subjecta denominationis ; nam subjectum denominationis ali
cujus habitus illud est quod ab hoc habitu
tale denominatur : atqui pauci homines denominantur Metaphysici a Metaphysicii; ergo pauci homines sunt subjecta denominationis Metaphysices. Causa materialis ex qua eductionis est
eadem anima ; nam anima est id ex quo educuntur actus, v. g. perceptiones quibus comparatur Metaphysica . Causa materialis physica ex qua ComPO-stionis sunt variae partes ex quibus constat
Meia phy sica. Causa formalis physica Metaphysices est
dispositio per methodum introducenda in illas partes. Causa materialis metaphysica est ipsius Metaphysicae genus. Causa formalis est ipsius differentia. Porro genus & differentia dicunt ordinem ad objectum ; genus quidem ad o lectum materiale, differentia vero ad objectum formale.
20쪽
objectum materiale Metaphysices est eas, ct species entis proprie dictae; nam Meta- physica ita versatur circit ens & species ejus proprie dictas, ut circa haec omnia alia disciplina possit versari. Objectum formale est ratio ut sic , dc ratio qua species sunt proprie dictae; nam Metaphysica it speculatur illas rationes, ut nulla alia disciplina haec entia speculetur sub hoc respectu ; ergo objectum totale Metaphysices sunt ens ut sic , & ipsius species proprie dictae , quatenus sunt propriὸ dictae. Ergo cum virtus mentis , sive scientia , specificetur ab objecto , Metaphysica definiri debet sapientia speculatrix entis ut sc& specierum ejus proprie dictarum, quatenus sunt proprie dictae.
Metaphysicae proprietates non intelliget nisi Metaphysicus ; eas nec carnis oculus vidit, nec auris audivit , nec os hominis eloqui potest ; sapiat, qui voluerit eas intelligere , duas tamen hic laudabo. Primo. Metaphysica nobilior est aliis caeteris scientiis naturalibus ratione certitudinis ; unde certitudo, quae ne divinitus quidem potest subesse falsitati, ab ipsa denominata fuit certitudo metaphysica ; quae