장음표시 사용
41쪽
18 METAPHYsICA. Ut tollatur confuso, vox causa vel sumitur lath, vel stricte, vel proprie. Causa late sumpta est id omne quod necessarium est & concurrit ad productionem alterius; & eo sensu occasiones, conditiones , elementa , appellantur cauta ; v. g. apertio fenestrae, quae est conditio sine qu1 non illuminatur cubiculum , dici potest late causa illuminationis; lapis obvius Petro dicitur causa lapsus, &c. Causa stricte sumitur pro sola causaessiciente , quia causalitas causae essicientis notior est & insignior quam causalitas alia
Causa proprie definitur principium per se influens esse in quid contingens. Cum dicitur per se influens, differt ab occasionibus , quae influunt quidem , sed per accidens; sic lapis, qui est duritie sua occasio lapsus, per se non influit, sed per
Cum dicitur influens , differt conditione sine qua non , quae proprie non influit , sed est conditio sine qua non foret influxus , v. g. apertio fenestrae , de qua supra
Denique cum dicitur Influens in quid contingens , hoc intelligi debet de causa principe, quae debet distingui a causis in utrumentalibus.
Causa dicit ordinem ad effectum : ita
42쪽
effectum & causa sunt duo correlata; proindeque sunt simul cognitione, neque unum potest intelligi, quin intelligatur alterum. Effectum & causam existere fassi sunt hactenus Metaphysici omnes, si non creatione , de qua aliquando , saltem eductio ne , quia constat & interire & prodire de novo nostras impressiones aliasque functiones , a quo tandem veniant illae; unde ipsi Pyrrhonii dicebant quidem se non es Iecertos de causis determinatis impressionum& aliarum lanctionum, fatebantur tamense certos esse de causa generali, id est, fatebantur eas oriri ab aliqua causa ; qua
nam ignorationem profitebantur. Praeterea , licet non esset certitudo, meta-
physica existere corpora his modificationibus affecta , quales patent testimoniis &relationibus sensuum , tamen philosophicὸ Constat ea sc configurata & modificata esse
possibilia ; philosophice constat illas modificationes non esse essentiales , proindeque
esse separabiles & compatibiles, & esse posse in perpetua vicissitudine , quia haec concipiuntur; ergo supponi potest philos
phice ea sic existere : porro non possunt supponi sic existentia, nisi supponatur causa quae haec omnia operetur ; quaenam 3 aliquando videbitur ; ergo dantur causa Meflectum.
Quanquam hisce temporibus Langenhe-
43쪽
3o META PHYSICA.rius, postquam , agendi ratione plane no a, Metaphysicae notionem pluribus verbis ait
lit , ut ipsam secerneret ab aliis disciplia is, quae non sunt, inquit, nisi nominum dispositiones, dixit palam effectum & causam esse metaphysice impossibilia ; ne tamen videretur Religionis vel naturalis hostis insensissimus, articulum fidei posuit, unum Deum creatorem rerum omnium, visibilium di invisibilium. Dialogo 3'. pag. 3Ι. At, bone Deust qualis est ista siles quae Confitetur punctum quod ratio metaphysica demonstrat impossibile 3 rationes legi &audivi quas in dissertatione de causis &effectibus exactiore pollicetur, quibus non modo dicit se non intelligere quid sint causa S effectum, ut nos loquimur, cum agitur de Mylteriis ; sed etiam videtur sibi impos sibilitatem causae & effecti ratione naturali demonstrare : qui eas audiet, audiet somniantis deliria. At, inquies , intelligit ipse Theologiam surrima certitudine idem docere. Dixit p. 3 . id fateor ; sed si idem die-
tum urgeas adversus ipsum , respondet: Sermonem loquor communem: nondum inventa est lingua metaphsica, si quando fuerit, intelligentiae , mediusfidius , caruerit vocabulo , multisque aliis ; & loquendo metais physice , asserit audaciter : causa ct e sectus pon dilberant , non dua res sunt , sed una
44쪽
eddemque, nec scientia est, sed ignorantia , si dicas res esse diversas vel duas. Haec in lucem publicam 1 me missa sunt
dum viveret, tum ineunte anno I POL. tum ineunte anno 17o . quae tamen nec 1 se scrip
ta negavit, nec, quod sciam , emendavit. Quaerunt contenti ossis Philosophi quo-tuplex sit causa proprie dicta : quatuor numerant Peripatetici, finalem, efficientem, materialem , & formalem , quibus memplarem addunt Platonici : agendo de singulis patebit quid ego Nentiam. Quatuor potissimum in causa propriδdicta spectari possunt. Primum est entitas,
seu natura allius, quod causa dicitur. Secundum est virtus caulandi in ill 1 re , quae causa dicitur; seu id per quod causia constituitur formaliter potens ut causezeffectum; illud autem dicitur causalitas in actu primo. Tertium est ipsa actio causandi, sive specialis influxus causae in effectum ς dici tur causialitas in actu secundo. Quartum est ordo causae ad effectum. Omnis causa prior est , saltem natura , effecto; effectum vero posterius est , quia effectum habet 1 causa, quod existat per productionem sui. Dices : causa & effectum sunt relata ;porro relata sunt simul natur I : ergo caesa non est natura prior effecto.
45쪽
,1 META pHYSICA. Distinguo majorem : relata sermaliter sumpta ut relata sunt, concedo majorem: xelata materialiter sumpta , id est, ea quae relata sunt postea in instanti a quo antec denti relationem, nego majorem: atqui, &c. Distinguo minorem : relata sermaliter sumpta ut relata sunt, sunt simul natura ,
Concedo minorem: relata materialiter sumpta , nego minorem : nam relatio consequitur influxum causae, & productionem passivam effecti. Causa vero influens prior est, saltem natura, eo quod producitur. Dices iterum .: finis non est prior mediis: sed media sunt effectus finis; ergo, &c.
Distinguo majorem : non est prior ordine executionis, concedo majorem : ordine intentionis , nego majorem : ergo , &c. Distinguo consequens: finis non est prior mediis in ordine executionis, concedo consequentiam : ordine intentionis, nego consequentiam.
Itaque prioritas eo loci duplex distingui debet; alia intentionis , alia executioni S. Illud est prius ordine intentionis, quod prius intenditur.' Illud est prius ordine executionis, quod
Porro finis prius intenditur ; ergo prior est mediis in intentione : mediis prius utimur ; ergo finis posterior est in executione, quia posterior acquiritur & comparatur.
46쪽
META PNYsICA. 3 Quidam hanc causarum proprietatem laudant, quod omnes sibi sint mutuo causae
At primo , si agatur de causa materiali& formali , non sunt proprie causae , ut videbitur, nec materialis est causa influxus formalis. Secundo. Si agitur de tribus aliis , aliquando finis ita necessario rapit causamesticientem , ut causa essiciens non sit causa talis influxus.
De Causa finali. Finis est proprie causa ; finis quippe proprie influit; imo caeteras causas ita movet& applicat ad agendum, ut sublato ipsius
influxu, causa efficiens nihil operaretur , V. g. si aegrotus non teneretur desiderio sanitatis nec medicos vocaret , nec pararet remedia , nec paratis uteretur ; ergo finis est proprie causa. Dices : quod non existit , non potest proprie influere ; prius enim est existere simpliciter quam fecundum quid , ut loquuntur : atqui finis non existit; V. g. non existit sanitas cum aegrotus vocat medicos, assiimit remedia ; ergo , &C. Distinguo majorem : quod non existit,
non potest proprie influere physicὸ , put1 Producendo , concedo majorem : influere
47쪽
METAPHYsICA. moraliter, puta excitando , nego maiorem: porrδ finis non existit cum influit , nam , ut dictum est, posterior est in executione, proindeque non potest proprie influere , id est , producendo , quia non est ipse finis qui producit; sed potest influere proprie &moraliter , quia movet & impeli t causam efficientem ut producat; quapropter finis non est causa stricte sumpta , causa physica& producens; sed est causa proprie , causa, inquam, moralis, movens & excitans. Subsumes : atqui quod non existit non potest etiam moraliter influere , nihili quippe nulla est virtus , nulla proprietas ergo finis non est causa proprie dicta vel moralis.
Distinguo subsumptum: quod non existit non potest moraliter influere , si non judicetur possibile, concedo : si judicetur possibile , nego e v. g. hoc ipso quod lanitas ab aegroto judicetur possibilis , hoc sufficit ut vocet medicos , assumat remedia , quod idem non sufficeret si judicaretur impossibilis, quod idem non sufficeret si ageretur de causa efficiente, de qua debet intelligi illud effatum, prius est existere quam operarι.
Bonitas vera vel apparens est virtus causandi causae final s , sive ipsius causalitas in
actu primo ; nam virtus causandi est id petquod causa constituitur potens causare ratu ui bonitas vera vel apparens est id per
quod finis potest causare , id est , movere
48쪽
M E T A P π Y s I c A. 3 s& excitare ; v. g. bonitas sanitatis est virtus qua sanitas in ratione causae potest movere aegrotantem ad assii menda remedia quibus sanitas procuretur et ergo bonitas saltem apparens est virtus causandi causae finalis Causalitas in actu secundo est motio gnam causalitas in adhu secundo est actualis influxus causae, quo posito, causa intelligitur actu causans : atqui motione posita, Causa finalis intelligitur actu causans, quippae eo ipso finis intelligitur influere , cum causa: essiciens movetur & allicitur ad agendum pergo causalitas in actu secundo causae finis sis , est motio. Haec motio dicitur vulgo metaphori caepropter analogiam quam habet cum motione , Cum impulsu quo unum corpUS movet aliud , v. g. cum motione qua sagitta impellitur ad scopum; inde ramen non se-qu: tur finem esse causam metaphoricam , quia haec motio est vera causalitas, nota metaphorica; quemadmodum viror est risus metaphor cus, clim dicitur: prata rident nec tamen viror est metaphoricus, sed verus,
Quaerunt eo loci Metaphysici per quid
Ut eorum verbis utar , duplex est esse finis; aliud est esse intentionale finiue, aliut
Esse reale finis, est idipsum quod finis est.
49쪽
Esse intentionale finis, est ipsius finis existentia in intellectu. Porro duplex est esse intentionale finis; aliud est elle intentionale objectivum, aliud est esse intentionale formale. Este intentionale objectivum , est bonitas sinis cognita. Esse intentionale formale finis , est ipsa cognitio bonitatis finis. Finis non movet per suum esse reale simpliciter ; nam ad hoc satis est quod finis non moveat , nisi
ipsius bonitas cognita sit, id est, judicata: atqui finis non movet, nisi ipsius bonitas sit judicata , quia ignoti , sive ejus quod
non judicatur cognitum , nulla cupido, nullum odium. Finis non movet etiam per suum esse intentionale formale , sed per suum esse intentionale objectivum; nam per illud movet finis, quod applicat causiam efficientem ad agendum, & cujus gratia operatur causa efficiens : atqui non ipsum de fine judicium, sed ipse finis judicatus bonus applicat causam efficientem ad agendum ; causa efficiens non operatur propter boni finis cognitionem , quam habet antequam operetur ,
sed propter finem qui bonus judicatur: V. g. non solum sanitatis cognitionem desiderat aegrotus, sed ipsam sanitatem cognitam, cujus gratia operatur, & qua obtenta, abstinet a remediis . aYaruo concupiscit ipsas
50쪽
META PHYsICA. 3 divitias , non autem judicium quod fert de divitiis; superbus ipsos ambit honores ; ergo finis movet per suum esse intentionale ob lectivum. Quapropter esse intentionale formale finis, id est, judicium quod fert de bonitate finis, est dumtaxat conditio sine qua finis non moVeret : nam hoc ipso quod finis debeat judicari bonus , ut applicet causam essicientem ad agendum, haec cognitio, seu judicium , est conditio sine qua finis non mo
Veret ; haec enim cognitio praerequiritur ut ipse finis moveat, quemadmodum BP pr
ximatio ligni ad ignem praerequiritur ad
Dices : motis finis nihil aliud est quam sinis cognitio; sed motio est causalitas finis; ergo cognitio finis seu ipsius esse intentionale formale est ipsius causalitas. Nego majorem : motio enim est ex eo quod finis cognoscatur, & finem cognitum
ut bonum sequitur , sed non est ipsa finis cognitio seu judicium de bonitate finis. De uectibus Finis.
Actiones nostiae sunt vel circa media, vel circii finem ipsum. Tres autem sunt actus circa media, ut notavit S. Thomas, scilicet consensus , electio , & usius : tres
pariter circὶ finem ipsum , puta volitio, intentio, & fruitio.