Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Metaphysica

발행: 1757년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

8 META PHYSICA.quidem certitudo nititur perceptione. Hinc nemini mirum videri debet si Metaphysica cicar ut Philosophia prima; si dicatur basis& fundamentum omnium omnino disciplinarum , cum omnes certitudinem suam mutuentur a veritate principiorum quae se inpeditat; hinc ipsam dixi radicem & trun cum scientiarum quae non sunt nisi rami arboris philosophicae , foliis, floribus re

ructibus Ornati. .

Praeterea nobilior est etiam aliis dbsciplimis ratione sui objecti, qua parte agit de Deo , de Angelis, de anima rationali; cum enim haec Objecta omnibus aliis sint excellentiora , sequitur eorum conditionem, quia disciplina quaevis ab objecto tuo specificatur. Denique avocat hominem a sensibus de motibus animi indomitis , dum objecta si bhmiora exhibet, quibus mens occupata minus sollicitatur ad lib1dines & ad objecta terrestria; proindeque iub eo respectu dici pote it pretiosior auro & argento, speciosior sole , & luna pulchrior , est enim verEsapientia.

suoluplex fit Metaphsica. Meta phy sica ratione sui objecti, alia est

generalis, quae Ontologia dicitur; alia specialis, quae vocatur Pneumatologia.

22쪽

META PHYSICA. s

META PHYSICA GENERALIS,

HAEC prima Metaphysicae pars spec

latur ens ut sic, id est, ipsius naturam , existentiam , principia , proprierates re primas ejus i pecies ; put1 substantiam , seu rem , & rationem, seu modificationem. Α nobis dicitur Ontologia ἀνο- Graeco, id est , sermo de ente; quapropter more solito quaeritur

Quid sit Ens.

Vox ista Ens est ex earum numero quae definitione log ca Obscuriores fierent; coctus enim & indoctus, rusticus & nobilis , vir & muliercula nomine entis intelligunt illud omne quod opponitur nihilo, quod est extra nihil. Quanquam apud Philosophos ens sumitur pro eo omni quod est possibile , s .e non ; eo sensu Gigas qui tangeret luriam,

totamque manibus complecteretur, est ens,

quia, licὸt non existat, est possibilis; hine ratio nomine entis significata a Philosophis dicitur capacitas existendi, sive possibilitas, cui opponitur impossibilitas.

23쪽

Possibile illud est quod constat attributis Consentientibus; proinde impossibile illud est

cujus attributa repugnant: sic figura triangula possibilis est , quia ratio figurae &ratio trianguli secum consentiunt : at circulus quadratus est impossibilis, quia ratio circuli & ratio quadrati repugnant & sunt incompatibiles ; ergo possibilitas est attributorum consensio ε, impossibilitas autem attributorum repugnantia , sue incompa libilitas.

Unde repetantur missibilisas ct impiabilitas. Sunt Philosophi qui docent possibilitatem dc impossibilitatem repeti libero divinae voluntatis decreto , ita ut ea possibilia snt quae Deus vulla facere possibilia ; ea vero sint impossibilia , quae vult ipse facere impossibilia: hinc quae possibilia sunt, potuit facere impossibilia , & quae sunt impossibilia potuit facere possibilia; v. g. qui possibilis est triangulus potuit, inquiunt,

fieri impossibilis , & qui impossibilis est mons sine valle , fieri potuit possibilis tergo quod est possibile fieri potest tropos.sbile, & quod est impossibile fieri potest possibile.

Hinc juxta ipsos essentiae mutari possimi, non quidem a creaturis, sed a Deo, qui Potuit& potest, si voluerit, totum palles

Diuili sed by Coo le

24쪽

minus efficere , dare unum & duo quae non faciant tria. Ex hoc errore metaphysco manavit in res morales opinio , nimirum ea quae de se& essentialiter bona sunt in ordine morali, posse fieri mala in eodem ordine, & quae de se mala sunt posse fieri bona, V. g. amorem Dei posse λ libero Dei decreto esse quid malum , e odium Dei esse quid bonum I quam quidem opinionem , ut cu jussi-bet scientiae ruinam & perniciem, damnavimus in nostra Philosophia morali. Occasionem sic opinandi dedere nonnullis verba quaedam Cartesii quae ipsi alicubi

exciderunt; eilentiam corporis reposuit in extensione actuali : Theologi plures ven rabile Eucharistiae Sacramentum in quo Christi corpus actu inextensum putabatur, objecere; quid Cartesius 3 Inter varia res ponsa hoc dedit : mentem humanam pusillam & infirmam non posse attingere quae cumque potest facere Deus ; se nec velle nec posse ponere limites ei qui potest cere potentiam in brachio suo : Deum forte facere posse ut unum δc duo non faciant tria, ut triangulus non habeat tres anquios ; proindeque ut corpus quod est essentialiter extensum adhu , fiat aliquando actu inextentum ; caeterum se de praesenti argumento locutum fuisse juxta Philosopho-Lum regulas, neque unquam 1 bi in mente

25쪽

suisse ut fidei Catholicae dogmata labefac- raret sua Philosophia.

Hancce timidam ut patet hac Voce , forte, responsionem Cartesii, seu potius evasionem, statim, ut axioma philosophicum Posuere quidam ex ejus discipulis , & ab hisce temporibus estentias a Deo mutabiles ,& poisibilitatem aut impossibilitatem ab ipsius decreto libero ortum ducere docuerunt. Contra eos sit PRIMI PROPOSITIO. Possibilitas & impossibilitas entium non repetuntur a divina voluntate, nec ab

omnipotentia.

Probatur : nam primo, propositio quae nullo nititur motivo sussicienti ut certa sita Philosophis admitti non debet : atqui propositio enuntians possibilitatem & impossibilitatem repetendas esse sive a decreto libero Dei , sive ab omnipotentia , nullo motivo sufficienti nititur , ut certa sit &admitti debeat Philosophis; nam, ut dictum est saepius, quinque sunt motiva iudiciorum nostrorum : cupiditas , relatio ali rum hominum , relatio nostrorum sensuum,

relatio Dei, & nostra perceptio ; jam verbcupiditas non aucitur a Philolopho, relatio sensuum pariter in hac causa audiri non potest, cum sit mere metaphysica ; ncc etiam

26쪽

MATA PHYSICA. 13

relatio Dei, quia haec opinio ad fidem non Pertinet: supersunt ergo motiva duo; putarelatio hominum Sc ipsa perceptio : atqui hominum relatio, ipsius Cartesiit autoritas , non est motivum sufficiens ut dicantur possibilitas & impossibilitas repeti 1 decreto Dei libero & ab omnipotentia. Primo quidem, Cartesii autoritas non est motivum sufficiens ut illa persuadeatur Opinio, praesertim ver5 apud suos discipulos, qui canunt ubique Philosophiam autoritate nullatenus niti , sed ratione uola ;qui tanquam vitium Peripateticis Objiciunt eorum observantiam erga suum Aristin lem , nisi velint Cartesium jam esse ducem irrefragabilem, cuius autoritas sit ipsa ratio, quod a nemine concedi potest , si sit Phil sophus; atque praesertim in hac occasione Ha qua Cartesius timidus assertor huic opi . nioni locum dedit, ut difficultate liber

retur in quam descendere nunquam voluit. Deinde vero perceptio non est motivum hujusce opinionis; nam perceptio non est motivum hujusce opinionis, si in hoc praesenti rerum statu nemo possit concipere essentias este mutabiles: atqui nemo pcilest in hoc praesenti rerum statu concipere essentias esse mutabiles, v. g. nemo potest concipere circulum qua st qaadrilaterus ; nam

quidquid percipitur in hoc praesentb statu est juxta Cartesianos possibile in hoc pra senti

27쪽

natu : atqui circulus qui sit quadrilaterus non est juxta Cartesianos posSibilis in hoc praesenti statu ; ergo in hoc praesenti stata

non concipitur essentias esse mutabiles; ergo haec opinio , essentias nempe esse mutabiles, nullo motivo nititur sufficienti ut admittatuta Et certe possibilitas entium non repetitura divina voluntate , neque ab omnipoten-ῆia , si prius sit entia esse possibilia quὶm

intelligantur in Deo decretum liberum , Machio omnipotentiae r atqui prius est entia esse possibilia quam intelligantur in Deo decretum liberum & actio omnipotentiae, tres enim eo loci distingui debent in Deo facultates , intellectus , voluntas , &omnipotentia; actio intellectus praeit sane actioni voluntatis , & actio voluntatis praeit actioni omnipotentiae : porro possibilia sunt objectum intellectus divini ; ergo sunt antecedenter ad actionem voluntatis & adactionem omnipotentiae; ergo prius est esse possibilia quam Deus libere velit &agat;

ergo possibilitas entium non repetitur, &c., Hancce demonstrationem capient adve

sarii, si haec tria distinguant , possibile ,

futurum , & existens , suo ordine posita dc respondentia eodem ordine ; possibile quidem intellectui, futurum voluntati, &existenS Omnipotentiae; ita ut possibilia simul sint cum actione intellectus , futura cum actione voluntatis, exulanua cum actiong

28쪽

M ET A PHYsIC A.' Is omnipotentiae : ex quo sequitur possibilia esse antecedenter ad actionem voluntatis, Scfutura antecedenter ad actionem omnipotentiae ; quia possibilia simul sunt cum ac tione intellectus, quae praeit actioni volun talis , 8c futura sunt cum actione voluntatis , quae praeit actioni omnipotentiar.

Secundo. Quod petitur 1 decreto Dei libero, dc actione omnipotentiar, in se contingens est 3c mutabile : atqui possibilia non sunt in se contingentia dc mutabilia; nam pos sibilia , quippe quae reciprocantur cum in telligibil&us , sunt objecta perceptionum divinarum : atqui objecta perceptionum divinarum non sunt in se contingentia Scmutabilia ; nam si objecta perceptionum divinarum forent in se contingentia dc m tabilia , perceptiones divinae serent in se Contingentes Sc mutabiles: atqui absurdum est perceptiones divinas esse contingentes Ec mutabiles, scilicet sunt Dei persectiones de ipsius sapientia I Deus enim perfectior intelligitur ex eo quod percipiat de intelligat, α aliunde ipsius sapientia non est conis tingens ic mutabilis ; alioqui, dum volunt

sacere Deum omnipotentem , eum se a sapientia fraudant ; persectiones tamen Dei non sunt contingentes & mutabiles, quia

necessario perfectissimus est ; ergo possibilia non sunt in se contingentia dc mutabilia:

29쪽

16 META PHYSICA.

Lege quae a nobis dicta sunt de discrimine essentiali inter ea quae de se bona sunt& de se mala , sub hoc titulo: utrum ea quae de se bona sunt possint fieri mala. Objectionum Solutio. Objicies 1'. Ens omnipotens potest sacere omnia : a qui Deus est ens omnipotens ; ergo facere potest ut quae possibilia sunt sint impossibilia , & vicissim.

Nego consequentiam : argumentum non

est in forma ; nam , ut esset in forma , facere ut possibilia sint impossibilia , esset facere aliquid ; porrδ cum hoc sit impossibile, non potest dici quod esset facere aliquid Instabis : possibilia saltem aliqua a Deo dependent; ergo facere potest ut sint imis possibilia.

Distinguo antecedens: aliqua a Deo de- 'pendent , ut sint futura & existentia , COn- Cedo antecedens : ut sint possibilia , nego antecedens dc consequentiam. Itaque tres formae distingui debent; pos.sbilitas, futuritio , & existentia, quae nusquam confundi debent : tres illae formae, ut jam dictum est , connotant tres in Deo facultates omninδ diversas; possibilitas conis notat intellectum, si turitio voluntatem,

existentia omnipotentiam ; quippe possibilitas intelligitur, decernitur futuritio , pro

30쪽

METAPHYsICA. I ducitur existentia : porro correlatio quae est inter actiones illarum facultatum , &ipsarum objecta , postulat ut obiecta eum servent inter se ordinem quem servant actiones, & vicissim ut actiones eum servent inter se ordinem quem servant objecta , correlata enim sunt simul natura & cognitione ; igitur, ut possibile praeit futuro , ita intellectio praeit volitioni ; ac vicissim , ut intellectio praeit volitioni, ita possibile prasit futuro; ergo cum possibili intellectio, cum intellectione possibile, sunt antecedenter advolitionem & Omnipotentiam. Urgebis : possibile idem est ac ens , sed aliquod ens est contingens ; nam , ut dOceret Philosophi, elat s differentiae div sivae sunt contingentia & necessitas ; ergo ali quod possi Sile est contingens.

Distinguo minoi em: aliquod ens est conis tingens ratione futuritionis & existentiae, Concedo minorem: ratione possibilitatis, nego minorem I ergo, &c.

Distinguo con sequens: aliquod possibile

est contingens ratione suturitionis & exis. tentiae, concedo consequentiam : ratione possibilitatis , nego consequentiam : nam

quodcumque est possibile , necessarib po Lubile est , & quodcumque est necessario possibile, vel est necessario existens , vel est

contingenter existens.

Premes. Ab eo ens habet ut sit possibile,

SEARCH

MENU NAVIGATION