장음표시 사용
31쪽
quo posito, possibile est , quo sublato, non est possibile : atqui , posito Deo, creatura possibilis est , iplo sublato, creatura non est possibilis; ergo, &C. Distinguo majorem : quo posito & quo
sublato tanquam causa, concedo majorem e tanquam aliquo necc ssario connexo , nego majorem : atqui, &c. distinguo minorem et posito Deo tanquam aliquo necessario con nexo , creatura possibilis est, concedo mino Fem : polito Deo tanquam causa possibilitatis, creatura possibilis est, nego minorem: ergo , &c. nego consequentiam.
Insistes: scientia divina de possibilibus est
practica; ergo Deo posito tanquam cauSapois bilitatis , creatura possibilis est. Distinguo antecedens : practica est prout dirigit Deum ad decernendam suturitionem M producendam existentiam , concedo antecedens : ad faciendam possibilitatem, nego antecedens : haec aliquando fusius. SEc UNDA PROPOSITIO. Possibilitas entium est ab ipsis entibus , di a nulla alia causa oritur. Probatur : est quippe ipsa attributorum consensio; unde statim atque duo consentiunt attributa , intelliguntur & sunt possibilia , seu totum ex illis resultans est possibile. Dices : ut aliquid sit possibile , v. g.
32쪽
META PHYSICA. Is scamnum , requiritur quod possit creari: ut autem possit creari, requiritur omnipotentia divina; ergo possibilitas alicujus entis pendet saltem ex parte ab ordine ad omni Poten
Distinguo majorem t ut aliquod ens sit possibile sub ratione producibilis,debet posse
creari, Concedo majorem : ut sit possibile sub ratione possibilis praeci se, nego majorem: atqui, &C. concedo minorem de distinguo Consequens: possibilitas entis ut producibile est repetitur ab ordine ad omnipotentiam , Concedo consequentiam : ut praecise possiabile est , nego consequentiam. Itaque possibilia quaecumque a semetipsis possibilia sunt: verum inter ea quaedam nec Possunt elle futura, nec possunt esse existentia a semetipsis : uno verbo, quaedam producibilia sunt, ea vero sub respectu producibilia talis ordinem dicunt ad omnipotentiam e hinc licet possibilitas sit essentialis illis entiabus, intelligi tamen possunt inadaequate, nimirum quin intelligantur producibilia : sic materiam dabit Atheus postibilem, quam intelligit, licet ipsam non intelligat producibilem a Instabis : intelligit Atheus existere mateistiam quam negabit productam , neque tamen hoc impedit quominus existentia materiae 1 Deo fuerit producta : ergo materia
poterit intelligi possibilis, licὸt non intellia
33쪽
ao M E T A P Et Y S I C A. Eatur producibilis; neque tamen illud im-Pediet quominus pollibilitas ejus veniat ab
Nego constantissime intelligi posse ab
Atheo sive a quocumque alio materiam elle existentem ; ausim dicere quod si materia pollet intei ligi cile existeias, merito negaretur producta ; nam ii pollet intelligi haec propositio , materia est exiyiens , existentia Perciperetur in materia : si existentia perinciperetur in materat , foret materiae essentialis; ergo materiae conveniret ab aeterno& inde pendenter a Deo. Distinguat Phil sophus inter percipere S judicare; judicat quidem Atheus ipsam materiam existere rsed ex alio motivo quam ex perceptione, puta ex relationibus animae & testimoniis , ut demonstrabitur. Percipitur quidem maviteria producibilis r unde producibilitas percipitur in materia quae possibilis est ; sed illa producibilitas supponit ipsam possibilitatem , non esticit. TERTIA PROPOSITIO. Impossibilitas est intrin eca attributorum repugnantia , neque ab ulla causa oritur. Probatur : enim vero statim atque duo termini incompatibiles percipiuntur , statim
intelligitur non polle totum aliquod ex illissimul positis confiari & resultare; termini
34쪽
duo ratione sui & seorsim spectati entia sunt & poliunt concipi ; v. g. terminus , Deus, terminus , crudelis , concipi possunt, res habens divinitatem concipi potest & est possibilis , res habens crudelitatem pariter e sed quia crudelitas percipitur exclusa a re habente divinitatem, ideo Deus qui sit crudelis judicatur impossibilis, totumque resul tans ex illis duobus terminis est impossibile& concipi nequit nisi ut impossibile. Verum sit incompatibilitas entium necesse est; nec enim sola separatio formalitatum sufficit ut si incompat bilitas; quapropter si quis in exemplum impossibilium afferret
montem aureum , cave exemplum admittas ; non existit forsan mons aureus , sed existere potest: si quis laudet hirco-cervum , aliud exemplum postula; nam si agatur de solis partibus organicis hirci & cervi, quidni dari possit totum , cujus media pars sit organorum & configurationum tum interna-Tum , tum externarum , quae hirco conveniunt ; altera vero earum partium mechanicarum quae cervum constituunt λ habemus , V. g. arbores, quarum media pars est prunus, altera sunt mala persca
Si verδ agitur de formis substantialibus
hirci & cervi, quis novit utrum animae brutorum, praesertim persectorum , sint specie diversae 3 quis audeat negare eas etiam specie diversas uniri simul non posse i quidni
35쪽
11 META PHYSICA. anima hirci suas exerceat functiones occasione motuum in organis sibi destinatis, anima vero cervi suas occasione motuum
in organis sibi propriis 3 Hermes Gallicus refert genitos Argentorati canes duos, maiaculum & foeminam, quorum aures, pedes, caudae, erant selium partes organicae , qui canes quasdam functiones selibus proprias exercebant ; legere est passim apud Historicos Varia portenta quibus credere licet variorum seminum commixtione aliisque causis in Physica exponendis, fieri pol te incredibiles partium organicarum commissuras ;afferantur ergo in exempla impossibilium ea quae percipiuntur incompatibilia, nec de
aliis mentio fiat in metaphysicis. An si Ens. Idem est ac si quaereretur an aliquod possibile sit existens; aliquod autem possibile esse existens , quis neget, nisi mentiatur , nimirum unul quisque ex intimo con scientiae sensu certus est te cogitare, certus
est se cogitantem existere: ipse Langenherius, de quo pluries dictum fuit, hoc unum fatebatur sibi constare certum & quidem metaphysice. Neque facile quis mihi persuaderet Pyrrhonem , & fortiori, sectam quae ipsi tribuitur, usquam dubitasse de existentia sui cogitantis ; neque enim fingenda
36쪽
sunt monstra quae debellemus; atque si aliquis diceret se dubitare de hoc articulo , conscientia protinus reclamaret. Possibilia autem alia existere demonstrabitur, cum invictissime probabo duas esse existentis species , puta existentis necessario, & existentis contingenter ; dari proinde dic ferentias quibus multiplicetur existens; aliam quae sit existendi necessitas : aliam quae sit contingentia, seu indifferentia ad existe dum de non existendum.
Cur fit Ens. Legenda sunt accurate quae I nobis scripta sunt in ipso limine introductionis ad Philosophiam nostram , sub hoc titulo : De quaestione cur sit. Principium dictum fuit id unde at quid . vel est, vel fit, vel judicatur : inde triplex principium agnovi , aliud judicii , aliud compositionis, aliud productionis.
Dixi postea de principio judicii , quod duplex distinctiun est, aliud simplex, aliud
Ad principium simplex revocavi omnia
motiva judiciorum nostrorum tum intrinis seca, tum extrinseca. Intrinseca omnino quinque numerata
sunt , puta perceptio , divina autoritas , relatio nostrorum 1ensuum, relatio aliorum
37쪽
α4 META PHYSICA.hominum, & cupiditas; haec autem examini subjecta sunt, praesertim in Logica nostra.
Primum judicii philosophici principium
dixi non esse nis propositionem quae sit ultima ratio philosophicae certitudinis , &hanc assignavi, quidquid percipitur illud est certissimum : quod quidem invictissime 1 nobis demonstratum fuit; sed contra quae nobis probata sunt insurrexit Magister Ioannes Duli amet, quondam Philosophiae Professor in Plestaeo : sed ut fiat satis ejus objectionibus, sit Objectionum Solutio. objicies iq. cum ipso : quidquid enumtiatur, quidquid concluditur, est intelligibile; sed quidquid enuntiatur, quidquid
concluditur, non est ideo verum; ergo quidquid percipitur non est ideo verum. Nego majorem : nam selae propositiones in ordine metaphysico sunt intelligibiles: quae sunt in ordine physico nullatenus sunt elligibiles, & alio nituntur motivo quam Perceptione, ut passim in to m. I & a . 1 me probatum fuit.
Urgebis r equidem quidquid concipitur per se, proxime, & per proprias species, est ideo verum is sed quidquid concipitur per aliud , mediate & per alienas species , non est ideo verum. Hoc
38쪽
Hoc argumentum secundum se totum habeo ut verba & voces , & praeterea nihil: revera species unius objecti intuitum & perceptionem alterius objecti potest excitare , ut a nobis observatum est in Logica sub titulo de Signo, sed intuitus unius objecti non potest esse intuitus alterius objecti diversi. Objicies a . cum eodem : haec propositio, quidquid percipitur, illud est certissi,num, est reflexa : ea vero, impossibile est idem simul
esse ct non esse, est directa: porro, generatim loquendo, inquiebat Hamelius , propositio certissima inter directas certior est propositione certissima inter reflexas; quamobrems concludebat ipse in qui procedit ad abundantiam doctrinae ab ista propositione , impossibile est, &c. ad hanc, quidquid percipitur,&c. procedit a certissima directa ad certissimam reflexam, ab uno genere propositionis ad aliud genus, adeoque certior evadit, non quidem intensive, sed extensivε, ut Philosophi loquuntur. Primδ. Nego propositionem , impossibile est , &c. esse inter directas, sed est inter reflexas : id potuisset Autor intelligere, si legisset quae dicta sunt tomo I'. Illae solae
propositiones sunt inter directas, quae consistant ex intimo conscientiae sensu, quae seruntur de entibus , ut se habent in ordine ad nos; caeterae vero sunt inter reflexas,
39쪽
nec ulla certitudine philosophica gaudent, nisi nitantur perceptione nata ex attentione& reflexione ; ita certe perceptio fons est totius philosophicae certitudinis , & haec propositio , impetibile est, non est, philosophice certa , nisi quatenus percipitur ; adeoque non evadit Philosophus certior dum procedit ad istam, quidquid percipitur, &c. imo suam habet certitudinem qua antea carebat, dum hanc habet regulam , quidquid percipitur, &c. Secundo. Ille certior fit extensive, si bene voces capio, qui de pluribus fit certus; ille vero certior fit intenuve , qui majorem gradum habet certitudinis: atqui eX propositione , quidquid percipitur, &c. major est gradus certitudinis de hac, impVsibile est,&c. ergo nedum qui procedit ab ista propositione, impos te est, &c. ad hanc, quidquid percipitur , &c. certior evadat extensive, ut contrii fiat ipse certior intensive , cum reperit fontem & rationem ultimam
philosophicae certitudinis in quibuslibet propositionibus quae sunt in se intelligibiles. De Principio Productionis. Non repetam eo loci quae I nobis dicta sunt de productione generatim sumpta , eujus sunt duae species, alia necessario aeterisna , jRSis, PerPζtua, qualis est productio
40쪽
Verbi divini Patre Asterno , quae dicitur generatio, qualis est productio Spiritus sancti a Patre δc Filio , quae simpliciter dicitur processio; alia quae est libera & contingens, quae pariter duplex est, scilicet vel creatio , vel factura; factura autem quae duplex pariter dicitur, vel generatio , vel eductio. Theologi, cum dixerunt Patrem esse qui indem in divinis principium sui Filii , abstinuerunt ab hac voce causa , ut significarent discrimen inter productionem personarum divinarum & product onem rerum contin
gentium , qualescumque sint : aliud enim nomen debet assignari principio productio nis quae est necessario aeterna , jugis, perpetua , aliud autem productioni quae est libera & contingens. Hinc Pater Atemus principiam est Filii, & Filius principiatum;
Deus autem dicitur causa , cum producit creaturas, cum creata disponit, conservat& movet, quia haec liberrime facit, idem' que sunt estecta. De Causa. Varias habet acceptiones haec vox Causa; ipsi Philosophi , postquam hanc vocem de finierunt & distinxerunt ab occasionibus,
conditionibus, elementis , postea tamen δίOccasiones, δc conditiones, dc elementa, causas vocant, l