Mich. Archangeli Lupuli ...Theologiae dogmaticae lectiones

발행: 1830년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

fortasse noxio bene ocreatos Thrasones decernere, beatos illos et quietos , quihus otio et luxuria dissi uentibus larga haec Deus otia secit : quo genere nihil

ingratius, dum larga merent se zωνιμ , ut elegans vocabulum Pauli Apostoli usur-Pem. Hos ego Caveo de sanctis rebus collocuturus; postquam enim latina verba de Petro , et Clavibus solaecismis insecta protulerunt, velut saliaria asSamenta, si velis hinc veram frugem ingerere , vel patiare ridentes ore catuli Gallicani , vel dolebis oleum operamque perdidisse item atque cum dormitantibus. Hi nempe omnes linguam latinam

velut medentium pocula aVersantur.

Utinam vero grassantem ubique damnatorum librorum cursum Imperia inhiberent , eaque lectio imposita animadversionum severitate prohibereturi Hinc enim

derivata clades fluxit in sorum , atque adeo in tunicatum popellum. Qui enim muneribus inhiant, atque x dissylabis

232쪽

τετρασυλαβοι fieri cupide volunt, ut possint plebeculae videri esse doctissimi , coemunt crassos libros hoc uno de Iectu, si bene a librariolis malleatos, et glutinatos videant cum toga extrorsum Versicolore, et colore croceo, aut Purpureo,

et indico aurato quorum emptione , et tactu secerni populo , diisque misceri putant , dum miselli rudes et imparati tetra inde halariunt venena, olim Ecclesiasi Religionique nocitura. Ne me quaeso, DOCTIsSIME LUPULE, των καρκαρων putes ita paulo liberius , aut vero libera loquentem. Nam mihi dia veritas Dei optimi Maximi beneficio una in amore atque in deliciis semia per fuit , eritque , . dum vita SuperSit , tecum litare , mihi certum est. Itaque

ut Parrhesiadem compilare pergam in

vero multi ut nosti ; et quae est turbulenti temporis calamitas in oppidis ,

233쪽

atque adeo in pagis colluvies ebullit

horum illitteratorum ex eorum sentina, qui naeti isthic sumum doctrinae scholas explicant in locis frequentioribus, quos si monere velis desinant surere , caniculis offendes iracundiores , ut dicam etiam cum Parrhesiade, asinis petulantiores , gallis contentioSiores , nedum non audient. Qui si undique non

ObStreperent, ego mea, me tenuitate involvens αφωνετερος των iUι ων essem. Sed

cum tanta videas , difficile est non indignaris Vtinam vero certorum hominum ignorantia aut oscitantia tuo ad minimum Amaratu tamquam Venustissimo Enchyridio illecti respiscerenti Habes igitur, UiR CLARISSIME , qua te

nus meae tenuitatis sensus Continuerit ,

quin hoc tibi quicquid est gratulationis significaverim de tuis lucubrationibus ,

quibus nempe unus ornatiSsimus rem Theologicam penes nos quodam abSurdi temporis vitio labefactatam visus es in statu collocasse.

234쪽

Sed enIm ut expediam exitum huius gratulationis, et institutae querelae , illud postremo a Te impetrare Vellem , uti in operis progressu , ubi huiusmodi

nebulones offenderis , ne sinas blaterare inultos. Praesertim vero ut castiges

quemdam sublingionem de Religionis reformatione praecipientem , PerSonatum nomine Philosophi Germani, ut videas in ipso titulo ridiculum , et ineptum , allegantem Philosoρhi nomen ad Beligionem. Is quatuor, sexve PIO VI. inscriptis pagellis Dedissimis , nec. Piper.

bonis, neque schombris , ausi S est eruditissime scilicet explicare, nostrum Divorum Cultum a saeculo demum quinto irrepsisse in Ecclesiam. Hominem opinor nosti, qui item ut est audax , et impudens , sic est ruris plenus et inficetiarum , atque legislatoris sumpto supercilio , sic in sacris rebus est hospes, ut ne de Iuliano τω παραβατη quidem

audiverit adhuc : illud objecisse Galilaeis , quod a cultu Deorum ad colen-

235쪽

dos homines mortuos , eorumque ossa, et cineres defecissent. De hoc ergo p

to ut videas suo IOCO.

Praeterea cum tempus observaveris ,

OPerae pretium videatur tibi aliquid iniicere de illis quasi militibus Pistoriensi bus seu potius lixis , ad graeculorum instar tectis, iis tamen ita truculentis' et insanis , ut diu Ecclesiam infestam habuerint: quorum stultitias si Pius VI. Sanctissima , atque elegantissima bulla expiaverit 3 tamen et tuae doctrinae et Pietatis est, tuam quasi manum iniicere in Cordis Iesu cultum , quo nihil uberius ad Christianam frugem. Scis enim diu in fluminis stellae vadis auditos

δικην; si imaginem Parrhesia dis ircebit arcessere : ita adeo de hac pietate infi-Cete Calumniantes ,, veluti penes nos , quibus cordicolamina salsum probrum ingerunt ludendi enim venustate ne stercutio quidem cedunt , quasi post sactam a nobis ex divino corpore vifice-

236쪽

rationem , nobisque ea praecipua totius corporis parte potitis, abi eadem reverasejungenda sit illa pariter Dei Salvatoris adoratio, quam individuam eamdemque, cum Propria eiusdem Carne esse debere post Patres omnes Apollinaristarum profliges Synodi v. scita san

xerunt.

Tum vero, ubi fuerit satis in loco , ut Purges, rogo, putidum illud excretum cerebri Harduini ab his sublingionibus arreptum de Filii Dei nomine , quod Verbo tantum ab Incarnatione adhaeserit adscitum.

Tum demum ut videas de contemto ab istis, insuperque habito Transubstantiationis vocabulo , quod sere ex Graecis Patribus deduCtum , ad rectae fidei tesseram dedicatum est a Tridentino ; quae portenta cum Cetera sua audacia , suo ingenio , vel hebeti , vel Petulco , vel potius monstri aliquid alenti tribuere opus erit. Quantum vero detrimenti ex his accipiat Ecclesia non

237쪽

te praeterit: praesertim quod multitudiani hae pestes hominum θανουροι Videantur: omnia enim stolidi, ut Lucretius ait, magis admirantur amantque , in--rsis quas sub oerbis qualis habet Quesnellianus grex latitantia cernunt. At tuo stylo cum incideris in horum. insanias, si in illis castigandis nec loci,

nec temporis sacultates praetermiSeriS ,- quas a me vix sunt adumbrata, expressiora , et illustriora sutura sunt. Haec autem non idcirco tibi scribo quod tibi auctor esse Posse putem , aut quod mihi sumo , quod plus ipse perspicio , quam tu pervideas ; vel etiam quasi ignoto tibi, haec ut nota facerem: Sed tantum operi apprime venusto quodque mihi , doctisque omnibus adeo sacit ut nolim deesso quicquid Ecclesiae res Videatur postulare. Omnia vero huius causa uterque velle debemus , cui qui nο-lunt , iidem nec recti Τheologi laudem merentur, nec filiorum Ecclesiae nomen genuinum Possunt tueri. Huic adeo uni

238쪽

cupio , quae omnes ingenuos catholici hominis amores complectitur; nihil amplius : cetera enim , mihi aetate iam

ingravescente de lucro vivere, meisque latebris contento licebit esse. Interim Tu macte esto virtute ; VIR CLARIssIME perfungere perpetuus opere instituto , neve sancta nostrorum maiorum religio, et Ecclesia tuis utilitatibus Careat, sic vive. Vale, et DANIELIO nostro, cui sua suavitas, et religionis candor cum interioribus litteris raro exem-Plo coniuncta utrumque nostrum devin-Xerunt, salutem dic. Iterum Vale.

Theani Pr. Idus Septembr. MDccxcv I.

240쪽

SECT. I. Adam humani generis parens. Poyrerii deliramenta dispelluntur. Scripturae explicantur. ibid. SECT. II. Homo quatenus κατ' εικova Se cundum- imaginim Dei faetus dicatur. Graecorum, La

tinorumque Pallum senten liae expenduntur. II

SKCT. III. Homiuis beatitas in primaevo

innocentis naturae statu explicatur. Plura de illζus ini- mortalitate indagantur, atque expenduntur. 2IDiuitiasti by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION