Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1831년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

adeo sunt perspicua, ut expositione non egeann Primum utique locum ipsa haec Christi verba tenent Joan. III. . . . Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Θiritu Sancto, non Potest introire in regnum Dei. . . Deinde constat Apostolos nunquam baptizasse, nisi vera aqua. Sic cum Actor. VIII Eunuchus dixisset ad Philippum ... Ecce aqua, quid prohibet me ha-ytizarip v. 38. , addit sacer textus...-descenderunt uterque in aquam, misimus, et Eunuchus, et buti-zavit eum .c . Item Petrus Act. X nit . . . Mnquiuaquam quis Prohibere Potes si ut non butirentur hi omittimus figuras et vaticinia veteris testamenti, , quibus Patres passim crediderunt adumbratum, et praenuntiatum fuisse Baptismum novae legis. Quid

enim aliud nobis exhibet spiritus ille in ipso mundi exordio aquis incubans ' Quid diluvium, quo mundus fuit perpurgatus Τ Quid maris rubri transitus ΤQuid aqua de petra in deserto educta, aut Naami Syri ablutio 8 Quid aliud praenuntiant illae aquae, ad

quas silientes omnes invitat Isaias cap. LV. Et illud Ezechielis vaticinium cap. XXX .... Egrandam stVervos aquam mundam, et mundabimini. . . Illud quoque Zachariae XIII. . . . In illa die erit fons Palens domui David in ablutionem peccatoris . . . Scimus equidem ex his argumentis veteris legis non plane 'essici, et cogi, quod volumus; at rei explicandae inserviunt, et cum in Patribus frequenter occum. rant, quae suerit Veterum fides, plane ostendunt. PaoaAT. II. Haec porro veterum Doctorum fides innumeris eorum testimoniis probari posset, sed res Plana et obvia est. Omnium loco sint haec pau-

12쪽

I3ca . . . u Felix Sacramentum aquae nostrae, is Tertullianus de Butiam ., qua abluti delictis pri-n stinae caecitatis in vitam aeternam liberamur ...is. Et S. Augustinus Tract. XV in Ioan . . . . M Tolle M a quum; non est Baptismus ...is His consonat perpetua praxis et traditio Ecclesiae, quae nunquam lan quam legitimum et validum agnovit Baptisma in alio liquore, quam in aqua collatum. Vide rivmel. de Sacrament. Bapt. quaest. I art. II.

PROPOSITIO II.

Immersio ad stibstantiam Sacramenti non pertinet, 'et valet Butismus Per in tionem collatus. Paon1Tua. Ratio baptigandi per immersionem. But per est usione in aquae res est merae disciplinae, in qua fieri potest mutatio, quin in s Dbstantia Sacramenti quidquam immutetur. Hinc Ecclesia, quamvis per tredecim saecula immersione haptiga verit, baptisma tamen per in susionem collatum, r tum semper habuit, et validum; quod his sere capitibus enicitur. L' Bupti m a Clinteis, id est iis , qui in lectulo ob gravem morbum decumbebant, collatum, ratum et legitimum declararunt an liquissima Concilia, Romanum sub Cornelio Papa, Neocaesariense Bu ni 3i4 ete. II. Quandocunque Boptisma per immersionem administrari non potuit, sive propter mus nam ba

13쪽

ptizandorum copiam; sive, quando aquae copia su D seiens non aderat; sive, ut Wayridus Orabo, saeculi IX scriptor observat s De rebus ecclesiasticis caP. XXVI , cum provectiorum granditas corporum in minoribus vasis hominem tingi non patiebatur, Persusio aut aspersio usurpari consuevit. Multa hujus rei exempla antiqua historia exhibet. CL Ct Martene lib. supra cit., Brenner, geschichiliche Darstellung der Verrichiung der Taula, S. 33 etc. Quin et Graeci lion penitus immergunt insantes,

ne aqua per os et nares subeat, sed aquam capiti simul assundunt. III. Nolumus praesidium quaerere causae nostrae

in Epistola S. CNriani LXXVI ad Magnum, quom

niam ejus authentia multis valde suspecta est: ma net autem, quae eerte non exigua est, S. Augustini

auctoritas, qui Cypriani doctrinam, Mut quam ipse Putavit esse S. Cypriani, veluti sua aetate certissimam npprobat, et sequitur lib. VI contra Don listas cap. VII Idem S. Augustinus Trael. LXXX in Ioannem ita habet ...is Hoc verbum fidein sinuocatio trium Personarum in tantum valet in. Ecclesia Dei, ut per ipsum credentem, offeren-υ tem , benedicentem , tingentem etiam tantillum, mundet insaniem . . . o. Si sufficit tingere tantillum; ergo sufficit ablutio per effusionem, aut

aspersionem.

14쪽

Reclamant alit tit.

Nisi quis renatus fuerit ex aqua et vim tu Sancto non de aqua materiali , sed metaphorice de aqua spiritali , seu de effusio ite Spiritus intelligenda sunt. Et vero, quis ex illis verbis Matth. III. . . . Ille oos ba tirabit in Spiritu

Sancto et igne ... colliget, ignem esse Baptismi materiam' Sed si ignis melaphorice sumitur, cur non et aqvnyn EspOFD. Maximum inter utrumque discrimen est. Baptismus vi Dominis idem est, ae ablutio ; sed palum est, ablutionem per ignem non fieri. Coelerum utriusque loei tutior haberi non potest inter prelatio, quam ex agendi r-iione Christi et Apostolorum ; et ex UDivcrsae Eeclesiae I erpetua traditione. IIanc solemni decreto sanei vit identinum , eum anathema pronuntiavit in eum , elui verba illa . Fur quis renatus fueriι ex aertia et viritu Sancto , ad met horam aliquam detorserit . . . Ergo in igne metaphora est, in aqua non eSt. INSTANT. Dici non potest, quare Christus aquam pro materia Baptismi assumpserit; neque an omnis aqua legitima sit Saeramenti materia. Ergo ele. REsP. AD I. Prima ratio est Dei voluntas: non potest dari alia certior et validior. Attamen non desunt ratioticu, quae congruentiae vocantur. Nam I.' aqua in Promptu est, et omni hus obvia, et sine prelio comparatur, unde maxime convenit Sacramento, quod omnibus et singulis est ad salutem Deeessarium. u. R Ciam aqua sordibus eor- Poris ab tergendis sit aptissima, optimum internae ablutionis signum est. et asseelum Baptismi pia teli re exprimit:

canum . . . Sicut aqua refrigerat ardorem corporis , - ita Baptismus ardorem concupiscentiae . . . M. Omiti

alias a Veteribus relalas.

15쪽

RES P. AD II. Aquam veram et naturalem esse oportere'

ex Concilio Trid. et ex communi Ecclesiae usu Probatur. Sacramenti dirauitas exigit quidem, ut aqua munda sit, et pura Carol. Borroni. in instruci. Butis.); ob eandem leatiouein aquam benedictam adhibere oportet ex praecepto

Ecclesiae et antiquissima Patrum consuetudine : verum ad Sascramenti substantiam id non requiritur . . . is Dicen-- dum est, inquit S. Thomam P. III. quaest. LXVI art. - IIIJ, quod in qualibet aqua qualitercunque transmuta-n la , dummodo non solvatur species aquae, potest si ei in Baptismus . . . Plura in libris ritualibus videri

possunt.

DIcuNT CONTI II. PROPOS. Necesse est, ut Baptismus mortem et sepulturam citristi exprimat, juxta illud Apostoli ad Rom. VI. . . . Quicunque butietati sumus in Christo Iesu, in morte lysius ba tizati sumus: cons ulli enim sumus cum illo Per Butismiam in mortem, ut 'Mo- modo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in noυitate olim ambulemus . . . Atqui nisi Baptismus per immersionem fiat, non potest mortis et sepulturae Christi imaginem referre. Ergo et e. RESPOND. I. ' N. MAI. Apostolus alludit ad modum haptizaudi eo tempore usi latum ; neque disti lemur, immersionem expressius significare , nos esse per Baptissmum consepullos eum Christo: verum haec significatio ad substantiam Baptismi non pertinet. Sic Patres ex candidis haptizatorum vestibus concludunt, eos veterem hominem exuisse, et novum induisse. Nunquid inde colliges vestem cati didam ad Baptismi substantiam aliquando pertinuisse u. - Nego min. Baptismus Christi mortem et Tesurrectionem significat, non ritu externo, sed essectu: per illum enim peccato morimur, et quasi e sepulchro resurgimus ad uova in vitam. Quemadmodum A post. loco

16쪽

quidem esse peccato, mente v autem Deo ἰn Christo Iesu. . . . Et literum v. Exhibete Pos Deo tanqum ex mortuis

uirentes . a .

IssTANT. Constat antiquitus eos, qui gravi morbo ieeunibentes per enusionem haptizati fuerant, irregularessuisse, et inhabiles ad sacros ordines percipiendos.' 'II.Q Ritus per immersionem ha pligandi ori inem ducit ab exemplo Christi et traditione Apostolorum, quod veteres .

omneq testantur. Ergo non videtur, qua ratione Eeclesia potuerit immutare morem tantis exemplis et institutis proh iram. RESPOND. AD I.' neg. consequent. Fatentur igitur Adversarii , Baptisma non fuisse iteratum, quod in hae nostra controversia sussicit. Bationes autem, cur, qui ita baptizati fuerunt. ad ordiri es non assumerentur, Plures fiant, eaeque obvia . I.' Quia non tam ex proposito fidei, quam ex necessitate , seu metu mortis Baptisma petiisse censebantur. Cone. Neocaes. cap. XII. u.φ Quia ad miniis flori iam Ecclesiae parum idonei vide hantur , qui non sucrant cum caeteris Catechumenis in Christi doctrina in trueli; utpote quos vitae periculum rudes; et divinorum Mys teriorum prope ignaros hapti Zaro eo isset. Di EsP. AD R.' neg. iterum. conseq. Christum per immersionem baptizasse, et baptizatum suisse, non negamuri eum quoque morem ab Apostolis servatum suisse con redimus. Verum constat , Christi exemplum legem ne re sitatis non imponere, nisi accesserit praeceptum; nul- Ium autem hae de re praeceptum extat. An non multa a Christo in tonficiendis , et dispe sandis Sacramentis usurpnta fuerunt , quae ad substantiam Sacramentorum non pertinenly Quis v. g. contendet, ad Eucharistiae Sa-eramentiam necessarium esse , ut in aχymo perficiatur: ut sero post Caenam celebretur: ut sit eum lolione Pedum

eonjunctum etc. Quae a Christo ipso praecepta fuerunt,

17쪽

I 8 aut ab Apostolis Christi nomine instituta , haec fixa et

immota manere necesse est. Alia aulem, cum ad nece saria non pertineant, varias mutationes subire possunt,asque prudens' administratio exigit , ut locorum et lem Porum indigentiis attemperentur. Iam plures asseruntur causae, quae Ecclesiam movere potueruut, ut relicio an

liquo usu, ellusionis caeremoniam induceret. Prima fuit Ministrorum inopia, qui ut plurimum inermes, aut aetate proveeti iam dissicili operi pares noti erant; maxime cum adulti baptizandi erant. Secundae Cum parvuli majorem

constituerint Baptizando Pum numerum, curandum erat,

ne periculum subiret tenellae aetatis infirmitas, si nudato corpore in aquam demergerentur; aut ne e manibus Ministri in Baptisterium delapsi aquis ausi carentur, quod nonnunquam conligit. Tertia: Voluit Ecclesia mulierum Pudori consulere, et Ministrorum; praesertim eum Dia conissarum ministerium jam evanuisset. His argumentis non exiguum Pondus accedet, si ad statum attendatur incidentalis Ecclesiae, et in primis illarum regionum, quae sunt versus Septentrionem positae. Nemo euim est, qui non videat , quanta ex usu immersionis apud nos

lucommoda nascerentur, et quanti laboris res ista esset,

ei quantae dissiculi ali sy unde hic conligit, quod sere semper in ejusmodi mutationibus contingere solet; ut persti-Sionis ritus primum usu invaluerit, et necessitate quadam gente per λςlesias fuerit propagatus , antequam lege

18쪽

9. II.

De forma L. Ptismi.

OBSERVANDA .

I. Consueta apud Latinos baptietandi sorma haec est. . . . Ego te bullas in nomine Patris, et Filii, ei Θiritus Sancti. Amen. . . . Ita a Christo ipso Sacramentorum auctore edocti sumus. Matth. XXVII. . . Eiantes docete omnes gentes, bulizantes eos in ninmine Patris, et Filii, et Θiritus Sancit. . . . . Haec enim Christi Domini verba ipsam Baptismi formam continere, eo stans est Ecclesiae Calliolicae traditio ;atque ideo necessarium semper judicavit ad valorem Sacramenti, iat I.' exprimeretur actio Ministri, quod quidem sit, cum dicitur: Ego hutieto. a.' Persona quae Sacramentum suscipit, quaeque per pronomen te designatur: 3.' Causa princeps, in cujus virtute, seu nomine Baptismus datur, qu propter distincta Personarum nomina adduntur. VCatech. C. T. parto It cap. II. quaest. X. Graecorum forma his verbis continetur: Bulbzatur aerνus, aut seroa Dei in nomine Patris etc. Sic eam reseri Doctiss. Martene si Antiq. Rit. lib. IOP. XVI. in aliique Graecorum rituum peritissimi viri. Hanc sormam Catholici omnes tanquam ratam validamque admittunt, cum nihil eorum desit, quae ad formae substantiam requiruntur. Nam et actio

19쪽

blinistri exprimitur, et suscipientis persona, cum

distincta mentione trium personarum.

II. Quid Protestantes de Sacramentis, eorumque forma sentiant, jum alio loco dictum est, s cram . iu genere C. I. f. 2. . Ecclesia eorum Baptismum validum habet, et se in per habebit, quom diu in praxi ea retinent, quae ad Sacramenti sub flantiam pertinere dignoscuntur. At res ista omni attentione, et diligentissima disquisitione digna videtur hac nostra aetate, ubi notum est, tu quanta opinionum mobilitate versentur omnes Novatorum sectae, et quam levia plerisque videantur sanctissima quae quae divinae Religionis instituta. Nam cum Mysteriis fidem nullam adhibeant; verbis autem Sacramentorum vim omnem virtutemque adimant; quis quaeso impedire illos poterit, ut non veteri, et nimis jam antiquatae formae, novam, elegantiorem, et tam luminosi saeculi genio accommodatiorem substituant Τ vel, ut ea, quae in una actione uni laesse oportet, inter duos Ministros ita dividant; ut dum unus aquam effundit, alter sormam pronuu liet, aut sors an ex Evangelio ventia institutionis praelegat: procul dubio ad excitandam insantis fidem l Unde nihil miror, cum video, passim nune in Gallia saltem eum conditione baptizari, qui e Calviniana secta ad Ecclesiam Catholicam transeunti III. Sunt et aliae quaestiones inter Catholicos controversae. Praecipua, et quae maximos nuctores varias distraxit sententias, haec est: is An ratum sitis Baptisma in nomine solius Christi datum . . Qui-

dam existimarunt, Apostolos ita baptizasse; et nunc,

20쪽

si quis ita baptivet, veri in esse Sacramentum. Ita Beda, Hugo a S. Victore. Magister Sortentiarum , aliique ejusdem aetatis auctores. Neque praetermittendus est Gisianus , singularium opinionum notissimus auceps. Alii, ut divus Thomas, Bonaoen. tum etc. docuerunt, Apostolos quidem ita baptizasse aliquando; sed id secisse dispensatione aliqua divina , ut in illis initiis Evangelii Christi nomen redderetur illustrius. Utramque sententiam theologoruin pars maxima impugnat, atque mullis, gravibusque momentis evincit, neque valere, neque unquum valuisse baptisma in solo Christi nomine collatum. Maldonatus aliam affert quorunda in sententiam: valere Baptismum, si in nomine Trinitatis detur, eliam si non nominentur singulae Personae. Ηanu opinionem, Bit, non esse improbabilem, quamvis sateatur contrariam esse communiorem, et consuetudine magis probatam.

O B tismus valeat , necesse est, ut in forma Sacramenti I.' evressa fiat SS. Trinitatis inuocatior a.' ut verba addantur , quae actionem unistri , et Personam susc*ientis e rimant. PROBAT. I. phas. Forma Baptismi in his Christi verbis eontinetur. Matth. XXVIII. . . . Docete Omnes gentes, butizantes eos in nomine Patris , et Filii ,

SEARCH

MENU NAVIGATION