Chronicon orientale, nunc primum Latinitate donatum ab Abrahamo Ecchellensi Syro Maronita e Libano, linguarum Syriacae, ... cui accessit eiusdem Supplementum historiae orientalis

발행: 1651년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

131쪽

DE PATRIARCHIS ALEXANDRIAE.

NOMINA , ET HISTORIAE

tor m.

DE METRIvs. & est ille, qui obtulit

racemum uuae Patri Iuliano Patriarchar a te obitum eius, & de quo Patriarcha dixerat populo: Hic est Patriarcha vcster,quemadmodum praecepit mihi hesterna nocte Anselus Dei. Quem autem tenentes Vinculis serreis obstrinxerunt, quδd fugam pararet, icordinauerunt Patriarcham. Populus autem laetabatur in eo dicens: Iam duodecim sunt a D. Marco Patriarchae, omnes coelibes praeter istum , admirabantu que . Huic cognosccndorum hominum peccatorum gratiam concessit Deus , qui tecreto cos reprehendebat: & quidem p res fidelium a perpetrandis peccatis abstinuerunt metuentes , ne illos etiam palam coram populo argueret. Quidam autem dicebant: cum vir iste sit matrimonio copulatus , quomodo nos reprehendit, prae-lertim cum hactenus nonnisi virgo super hoc sederit thronor dam autem nocte

anni anni phili anni

apparuit illi Angelus Domini, SI ait: De-224

metri, ne tuam cures salutem, dc proximi negligas ; memento quod dixit Dominus in Evangelio: Pastor bonus commutat animam suam pro ovibus suis. Respondit Patriarcha Angelo: Aperi mihi rem Domine mi. Ait illi: Arcanum , quod inter te, dcoorem tuam est, populo manifesta. Cain igitur sequens adesset dies, quae solemnitas erat feriae quintae maioris,& sacro-sanctam celebraret Patriarcha Missam, dixit Archidiacono, ut Sacerdotibus, d populo indiceret , ne ab Ecclesia egrederentur, sed ad

eius conuenirent thronum. Qui cum conuenissent, multa ligna afferri, & ignem accendi iussit. Tunc uxorem coram uniuerse populo accersivit, dc ad flagrantem accedens ignem, ait illi: Expande pallium tuum laneum, quo induta es; quod cum fecisset illa, effudit super illud ardentes prunas, S dixit: Surgite, oremus, dc igni , qui erat Chron. Orient.

132쪽

DE PATRIARCHIS ALEXANDRIAE.

NOMINA, ET HISTORIAE

in pallio uxoris una cum Sacerdotibus omnibus thus imposuit, aitque ipsi: Circuisto Ecclesiam , dc uniuersum sussito populum. Deinde conuersus ad populum dixit : Ne miremini, aut obstupescatis: quibcumque enim superat ignem naturae, superari non potest ab hoc igne sensibili.

Iam nunc sexagesimum-tertium ago annum , haec verb uxor mea, quae coram vobis est , patrui mei filia est, quam parens defunctus puellulam reliquit, δc in una eademque domo educati sumus; adultam autem tradidit mihi parens meus in ux rem. Cum verδ post nuptias seli secessimus, dixit mihi : Ego tecum ut soror tua educata sum , quomodo nunc in uxorem ducis me r Nunc verδ quadraginta octo iam elapsi sunt anni, ex quo eam duxi, simulque in eodem lecto, eodόmque strato dormiuimus; nihilominus ut sapientissimus scit Deus) non noui illam, neque illa me in ulla re mundana. Dormientes autem speciem aquilae videbamus, quae nobis suis alis incumbebat, tegebatque illam ala sinistra, me verb ala dextra usque ad manE, & evanescebat. Nec existimetis, me haec vobis aperuisse propter gloriam ullam mundanam , sed quoniam ita mihi praecepit, qui vult omnes homines saluos fieri, Sc ad cognitionem veritatis accedere, Christus Seruator. Quibus dictis, quieuit ipse cum uxore sua. Sanctus iste Patriarcha sacerdotio amouerat quemdam nomine Origenem, qui astu presbyterium obtinuerat ab Episcopo Caesaraeae Palaestinae , quare reuersum Alexandriam noluit recipere Pater Demetrius, quoniam haereticus erat.

dies

dies L

133쪽

DE PATRIARCHIS ALEXANDRIAE. NOMINA, ET HISTORIAE

Hi E R o C L A s primus suit, qui Papa cognominatus cst. Eius tempore martyrio coronati sunt sinisti Sergius , Bacchus, &Barbara. Defunditas autem est die Lunae octava Chiliat, dc vacavit sedes anno

uno.

DIONYSIvs. Hic erat Sabaita sapientissimus, de ex gentis primoribus ac optimatibus. Causa vero eius ad fidem conuersionis fuit lectio Epistolarum Pauli; his enim lectis Demetrio sese sistit, qui comiter illum excipiens Baptismatis aqua lustrauit. Destincto autem Demetrio , praefecit illum Hierocias iudiciis, ac sibi vicarium ob insignem eius sapientiam & ingenium constituit. Eius tempore suit Paulus Samosatenus. Martyri j quoque cor nam sub eo consequutus est Mercurius, imperante Decio Romae. Eodem etiam tempore obdormierunt in specu septem illi nobiles iuuenes Ephesini, deplures uia tyrio coronati sunt.

anni

anni 26 i

dius Caesar, Maiar. anni

anni

176 idies

M AXIM v s. Eius tempore fuit Manes, cuius pellem detraxerunt Persae , & proiecerunt illum feris , ac quotquot in ei iurauerant sententiam capite inuerso in terra sepelierunt, donec mortui sunt. Fuitauicni sedes vacans post illum anno uno absque Patriarcha. Ille verδ obiit die Dominica quarta decima Barnaudae.

dies

2 Ii anni

273 dies

lianus Caesar. anni

dies 2: Annus Unus, quo Sedes vacavit, addatur Sumn . anni 177 dies 22 THEON As Patriarcha. Eius tempore martyri j laureolam consequuti sunt Cos

mas, Damianus, fratres eorum, ac mater.

Sub eo quoque fuit Diocletianus Imper tor perfidus. Obiit autem Patriarcha iste die Mercuri j octaua Tubae.

Chrou. Orient. anni anni anni

Probus

dies dies

134쪽

DE PATRIARCHIS ALEXANDRIAE.

NOMINA, ET HISTORIAE

P.uriar a m Alexandria.

PETRvs IERO MARTYR presectus est anno decimo Imperi j Diocletiani, qui anno vigesimo sui Imperi j amputari iussit caput istius cincti Patris Patriarchae , de

martyrium consequutus est. Hic est , cui Antiochena illa mulier filios suos adduxit, ut eos baptizaret, concreuitque aquabam tismalis, ut minime illos Patriarcha bapti-Zare potuerit. de re diligenter disquisiuit a matre ipsorum causam; quae ait illi: Mare concitatum est tempestatibus,&iam iam naufragij periculum nobis aderat, tunc eductis uberibus consignaui eos sanguine,& aqua maris baptizaui: Ait illi Patriarcha : Bene baptizati sunt fide tua. Ipse quoque Arium communione priuauit iussu Dei. Eius autem martyrium contigit die Veneris vigesima-nona Haturi.

dies 33 ARCHELAus suffectiti est die Sabbati, sedemque tenuit sex mensibus tantsini. Causa autem eius mortis suit, quod Arium susceperit imprudenter : ide ue occidit illum Deus, do obiit decima-nona Bunae die Martis. ALEXANDER. Eius anno decimo- quinto coadunatum est Concilium trecentorum octodecim Epistoporum in urbe Nicaena , dc Arium anathemate percusserunt. Ordinauerunt etiam Symbolum. Ieiunium correxerunt, dc constituerunt E- pactam. Affirmat Athanasius discipulus huius Patris Patriarchae, dicens: Pater meus Alexander, quoties Euangelium in sua cella legebat, id stans praestabat, ac lampade accensa , nec unquam Euangelium sedens legit: nec fregit unquam ieiunium, qua diu sol in mundo erat. Obiit autem vigesima secunda Barinudae die Lunae. dies

et Ooanni

dies 89

anni

dies o a

aeuitibnus Imperator iustus, Melis. anni

1793 dies 189

anni

s si 8 dies

135쪽

DE PATRIARCHIs ALEXANDRIAE.

ATHAN Asius APOSTOLI CV s. Eius tempore congregatum est Concilium Galatiae , cui adluit Basilius Magnus , &anathemate percusscrunt Arium. Athanasius vero magnis conflictatus est persec tionibus, de saepias ε sua sede depulsus, siue, ut alij reserunt, tribus vicibus. Eius tempore floruit Cyrillus Hieroselymitanus , Basilius Magnus , Gregorius frater eius, Macarius maior Alexandrinus, Antonius Magnus in monte Orientali , dc Pachonii in AEgypto superiori. Obiit simctus Patriarcha septima Bestinas die Io

anni

anni

dies

dies 2 7 PETRus multas pertulit tribulationes ab Arianis, qui eum persequuti sunt: qu propter suga sibi consuluit , dc vost aliquod tempus ad suam sedem reuersus est,& eam per annum tenuit: defunctus est vigesima-sexta Abibi die Iouis.

di est ToTiMOTH Eus frater Petri. Eius tempore congregatum est secundum Concilium Constantinopoli, dc suo ordine amouerunt Macedonium saneti Spiritus hostem, de absiluerunt Symbolum fidei, dixeruntque, Cressimi in Spiritum ctum. Exciderunt quoque Sabellium , qui dic bat : Pater, Filius, Spiritus sancius. dc Trinitatem sanctissimam unam persenam esse affir mabat,particulam copulatiuam,cr,reiiciens. Communione etiam priuauerunt Apollinarem , qui dicebat: magnus, maior, oe maximin ; Spiritum sanctium magnum vocabat, Filium maiorem, Patrem verδ maximum.Obiit autemPatriarcha iste vigesima Abibi die Dominica. Concilium verb istud congregatum est tertia die Ai gusti, anno sexcentesimo nonagesimo secundo Alexandri.

anni

anni

136쪽

ii 3 DE PATRIARCHIS ALEXANDRIAE.

THEO pHYLus cum Epiphanio Archiepiscopo Cypri consensit, ut sanctus

Ioannes Chrysbstomus exilio mulctaretur. Eius tempore excitati sunt septem illi iuuenes, qui in specu dormierant, post centum , dc quadra inta nouem annos. Obiit Patriarcha iste decima-octaua Babae. anni 27 dies

Theodosius malet impe rator fidelis.

anni

C Y Ri L L v s maior Theophili Patria chae ex sorore iacpos, primus omnium stitiones in Ecclesiis constituit, obiitque te

tia Abibi die Martis. Eius tempore floruit D. Isaac disicipulus sancti Ephraein Syri, dc Simeon Stylita.Ipse Concilium Ephesitum

ducentorum Episcoporum congregari curauit contra Nestorium Patriarcham Constantinopolitanum , dc silio amouit illum ordine , ac anathemate percissit omnes eius sequaces. anni Idies II Fanni

anni

Diosco Rus Cyrilli discipulus, quocum Concilio Ephesino contra Nestorium congrcgato aderat, multis, ac maximis aerumnis conflictatus est a Martiano Imporatore , eiusque uxore Pulcheria, & sua sede depulsus , quia acquiescere noluit Concilio Chalcedonensi sexcentorum dc triginta Epic oporum , exilio propterea amandatus est in insulam in occidente consti tutam , in qua septem annis moratus est, ubi obiit septima Tuti. Huius rei causa haec fuit. Erat Presbyter quidam Constantinopoli nomine Eutychius , qui dicebat corpus Christi esse quid subtile , dc mini me simile corporibus nostris, aut ipsis consubstantiale : quamobrem coni unione priuauit illum Flauianus Patriarcha Constantinopoleos. Ille verδ Theodosium Imperatorem adluit, conquestusque est apud illum , Patriarcham iniuste se damnasse. anni anni 1 o

137쪽

DE PATRIARCHIS ALEXANDRIAE.

NOMINA, ET HISTORIAE

Qui iussit Concilium Ephesi congregari, deque eius disquiri causa. Congregatique sunt centum triginta Episcopi , quorum Praesides fuerunt Dioscorus Patriarcha Alexandrinus,Flauianus Patriarcha Constantinopolitanus, & iuuenalis Episcopus Ierosolymorum. Qui Eutychius veniam petiit, de palam consessus est, id imprudenter a se dictum fuisse , quamobrem candem cum Patribus professus est fidem, & absoluti dies 69 dies

dies

nem subdole deprecatus; quem suscipientes suo restituerunt ordini : sed non multd post ad easdem reuersus est blasphemias. Hoc autem Concilium inter generalia Concilia non enumeratur. Celebratum autem est quartum hoc Concilium vigesima-quinta Octobris , anno septingentesi mo sexagesimo-tertio Alexandri.

TIMOTH Eus post obitum Dioscori constitutus est, magnas pertulit ab hominibus contrariae factionis tribulationes, necnon in exilium exactus est cum Anat Iio fratre , sed post nouennium restitutus. Obiit Alexandriae septima Mosti die Veneris.

anni

dies 33oanni 72 dies

Chalis cedo innensis, mari intus Pul-eheris.

anni

P E T R v s pauid postquam sussectus est, suit depulsus ab hominibus contrariae factionis , dc ordinatus est loco eius Timotheus Ansus , tum Ioannes Duinasades, qui constitutus est post obitum Ansi, tum reuersus est Petrus ad suam sedem, & obiit quarta Haturi die Dominica. anni

ATHANASIus una cum Petro Ecclesiae Alexandrinae seruiebat, defunctus est vigesima Tuti die Martis Alexandriae. annis dies anni

88 dies

anni

gies

138쪽

DE PATRIARCHIS ALEXANDRIAE.

NOMINA, ET HISTORIAE

Patriarcharum A,xandriae.

Io ANNEs suos transegit dies in quiete, dc pace, quoniam Zeno Imperator singulis annis Monachis Monasteri j Abbatis Macari j omnia necessaria mittebat, ut se mentum , vinum, oleum, ac alia eiusmodi. Desunctus est hic Patriarcha quarta Bescinas, die Veneris.

anni

, IOANNES CLAUSUS , Cuius tempore constitutus est super Sede Antiochena Seuerus, cui perpetuo scribebat , dc ille respondebat de unitate fidei orthodoxae, defunctus est vigesim septima Bescinas, die

Lunae. anni 2Idies anni Io 3 dies 167

anniso os dies

Dios Co Rus statim atque suffectiuest, scripsit ad Seuerum Patriarcham Αntiochenum de consermitate fidei, cui eandem se profiteri respondit. Defunctus est decima Babae die Martis. anni

nianus Imperatori

ΤiMOTHAEvs. Eius tempore defun-etrus est Anastasius Imperator lacobita , regnum post illum liuscepit Iustinianus Chalcedonensis, qui pro Timotheo Apollinarem substituit, totisque viribus contendit , ut omnes Christianos ad fidei Chalcedonetilis Concilij reduceret decreta . Quare Concilium cogi curauit Constantinopoli, cui praesidebant Vigilius Patriarcha Romae , Apollinarius , quem pro Timotheo suscerat, dc Eutychius Patriarcha Constantinopolitanus. Seuerum qu que dc Orientales Episcopos accersuit, ut suae fidei subscriberent, qui noluerunt ipsi assentiri. Quamobrem multis grauibus anni II anni J I

139쪽

DE PATRIARCHIS ALEXANDRIAE.

NOMINA, ET HISTORIAE

afilixit Iacobitas tribulationibus, dc Seuerum detrusit in carcerem , sed non multδpost eMagitante pro illo Imperatrice, quae eiusdem persuasionis erat , fuit dimisius. Antiochia igitur egressus ciuia suis Episcopis in AEgyptum perrexit, & eam regionem circuibat, ab uno ad aliud monasterium se transferens, do ab una ad aliam ciuitatem, modδ clam,modd palam homines suae fidei confirmans. Eodem tempore ad Egyptum peruenit Apollinaris,libellos habens de fide Concili j Chalcedonensis recipienda, quam perplures amplexati sunt, tam ex laicis, quis, monachis, dc praesic tim monachi monasteri j S. Macari j, sepicinexceptis, E quibus duos interfecit, reliqui

vero euadentes effecerunt, ne reliqui monachi reciperet Tomum illum:eadcin qu que praestiterunt cum populis. Occidit autem Apollinaris ex Iacobitis ducenta circiter millia virorum, mulierum, ac puc tum in ipsis Ecclesiis. Iustinianus vero Imperator cum dudum laborasset, ut Seue rum Patriarcham Antiochenum ad fidem

Concili j Chalcedonensis duceret, nec illum ullo modo ad id persuadere potuisset, ipsum e vivis auserre decreuit. Quod percipiens Theodora Imperatrix, misit ad illum, &, ut fiiga sibi consuleret, ei persuasit. Qui secreto sic in AEgyptum contulit, ac

monachi habitu totam eam regionem circuibat , dc monasteria , multorum animos in sua persuasione confirmans. Patriarcha autem Timotheus obiit decima-tertia Αm-

seiri , die Sabbati.

dies I96 dies I 63 dies I 63 THEODosius. Postquam is suffectus est, alium ordinauit Patriarcham , nomine Gaianum, contraria factio squi Archidiaconus erat Alexandrinae Ecclesiae ) in domo cuiusdam Presbyteri, qui Theodorus dicebatur. Is pestimis erat moribus, anni 3 ianni

anni

140쪽

DE ΡATRIARCHIS ALEXANDRIAE.

NOMINA . ET HISTORIAE

Ruriarcharem Alixandria.

qui un, cum sua factione expulit Theodosium sua sede, scripseruntque ad Tiberium Imperatorem aduersus Theodosium. Imperator autem uxorem habebat, nomine Theodoram , Iacobiticae persuasionis, quae Impcratorem enixὸ rogauit, ut id negoti j sibi deserret , cui acquievit. Illa igitur , qui disquirerent hac de re , α quis

prius suffectiis esset secundum Ecclesiae C nonem, misit. Cum itaque resciuisset Theo dosium fuisse primum ordinatum, suo ordini illum restituit. facto , Theod sius rogatur, Ut reciperet Gaianum, ipsumque Archidiaconatus restitueret orcini, qui acquieuit , gessitque morem. Aliquant

lum post Alexandriae praefecto,& Patria chae Theodosio scriput Imperator , ut sibi consentirent , susciperentque Chalcedonense Concilium; si verd Patriarcha id praestare renueret, E sua sede expelleretur , &quocunque ipsi libitum foret, proficisceretur. Qui statim relicta Ecclesia egressus est, ne relinqueret ut ipse aiebat fidem trecentorum octodecim. Imperator autem metuens, ne totus populus illum sequeretur, ad se accersitum multis honoribus,&muneribus ornauit. Qtam cum sibi acquiescere noluisset, in exilium indignatus exe- sit, constituitque loco ipsius Paulum Thebanum,qui ordinatus est a Patriarcha Constantinopolitano. Sed cum Alexandriam appulisset , nemo ciuium illum suscipere voluit, dc clausae sunt Ecclesiae Cophtitarum. Anno ducentesimo quadragelimo octauo Diocletiani duas Ecclesias E fund mentis excitarunt Cophtitae Alexandriae, cum Theodosius Patriarcha in exilio degeret, ubi quoque mortuus est.

dies dies 298 dies 29s

SEARCH

MENU NAVIGATION