Chronicon orientale, nunc primum Latinitate donatum ab Abrahamo Ecchellensi Syro Maronita e Libano, linguarum Syriacae, ... cui accessit eiusdem Supplementum historiae orientalis

발행: 1651년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

301쪽

g. HISTORIA ARAB V M. ta

ri, argenti, gemmarum, ligni Aloc , Ambrae, aliarumque rerum pretiosarum ingentem copiam. His acceptis, Vahram scribit Costroas, ut prinsecto Salptio prouinciae, quamprimum in Persidem remearet. Salphum infinitis encomtis exornarunt Arabes, & carminibus celebrarunt, clim ob recuperatum regnum paternum, & patriam libertati restitutam , tum obdona, ac munera, quibus multos liberalissime donauit. Vertim non diu fruitus est regno , quod tantis laboribus , & periculis occupauerat, quia quos inter intimos , ac familiares admiserat AEthiopes, dolo eum interemerunt. Cosdroas autem hoc percipiens nequaquam Reges in Arabia constituere voluit amplius, sed Prouinciam per Gubernatores suos rerre st tuit, quorum postremus nomine Badhan sub Pseudopropheta Mahometanam Religionem professus est. Atque haec de Arabiae Felicis Regibus ex Arabum Scriptorum monumentis excerpta pro ratione praesentis nostri

instituti sussiciant.

DE HIRAE, SIVE ARABIAE MARITIMAE

PRIM Vs , qui in Hira prouincia regnauit, quemadmodum tradunt Ismael Sciahinsciali, Sciat res hamus, Sabidus Africanus, & alii in suis Historiis de Chronicis, fuit Malechus filius Faenii, fili j Ganemi, fili j Dus,

filii Adnani, filij Abd-allahi, filij Vahrani, fili j Caabi, si iij Hareti, filij Caa-bi, fili j Malechi, fili j Nasti, filij I aridi, ex nepotibus Calliani secundi geniti Sabae, regnauitque ante tempora Cosdroarum Persidis. Et succedit ipsius frater Hamrus, cui eius ex fratre nepos suffectus Gi adima , id est Leprositu , dc eo nomine dignoscebatur, quia dudum lepra laborauerat. Hic Persarum debellauit Reges, multasque circum uicinas subiugauit gentes. Sub iis temporibus Mesopotamiam regebat, superioresque Chaldaeae Euphrati adiacentes regiones, ac Orientalem Syriam vir quidam Amalcita nomine Hamrus, quocum acerrima commisit praelia Gladima, cui tandem victoria cessit Hamro occiso. Huic , cum nullos liberos mares reliquisset, sussecta est filia Naieta cognomine Reba, mulierum suae aetatis speciosissima, sed non minori prudentia praedita erat. Quae clim sibi, regnoque non parsim timeret, ac praesertim a Ciadima, duas ad utramque Euphratis ripam construxit urbes munitissimas. Ex ea vero , quae selitudinem respiciebat, quam seroris commiserat curae, secretum sustbderat cuniculum ad desertum usque , ut quoties necessitas exigeret, ed saluti

consuleret. Rebus ita dispositis, sese ad paternum sanguinem armis vindicandum conuertit: sed serori consilium non fuit probatum, quia belli, inquit, finis de exitus incertus est, saepὸ in debiliores inclinat partes , saepiusque fauet iniustis. Quamobrem, sanius, certiusque consilium est mea sententia, ut dolo hostem perimas, quod facilὸ obtinebis, si ipsi significa-

302쪽

HISTORIA ARABUM

bis per legatos, te maximopere eius exoptare connubia, Vt ex duobus regnis unum fiat inexpugnabile. Consilium minime Reginae displicuit, legati mittuntur, annuit libentissime Gladima, qui ipsi erant a consiliis id

approbant praetcr Vnum Cosairum , qui muliebrem legationem nequaquam dolo carere reclamabat. Sed unius 'reto , caeteris consilio stetit Rex , eoque quamprimum proficiscitur. Cumque regni Rebae esset ingressus limites, obuiam habuit Reginae nuncios cum ingentibus donis eius erga Regem animum, dc amorem attestantibus. Tunc Rex Cosairo, qui tale connubium dissuaserat, ait: Quid nunc tibi videtur 3 Cui ille: animalia prius alliciuntur esca, tum capiuntur. Contra fatorum decreta, subdit Rex, nihil valent mortalium consilia. Vltro itaque procedenti, dc ad Regiam Rebae appropinquanti urbem infinitus propemodum occurrit equitatus, tunc quin suorum malorum praesagus animus introidus olim iam in medio pectore tremere coepit. Consili j inops ad Cosairum conuersus ait: Quid nunc tibi consilij restat 3 Respondit Cosairus: Consilium post dorsum reliquisti, nunc illua ante quan is 3 Sed quid tibi in tanta necessitate videtur, ait Gi adima : Quid obtendit is equitatus, honorem, an Reginae dolum Cui Cosairus: Si equitatus, postquam 1 Mutatus fueris, praeibit ad honorem tibi deserendum, eum missum credas , nullusque subest dolus: at si utrumque tuum claudet latus, certis limum insidiarum hoc erit signum. Salutato igitur Rege, utrumque latus longo ordine clausit equitatus. Cosaire tunc rex ait: Consilij, & remedij quid tibi superesti Conscende, respondit, equam tuam Hasam, in qua sola nunc tua re ponenda est salus , incitat6que cursu tua repete regna , nam ad similes haec est reseruata casus. Equa ista tantae velocitatis fuisse fertur ,ut nullus equus, vel equa in tota esset Arabia, quae illam aut anteuertere, aut pertingere posset. Ea igitur conscensa concitato cursu sua regna repetit Gi

dima , dc quamuis ubique equitum paratae essent insidiae ad capiendum fugientem , id frustra tentatum est ob equae velocissimum cursum. Sed fata aliter disposuerant, ut praedixerat ipse. Nam postqueturi per triginta millia passuum cucurrit equa, tandem stetit mingendi compulsa necess-tate, atque ita Rex capitur ab insidiis ibi paratis, & ad Rebam ducitur Reginam. Qis statim eius secari venam iubet, de euacuato sanguine

moritur.

Gladima defuncto successit Hamrus eius ex sorore nepos. Gladima enim sororem habuit suae aetatis pulcherrimam , ut scribit Sciat insciali,&Sciahrestinus, nomine Racas. Haec Hadium Regis pincernam deperibat, ac ille vicissim ipsam. Amoris igitur illa impatiens Hadio dixit: cum Regem aliquando ebrium, ac laetum videris, pete me in uxorem. Ille itaque occasione nacta sibi non defuit, sed cum Rex esset quandoque lintissimus, ipsique dixisset: -cunque dona, dc munera a me petieris pro lautissimis vinis, quae mihi comparas , habebis , respondit illi: Vnum

instar omnium rogo , ut mihi Racas sororem tuam concedas in Uxorem.

Rex itaque vino laetus nullis interpositis moris Notario adscito matrimoni j contractum scribi iubet, dc eadem nocte consummari voluit. At sequente die excussa ebrietate, Sc dolum subesse coniectans Hadium c

Chron. Orient.

303쪽

pite plecti mandat. Et cum sororem reprehendisset, regi his versibus res , ndit illa;

Me nessentem matrimonio re disti, Et mulieres, ut me ornarent, induxisti,

Hoc non mihi , mero est tribuendum, Ebrietati, tuaque stultitia. Ex eo matrimonio elegantissimum habuit Racas filium non minus sibi,

quam regi gratum, quem Hamrum vocarunt, dά. regio cultu educari curarunt , tanquam regni heredem, si regia deesset proles. Multa de Hamro isto fabulantur Arabes, deque illius raptu a Geniis, quae prolixitatem vintantes omittimus. Hamrus Colairi, de quo supra dimim est, insidiis Rebam Reginam vita dc regno spoliauit Gi adimae Aui vindictant sumEns. Hamro extincto eius succedit filius nomine Amri lcais cognomine Alba-di, id est principium. Eo defuncto substituitur Hamrus illius filius, & huic

Aus filius Calam alacita, cui successsit Amalacita alius anonymus. Post hunc regno restitutus est Amri lcais secundus ex Hamri prosapia, cognomine Comburens, quod primus Arabum sapplicium ignis induxit. extincto regnum suscepit Alnaamanus eius tilius, & est ille, qui duo illa palatia in tota Arabia celeberrima, & admiranda constriai curauit, quorum unum appellauit mulaban , alterum vero Sadirum. Huius aedificij causa sitit. Iazdargedo Saporis Regis Persarum filio nulli diu vivebant liberi ', sed quotquot nascebantur , moriebantur statim. Consilio igitur Medicorum ad Nnaamanum mittit Bahram Giur suum filium , ut lilium educaret, ubi coelum totius Arabiae saluberrimum. Alnaamanus igitur, ut morem regi Persarum gereret, in loco omnium saluberrimo , & cunctarum asiluentissimo deliciarum ea condidit Palatia. In illorum aedificiorum structura usus est Alnaamanus opera Saninari Architecti peritissi mi, qui cum omnes videret eius admirari lc laudare opus, dixit: Si dignam opere mercedem mihi promisisset Alnaamanus, prosectδ tale excitassem aedificium, quod moueretur ad motum Solis. Quo indignatus N-naamanus eum praecipitem agi iussit, quod causa non postulatae mere dis , tam admirabile aedificium non condidisset. Alij serunt, eum dixisse: Palatia illa ea arte esse constructa, ut uno lapide , quem ipse Alus scis bat, amoto, totum corrueret aedificium. Cui Alnaamanus, ne igitur aliis indices tantum arcanum meritas plectito poenas; quo dicto, illum praecipitem egit. Quodam autem die ingressus Alnaamanus hortos, qui circaea palatia late extendebantur, & florum contemplatus colorum, specierum, ac pulchritudinis varietatem ad suos dixit: Haec mira pulchritudo tenditne irreparabiliter ad corruptionem, & finem Z Marcescetne haec elegantissima speciest Cui, maxime, aiunt, & praeterita sunt nobis futurorum certissima exempla. Quodnam igitur, subdit ille , bonum ab eo resno expectandum erit, cuius finis est corruptio 3 Statimque, hoc dicto, ad loca deserta se contulit, regno abdicato ,&vitam eremiticam usque ad

mortem ibi egit. Alnaamano sufficitur filius eius Almender, qui vitam produxit usque ad tempora Pherues fili j Iardargedi regis Persarum. Eo extincto regnum suscepit eius filius Alassiad, qui reges Gessan debellauit,

304쪽

HISTORIA ARABUM.287eorum expugnato regno , dc suae ditioni addito. Hic sibi succetarem realiquit fratrem Almenderum, cui successit Halcama ex eadem 1 hirpe , sed non linea. Post hunc regnum suscepit Amri lcais filius Alnaamani, qui ad

eremiticam vitam se contulerat. Illo extincto successit eius filius Almen det, & huic eius filius Hamrus, tum eius frater Κabus , dc illi alter ω- ter Almender. Eo defuncto sufficitur Alnaamanus eius filius eognomento Abukarbus, qui Christo nomen dedit cum matre Salma, regnauitque viginti duobus annis, ceciditque in bello , quod causa Religionis cum Cosdroa Batuieto rege Persarum susceperat. Alnaamani mors nequaquam belli, finem imposuit inter Arabes Christianae Religionis , ac Gentiles, quorum partibus fauebat Cosdroas , sed incrementum potius dedit, d nec tandem Cosdroas praeualuit, α hominem suae factionis, & persuasionis praefecit Prouinciae nomine Aias. Sexto mense regni Αias suum Alc ranum Pseudopropheta Mahometus, ut diuinam legem sibi a Deo tradi tam euulgandam hominibus praedicare coepit.

DE REGIBUS GASSAN.

SVAM Cassanitae originem ducunt ex Arabia Felice, ex progenie Calilani secundi geniti Sadiae, ut scriptis suis prodiderunt supra citati Ar bes Scriptores. Illi Arami fluminis, de quo supra dictum est, fugientes illuuionem ad Syriam Arabiae conterminam appulerunt, &diuertentes ad fontem quendam nomine Cassan , ex eo Gassanitae postea cognominati sunt. Eam prouinciam necessitate impulsi breui debellarunt, & expulsis incolis , eorum occuparunt sedes. Primus, qui hos inter regis insignia usurpauit, fuit Glasena quadringentis, siue ut quidam malunt sexcentis sexdecim annis ante Mahometismum. Eo extincto eius constituitur filius Hamrus, qui, ut scribit Ismael Sciat insciali, multa condidit in Syria Monasteria , inter quae celeberrima habentur Monasterium Glabi, Monasterium Iob, de Monasterium Hend. Huic successit filius Thaalabae, tum huius filius Hareth, tum Giabela Harethi filius, qui pontes quamplures construi curauit. Ipsi succedit filius Hareth , habitauitque urbem Balta, in qua mirabiles construxit aquaeductus. Sequitur post hunc Almender maior filius Harethi, filij Giabelae, fili j Harethi, fili j Thaalabae, fili j Hamri,

filij Glasenae. Almenderi regnum Duscepit eius frater Alnaamanus , cui successit huius etiam frater Glabela , 5c huic alter frater Alatham , qui construxit Monasterium Sacham,& Monasterium Prophetiae. Post hunc rex constituitur Hamrus filius Harcilii eius frater , quem subsequutus cst Glasena minor Almenderi maioris filius. Hic Hiram prouinciam igne incendit, ac ideo posteri eius Incendiari j sunt dicti. Ipsi successit eius frater Alnaamanus minor, filius Almenderi maioris, qui succetarem habuit Al-naamanum filium Hamri, & is filium Giabelam. Post hunc regnum sus cepit Alnaamanus filius Athaimi, tum eius fiater Hareth, tum huius filius l

305쪽

Alnaamanus , tum eius filius Almender , tum eius frater Hamrus, tum horum frater HVerus, tum huius filius Hareth, quem sequutus est Gia-bela eius filius, dc hunc eius filius nomine quoque Hareth, cui substitutus est eius filius Alnaamanus. Post istum autem regni gubernacula suscepi Alatham filius Glabelae, & post hunc eius frater Almender, tum alter frater nomine Sarahilus, cui successit stater alius Hamerus. Eo autem e tincto eius substitutus est nepos Glabel a , tum Giabelae filius Athaim. Is fuit ultimus Gassanitarum rex, qui Mahometanam perfidiam sub Hamro Benachatiabo secundo a Mahometo Chalita , amplexus est.

DE REGIBUS ALHAGIAZI,

siue Giarham. CAPUT QUARTUM.ALHAGi AZl Arabiae prouinciae reges Giarham cognominantur exprimi sui regis nomine. Is autem erat ex filiis Calitan Iarabi fratris, qui toti prouinciae nomen dedit, ut supra notauimus. Ciarhamo sicceta sit eius fi Habd-t alii, dc huic Habd-almadan filius Giansciam, cui eius substitutus est filius Nasela, & huic eius filius Habd-almata, id est ,sem uin Christi, tum Masnad, Hamrus, Hareth, Hamrus, Basar, Masbad, qui postremus in Gente Giuliam regnum tenuit. Huius Gentis multorum regum nomina. dc memoriam antiquitas deleta Ex his Ismaelem duxis. se uxorem , ferunt Arabum Historiographi. Multa adhuc de Arabibus essent nobis dicenda hie, sed instituti nostri praesens ratio id non patitur, nec reliqua nunc temporis permittit iniuria.

FINIS.

IN TYPO GRAPHIA REGIA,

CvRANΤE SEBASTIANO CRAMOISY, Regis ac Reginae Regentis Archi pographo. M. DC. LI.

SEARCH

MENU NAVIGATION