Iacobi Raeuardi Brugens. I.C. Ad leges duodecim tabularum liber singularis, veram prisci iuris antiquitatumque ad hunc vsque diem incognitarum explicationem continens

발행: 1563년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 로마

11쪽

IA C. R E VARDI LC. AD

OpvLvs Romanus ut legem ferr sic legem antiquare,& abrogare potuit Antiquabat legem quae non perserCUα-tur. Quo sensit antiquatam sitisse Tribuniciam rogatione de Veios commigrando,scripsit libro quinto Liuius. Postquam enim Tribuni plebem as siduis concionibus agitassent, ut relictis Romanae ciuitatis minis, in urbem parata Veios transmigrarent,tandem antiquata,inquit Liuius, huiusmodi lege, bs aedificari coepta est. Quae autem semel perlata iterum tollebatur, lex illa abrogari dicebatur. Lex,inquit Vlpianus,aut rogatur,id est,fertur: aut aSrogatur, id est, prior lex tollitur. Et huius quidem a rogationis ea fuit auctoritas, ut nouis legibus antiquae abrogatae cederent, quemadmodum : . A v Vano

12쪽

Varro testatus est lib.vm. de lingua Latina. An non,inquit, saepe veteres leges abrogatae nouis cedunt ' Cicero quoque ad Atticum lib. III. auctor est, nunquam esse obseruatas sanctiones earum legum, quae abrogarentur. Nam si id esset,inquit, nulla fere abrogari posset: neque enim ulla lex est, quae non se sepiat disticultate abrogationis. Ceterum unde ius illud ortum sit,ut veteres leges abrogatae nouis Cedant,& nunquam obseritentur sinctiones earum legum,quae abrogarentur, exposuit Livius. Legis enim cuiusdam Decemuiralis libro septimo meminit, cuius haec sitisse verba

R A T V M V E ESTO. Ad quam legem visus est auctor ad Herennium lib. secundo respexisse, quit eam defensionem tenuem esse contenderet, qua ostenditur id factum esse, quod ea lex sanciat, cui legi abrogatum, vel

derogatum sit: id quod posteriori lege san- citum sit, esse neglectum. Nimiru quia illud

demum ius,& ratu erat ut aiunt Decemviri,

Zod postremum populus iusserat. Proinde noua lege vetus esset abrogata sanctio,iegi

nouae

13쪽

C A P. r. snouae lex vetus omnino cedebat. Nec quidein legum abrogationibus duntaxat locum lex ista Decemuiralis habuit, verumetiam si cui legi derogatum,subrogatum, aut Obrogatum esset. Derogatur legi, auctore in fragmentis Vlpiano, cum primae legis pars tollitur vet,ut . Festus definit, cum quid ex lege vetere quominussiat,sancitur noua lege Derogare ergo detrahere est. Subrogatur, cum aliquid primae legi adiicitur: Obrogatur deniq;, quum mutatur aliquid ex prima lege. Ergo quodcunq; populus abrogando, derogando, subrogando,& obrogando postremum iusserat, id ius ratum'; erat. Quod autem Paullus co- tendit,no esse nouum ut priores leges ad posteriores trahant ut cap. xxVI. de legib. hoc ad legum abrogationes non pertinet, Verum

tunc locum habebat, si cui legi veteri aliqua

sinistione noua derogatum, subrogatum, aut obrogatu esset: tunc enim lex vetus ex noua

lege sic dependebat,ut haec sine illa,& ὸ contra,in via esse,aut in iudiciis versari nulla ratione posset: id quod ex auctore ad Herei nium demonstrauimus. '

Dep ilegi ublatis. cap. II.

14쪽

Acio sensit Decemviri, alio item Iurisi consulti priuilegia sunt interpretati. Illi

quidem, omnes illas leges priuilegiorum nomine coplexi sint, quae in priuatos homines ferebantur: cum e Contrario te is ea vis sem-

per euet, ut ad omnes pertineret. Iurisconsiliti vero ius illud singulare priuilegium appellarunt quod manifesta & euidens aequitatis ratio, contra Vulgares iuris comunis regulas, aliquando cogit indulgeri. Deceniviri j nulla admittunt priuilegia : Iurisconsiliti ea requiri non distimulant. Nec enim comitiis centuriatisaliqua irrogari priuilegia pasti sunt Decemuiri. Expresse enim pro domo sita testatus est apud Pontifices Cicero,vetare leges sacratas, Vetare. XI l. ta uias, leges priuatis hominib. irrogari, id esse enim priuilegium: neminem unquam tulisse: nihil esse crudelius, nihil perniciosius, nihil quod ininus Romana ciuitas ferre possit. Idem Cicero huius legis verba libro tertio de legibus Iunc in modum

refert: PRIVIL EG ΙΑ NE IRROGAN-Υ o. Et quia in iis lem tabulis huiusmodi caput sequitur: De capite ciuis nissper makimui comitiatum ne ferunto. inde quidam statim ratiocinati sint, priuilegia per comitiatum ma-

15쪽

ximum irrogari potuisse: quo nihil potest absurdius dici, pne sertim cum eodem in loco Cicero leges hasce duas praeclarissimas de duodecim tabulis tralatas scribat, earumq; altera priuilegia tollere, alteram de capite ciuis rogari niti maximo comitiatu,Vetare. Nec quum oue ii, quod in eodem de legibus lib. tertio . dixerit expresse Cicero, ferit de ungulis nisi centuriatis comitiis, Decemviros noluisse. Illud enim non ad priuilegia. sed ad rogationem 7e capite Romani ciuis omnino pertinet. Vetant, inquit, priuilegia irroga i, hoc est, in priuatos homines leges ferti : etant, inquit, de capite ciuis nisi per maximu comi'tiatum ferri, hoc est,de singulis. Igitur priuilegium omne secundum Decemviros iniustum est,& improbum,& idcirco nec irrogandum: secundum Iuriscosultos vero probit, iustum, ac saepe necessarium: qualia sunt, creditorum

priuilegia, priuilegium fisci,& id genus alia.

De patria potestate. Cap. III.

STipulatio quatenus conuentio est, iuris

non ciuilis tantum sed etiam gentiu est: quatenuS Contractus, iuris ciuilis est,no gentium. Testamentu quatinus suprema volun

16쪽

D E PATRIA POTE ST.

tas definitur, iuris tam gentium est, quam ciuilis: quatenus vero iusta voluntas,iuris ciuilis est, non gentium. Sic quoque patria potestas, iuris ciuilis, & gentium est, & est quoq; iuris ciuilis tantum. Est quidem iuris ciuilis,& gentium ratione potestatis, quia omnibus hoc gentibus innatum est, & ab iis obseru tur,ut filius in sui patris sit potestate, cap. h. de iust. & iur. Est vero iuris ciuilis tantum, quia ex iustis nuptiis, quas soli ciues Romani contrahunt, ea sic constat,ut iure ciuili plurima patri concessa sint, quae gentium iure eidem non coceduntur. Ideoq; ius potestatis, quod soli ciues Romani in liberos habent,ius dicitur proprium ciuium Romanorii, p. iij. de his qui sunt sit. . h. instit. de patr. potest. Neque enim peregrinus ciuem Romanu, nec ciuis Romanus peregrinum in potestate habere potest. Et idcirco si patri, vel filio aqua& igni interdictum esset,patria huiusinodi potestas tollebatur: siquidem is cui aqua & igni

interdictum erat, peregrinus sebat, auctore in fragmentis Vlpiano, tit. x. Eoq; respexisse omnino visus est libro decimo epistolam Plinius, ab Imperatore Traiano Chdsippo cuidam, eiusque uxori ciuitatem postidans. Rogo

17쪽

C A P. III. gergo,inquit, Vt propinquis eius des esuitatem Chrysippo Mithridatis, uxorique Chrysippi Stratonicae Epigoni. Ite liberis eiusdem Chlysippi,Epigono & Mithridati,ita ut sint in patris potestate, utq; iis in libertos semeturius patronom. Illud autem ius potestatis, quod cum reliquis gentibus ciues Romani habent commune, ad ius non solum ciuile,sed etiam gentium referri debet. Idq; inter ceteros pertὸ testatus est idem Plinius, de haereditatu vigesima disseres in Panegyrico. Tu quidem, , inquit, Caesar illam exceptionem remouisti,

si modo filius in patris potestate fuisset: intuitus opinor vim legemq; naturae, quae semper in ditione parentum esse liberos iustit. Et hoc illud est,quod hunc in modum Cicero scribit libro tertio ossic. Maiores aliud ius

gentium,aliud ciuile esse voluerunt: quod enim ciuile, non idem cotinuo gentium: quod autem gentium, id ciuile debet esse. Ius autem potestatis, quod proprium ciuium Romanorum dicitur,inde ab ipso Romanae diuitatis exordio trahit originem. Temporibus siquide Romuli, omnis etiam necis in filium patri iure ciuili auctoritas indulgebatur: m

torque concessa patri in filium potestas fuit,

Para

18쪽

quam domino in seruum. Seruus enim Venditus,deinde libertatem adeptus, sui iuris fiebat. Filius vero a patre venditus, si libet: fieret, rursis in patris potestatem redigebatur,& post tertiam demum venditionem eXimebatur e potestate,ut auctor est Dionysius lib.

secundo. proinde si quid commisisset filius,

quod castigationem, aut etiam seueriore aliquam requireret animaduersionem, castigandi,& in filium animaduertendi, omnem patri permisit Romulus potestatem: adeo ut occidere, vendere, in exilium mittere, aliis' silppliciis filium pro arbitratu afficere pater sine fraude potuerit. Nec quidem videri potest

Romulus tyrannidem,aut carnificinam aliqua parentum iure iniustam tollerasse,ut imperitis quibusea perseasum esse intelligo, verum scelera stiorum iustis parentum decretis vindicari voluisse. Haec cum ita sint, videamus quo sensi accipi debeat, quod cap.vltimo. C. de pat. potest. hunc in modum Constantinus scribit: Libertati a maioribus tant*m impensemel, it patribus quibus ius vita in liberos, ne Hpotestas olim erat permissa, libertatem eripere non liceret. Nonne qui filium vendit, libertatem

eripiis Si pater, qui filium vendit, eriperet li-

19쪽

bertatem silio, utique silius manumissus non ingenuus,sed ut reliqui serui libertinus efficeretur. Libertatem autem pro ingenuitate a cipi, no est nouum, cap. XL. de liberat. caussa. Cap. XXI. de stat. hom. Permiserunt itaq; maiores a patribus filios vendi, & in seruituteniredigi, salua tamen libertatis,hoc est, sui interpretari videtur Iulius Paullus, lib. V. sentent. tith. in princi p. 9 ingenuitatis praeroga tiua, sic ut manumissi inter ingenuos censeantur, non autem inter libertinos. Sed an postliminium habeant' Postliminium habere silium a patre venditum, negat aperte Cicero de Orat.lib.j. Memoria enim proditum esse ait, quem pater situs, aut populus vendidisset, aut pater patratus dedidisset, ei nullum esse Postliminium. Ceterum an ius istud potestatis scripta lege proditum sit, an vero sine lege, dubitat Dionysius. Nobis aliquando placebat expressa quadam Romuli constitutione illud sitisse introductum sed in contrarium me Vocat Vlpiani sententia, qui ius istud potestatis moribus receptum fuisse arbitratus est, cap. viij. de stat. hom. Scribit etiam Pomponius, in initio Romanae ciuitatis populum line certa lege, sine iure certo primum agere institu-

20쪽

isse, cap. h. in pr. de orig. iur. Proinde huluni nodi iure incerto ius patriae potestatis fuisse receptum, quam per certam aliqua legem Rogiam, est verisimilitis. An autem ius istud potestatis ante exactos Reges in usu Romae de- saepit esse, videamus. Numa Pompilius omne ius vendendi filios, connubio parentum Conissensit iunctos, parentibus, si Dionysio credimus, expa es a lege ademit. Nec quidpin ius vendendi huiusmodi filios duntaxat, sed etiaOmne ius necis, de seuerioris in filios ammad- Dersionis Numam ademisse parentibus, omnino mihi persuaderem, nisi expresse scripsisset Liuius, cum de prouocatione Horath, qui propriam sororem interemerat, ad populum

certabatur, motos tuc fuisse homines in eo tuis dicio, maxime P. Horatio patre proclamat

se filiam iure caesam iudicare seq; ni ita esset, patrio iure in filium animaduersirum fuisse. unde statim conieci, ius in filios animadue tendi necdum Tulli Hostilij, qui tunia egii bat, temporibus ademptum parentibus fuisse. Porro no multo post Hostilium Servius Tulislius Tarquinii succesor. legem tulit, qua fi

lium parentes verberantem Diuis parentum

Laum ede vo vit. Ex quia buiusmodi facinus

SEARCH

MENU NAVIGATION