장음표시 사용
151쪽
DE FURTO. henderetur,defenderet. Ex ceteris autem manifestis furibus, liberos verberari, addiciq; itinserunt ei, cui factum furtum esset,si modo id hici fecissent, neque se telo defendissent: sese uos item furti manifesti prehensos, verberibus assici,& e saxo praecipitari: sed pueros impuberes Praetoris arbitratu verberari voluerunt, noxam' ; ab his factam sarciri. Aliis de inde furtis omnibus, quae nec manifesta op- Pellantur, poenam Impossierunt dupli . Haec distetit elegater Gellius noctium Atticarum lib. XI. cap. XVIII. Et Macrobius lib. I. Saturn. hanc legis Decemuiralis referes particulam,aI NON FURTUM FAXIT, ET IM AM QSIO OCCIS IT, IURE CAESUS E4To, notandum
esse ait, Decemviros nox pro noctu, & impro eum possiisse. Furtum autem Coceptum, ac si manifestum foret, Decemniros etiam vindicasse, idem si ellius auctor es Ea quoquo furta,inquit, quae per lancem liciumque concepta essent,perinde ac si manifesta seret, vindicauerunt. Quo quidem in loco nihiI esse aliud furtum per lancem dc licium conceptu suspicor, quam illud furtum, quod coceptum simpliciter a prudentibus iuris est appellatu. Lanc inquit Festus. dc licio, apud antiquoru
152쪽
dicebatur, quia qui furtum ibat quaerere indonio aliena, licio cinctus intrabat, lancemq; ante oculos tenebat, propter matrum familiae aut Virginum praesentiam. Vnde manifestum
satis est, lancem liciumq; nihil aut adiecisse. aut substantiae concepti furti detraxisso, sed nudam duntaxat furti inuestigandi rationem
denotasse. Moris enim Decemuirorum temporibus fuisse videtur, ut si quis in alicuius aedibus furtum vellςt quaerere, illud faceret nudus, licio cinctus, & lancem ante oculos te Cens, iuratusq; Deos legum custodes,sese re
periendi spe fiartu quaerere. Et tunc quidom alter ille apud quem furtum quaerebatur, domum suam ei qui sertum quaerebat aperire.,&in obsignatis,& non obsignatis locis liberam furti inquirendi potestatem facere cogebatur. Quem morem primum a Graecis usurpatum, deinde in Romanam Rempub. olim inuectum fuisse, si quis serte satis sibi no persuaserit, inueniet Platonis de legibus librum . duodecimum: in quo id ita perspicue traditur, ut omnem auctor diuinus cum Festo, Gellio, aliisque Latinis auctoribus collatus, dubitationis mihi scrupulum penitus exemerit. I- gitur si conceptum surtum aliud nullum dici
153쪽
possit, quam furtum quaesitum &inuentum, auctore Paullo, Sententiarum libro secum
do. tit.XXXI. & Iustiniano, in conceptum.
Iust. de oblig. quae ex del. nasse. con vi r
ete videtur, aliud quoque nullum dici posse
furtum per lancem & licium conceptu, quam furtum per lancem & licium quaesitum & i uentum. Et quia nulla temporibus Decemuirorum furta quaeri sine lance & licio in domo aliena poterant, ideo quoque nulla fuisse iisdem temporibus videntur concepta furta, quae non per lancem & licium concepta diacerentur. At postea quam furtorum quaesti nes, hoc est, inquisitiones cum lance delicio. anuissent, ut est apud Gellium libro. xv s. Cap. X. tunc furta, quae per lancem & licium Concepta dicebantur, appellari concepta sim' pliciter coepertit. Et ita quidem amplius nihil in effectu furti nomine per lancem & licium concepti Decemuiri sunt c5plexi quam Praetores & Iurisconsiliti per furtum conceptum intellexerunt. Ιdq; mirum in modum consi mat idem Gellius. Cum enim a lege Decemuirali discessiim esse, & ex manifesto furto
ctionem in quadruplum Competere demon-
Bradet, haec verba subiecit: Funi cocepti, item
154쪽
Mati, tripli poena eIC. Quibus haud dubie liud nihil voluisse visus est, quam sicut mania sisti furti in quadruplum, lic furti concepti
poenam Decemuiralem in triplum couetiam a Praetoribus fuisse. An autem in duodecim, de eo cuius ope, c5silio, sitrium iactum esset,
quicquam fuerit definitum, nihil certi existiamo affirmari posse. Nam quod Festus, docens nec pro non veteres dixisse, in duodecim scriptum esse ait, Si aderit furto quod me manife- sum erit: illud mendosem esse indicant veteis res libri, quibus in Festo restituendo Antonius Augustinus usus est. In iis enim pro aderit,iuisse videtur scriptum adorat. Et quia adis orare pro agere, interdum antiquos posuisse
Festus testatur libro primo, idcirco sic hane legis apud eundem Festum particulam esse
restituendam existimaui: s I ADORAT FUMTVM ας Ο D NEC MANIFESTUM ES IT, D
PLIONEM LVITO:&sic intelligendam, ut qui furtu nec manifestum secisset, duplo mul-Aaretur. Vsus in eadem significatione verbo
adorare videtur in Octauio Minutius Felix: At enim, inquit, nos eXequias adoramus, e dem tranquillitate qua vivimus: hoc est, e equias facimus, celebramus, eadem qua viui: Κ v mus
155쪽
DE PVB. IVDIC. ET CAPIT.mus tranquillitate. Et haec de furtis, de qui bus pacisci Decemviros etiam permisisse, pastim traditum est.
Sepublicis iudiciis c capitalib.
Es s E in duodecim tabulis de capite Ro
mani ciuisita scriptum, DE CAPIT LCIVIS NISI PER MAXIMUM COM TI AT UM NE FERUNT O , Cicero lib. m. de legibus, auctor est. Qua quidem lege ante Decemuiroru tempora Vixdum In prouocatione usi videntur Romani. Tunc enim
horridi criminis legem in usu fuisse huiusnodi Liuius testatur libro primor DoΜ VIRI
dum quam legem, ait idem Liuius, Tullum Hostilium Duumviros, qui Horatio perduellionem iudicarent, fecisset: & alterum ex Duumviris in condemnando hac formula
156쪽
CAP. XXVII. gsum esse: Publi Horati tibi perduellionem iudico: Lictor colliga manus. Cumque Horatius prouocasset, de prouocatione statim certatum ad populum sitisse. Quid autem sit perstduellionem alicui iudicare, quid item perduellionis reum fieri, quia id ignorari video, paucis hic exponam. Et animaduerti quidem a Viro quodam,ut mea opinio fert, nostrorum Iurisconsultorum longe ingeniosistimo, atq; exercitatissimo, Liuium esse reprehensiim in
hoc, quod ille nefarium illud Publii Horatiuqui propriam sorore interemerat,scelus perduellionem appellauerit. Sed quia aliud est, .perduellionem alicui iudicar aliud perduelia bonis accusare: sic Liuium esse defendendum puto,ut dixerit expresse, Duumviros no perduellionis Horatium reum fecisse, aut condemnasse, sed Publio Horatio perduellionem iudicasse. Sane ad legem.xu. tab. libro secun do scribit Caius, quos hostes nos dicimus,eos veteres perduelles appellasse, per eam adiectionem indicantes cum quibus bellum esset. cap. CCXXXVII. de verb. fg. Idq; etiam Varro de lingua Latina lib. mi. & Festus lib. Vm. de verborum significatione testati sunt. Multa Verba,inquit Varro, aliud nunc ostendunt,
157쪽
aliud ante significabant: ut hostis. Nam tum eo verbo dicebant peregrinum, qui suis legi
bus uteretur : nunc dicunt eum, quem tunc
dicebant perduellem. Et Festus: Hostis, inquit, apud antiquos peregrinus dicebatur, &qui nunc hostis, perduellis. Ex quibus quidem Varronis & Festi locis, recte colligi potest, non ut olim, sic nunc hostes Romani populi perduelles appellari. Siquidem, ut Vlpianus ait, is duntaxat perduellis nunc dice dus est, qui hostili animo aduersis Rempub. vel Principem suum est animatus. cap. s. Ad L. Iul. maiest. Igitur qui eo nomine accusa- tur, is recte perduellionis reus fieri nunc imtelligitur: quemadmodum olim qui hostis i 'dicabatur, illi perduellio iudicari dicebatur. Proinde sic Liuium esse intelligendum puto, ut cotenderit, eis qui horrendum aliquod crimen commiserant, perduellione eo tempore solere iudicari: quo moris fuisse apud Romanos videtur, ut civi Romano, de cuius capite iudicium erat, ante perduellio iudicaretur, hoc est, ciuium exemptus numero, patriae hostis pronunciaretur, quam capitale sumi de ci-ue Romano stipplicium posset. Et haec quidem interpretatio eo verisimilior videtur,
158쪽
quod silium suum Horatium, populi fauore
absolutum, Publius Horatius pater, quibus dam sacrificiis piacularibus peractis, trans misso per iam tigillo, capite adoperto, Velut sub iugum miserit, auctore eodem Liuio.
Quia igitur praeter hostes nulli sub iugum
mitti consueuerat, hinc recte ratiocinabimur,
ideo missum velut sub iugum a suo patre Horatium fuisse, quia Horatio Duumviri perduellionem iudicauerant, hoc est,quia inter perduelles Romani populi Horatium reserendum esse, deinde ut perduellem interimendum pronunciauerat. Et haec ad legem illam horrendi criminis sufficiunt. Quae lex Regum temporibus Romae in usu fuisse, Regibusque exactis, una cum reliquis legibus Regiis exoleuisse lege Tribunicia videtur. Quo quidem tempore, situm semper esse de capite Romani ciuis iudicium, populus Romanus visus est primum voluisse. Et idcirco in huius Regiae de horrendo crimine legis locum, aliam Decemviri legem surrosarunt, qua de capite ciuis nisi per maximum comitiatum ne ferreis tur, continebatur. Eaq; lege usus est Romanus populussemper constantissime. Adeo quidem. Vt contenderit actione quinta in C. Ver
159쪽
rem expresse Cicero, facinus esse ab aliquo Praetore vel Prauide vinciri ciuem Romanu, scelus verberari, prope parricidium necari: quid dicam, inquit, in crucem tolleres Scri-b1t etiam Pomponius,ne Consules per omnia Regiam potestatem sibi vindicarent, lege lata factum esse, ut ab eis prouocatio esset, nόue possent in caput ciuis Romani iniussu populi animaduertere. Certo quia de libertatis ciuistatisque iure, non Pinoris, Consulis,aut Rasidis alicuius, sed populi solius iudicium erat. Proficiscar, inquit Cicero in Verrina quarta, eo quo me iampridem Vocat populus Romanus : de iure enim libertatis &ciuitatis suum putat esse iudicium, & recte putat. Nunc videndum est, de eo qui hostem concitauerit, qui ue ciuem hosti tradiderit, quem capite puniendum Martianus scribit, idq; legem duo. decim tabularum iubere. cap. III. Ad L. Iul. maiest. Et de eo quoque, qui ob rem dicendam pecuniam accepisse conuictus erat, capite puniendo lege quadam Decemuirali ex. presse caueri testatur Gellius libro. XX. cap.Ι. Quod autem Martianus scribit, lege Iulia r petundarum eum teneri, qui cum aliquam potestatem haberet, pecuniam ob iudicandum, Vel
160쪽
vel non iudicanduin acceperit, cap. m. Ad L. Iul. repetund. ex eo probari potest,tege Iulia repetundarum, legem hanc Decemuiralem abrogatam fuisse: etiam iis temporibus quibus M. Cicero Verrem accusauit. Ciceronis enim haec verba sent, in Actione prima: Cognoscet ex me populus Rom. quid sit, quod P. Septimio Senatore damnato, Q Hortensio Praetore, de pecuniis repetundis lis a limata sit in eo nomine, quod ille ob rem iudicandam pecuniam accepisset. Igitur qui lege Decemuirali capite plecti debebant Iudices corrupti, in eos lege Iulia repetundarum non capite, sed exsilio, vel etiam interdum durius,
extra ordinem animaduersum flait. cap. v I Ι.
. hodie. Ad L. Iul. repetund. Et haec hactenus, quibus si addideris, passos non esse Decemviros, de inaudito & indemnato supplicium stimi, idque primum ex Salviano Massiliensi Episcopo Culacium obseruasse, existimabo de legibus publicorum capitaliumque iudiciorum Decemuiralibus,tili satis abundὸ disputatum esse.