Iacobi Raeuardi Brugens. I.C. Ad leges duodecim tabularum liber singularis, veram prisci iuris antiquitatumque ad hunc vsque diem incognitarum explicationem continens

발행: 1563년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 로마

121쪽

circo non in stirpes solum, sed & in capita e cisci familia dicitur. Verum si duo supersint duntaxat siij familias,& ex tertio nepotes duo pluresue, hic non in capita, sed in stirpes ideo fieri diuisio debet,quia plura sunt capita quam stirpes: & in plura capita quam fiunt stirpes familiam huiusnodi discedere, ne natura quiadem aequum est. Et quamuis fisi nepotibus

in paterna succestione proximiores esse natura Videantur , tamen consideratione quadam

stirpium ciuili proximiores non sunt, di ideo

nepotibus non praeseruntur. Si non ob aliud, certe quod mortuus non esse tertius ille filius-

familias praesumatur, cuius stipersint filij: qui omnes eandem, stirpis coiiii ratione, quam pater fastinuerat, simul induisse personam in auita successione finguntur. Et haec quidem hactenus de primo legitimorum haeredum ordine. De altero, eorum nempe qui agnati dicuntur,illud dicendum restat, videlicet agnatorum appellatione consanguineos quoq; in hae lege congneri. Admonuimus enim aliis quando, ab agnatis consanguineos separasio Iureconsalios, quos Decemuiri agnatorum nomine complexi sunt. Quinam aute agnati

sui dicerentur, & quis filius dicatur agnatus

patri,

122쪽

patri,in eo capite exposuimus, quod de vetis agnationum cognationumq; disserentiis lib. quinto Variorum inseruimus. Itaque si nemo tuus esset haeres, lege Decemuirali ad agnatu proximum haereditas intestati deuoluebatur,aiustore Iustiniano, & in Dag. Vlpia. tit. XXVI. hoc est ad cosanguineum, is enim agnatis reliquis gradu proximior est: sique consanguineus non exstaret, ad agnatum post consan .guineos proximum. Et tunc quidem si plures essent agnati proximiores, non in stirpes, sed in capita haereditas diuidi solet. Veluti, si sit fratris filius, & alterius statris duo plures ueliberi, quotquot sunt ab utraq; parte personae tot fiunt portiones, ut singuli singulas capiat. d. tit. XXVI. ideo in capita haereditas hic diuiditur, quia quot stant capita, tot sint agnati diuersi: " sint agnati proximi, tot fieri in huiusmodi haereditatibus portiones solent. Ideo non in stirpes, quia statris sibi in patrui successione patris sui personam non induunt, quod in auita succesione nepotes faciunt, cum haereditas in stirpes scinditur. Tunc e-; iam quot sillifamilias, hoc est, quot diuersae stirpes sint quaeritur, quemadmodum in agnatorum haereditatibus,quot agnati proximi, id

123쪽

DE CONNvs,. PATRv est,quot capita. De libertis autem ecquid in duodecim fuerit, Ulpian. expositit tit.NXO.. Ita demum,inquit, lex duodecim tabularii adhaereditatem liberti vocat patronum,s intestatus mortuus esset libertus,haerede suo nullo relicto. Idque etiam alio loco idem Vlpianus testatus est. cap. III. de suis delegit. Deniq; ad liberos patronorum haereditas deiuncti libertio ita pertinebat, ut in capita, non in stirpes ea

diuideretur, auctore eodem Vlp.d tit.XX VII.

De connubio patrum, Cast. X X. IN duodecim tabulis scriptum fuisse, ne patriciis cum plebeiis connubium esset; non Dionysius solum libro . x I. sed Liuius etiam testatus est lib. mi. Auctor est idem Liuius,

anno abi e condita CCC IX. M. Genutio,& P. Curiatio, vel sut alii malunt in C. Curtio Coss. de connubio patrum M plebis C. Canuleium Tribunum plebis rogatione promulgasse, qua contaminari sanguinem suum patres, confundique iura gentium rebantur. Et refert quidem in eadem oratione Canuleius, ne Connubium patribus cum plebe esset, hoc

ipsiim Decemviros tulisse, pestimo exemplo publico, cum summa iniuria plebis. nullamq; esse

124쪽

C A P . x x.

esse maiorem, aut insigniorem contumeliam posse, quam partem ciuitatis velut contami natam, indignam connubio haberi, idq; nihil esse aliud quam exsilium intra eadem moenia, quam relegationem pati. Sane idem Liuius ideo Decemviros huiusmodi connubium nopermisisse ait, ne incerta prole auspicia, quae nemo plebesus habere poterat, turbarentur. Et quia plebes ad id maximὸ indignatione e arsit,quod auspicari, tanquam inuisa Diis immortalibus negaretur posse, certe non ante sis nis contentionum fuit, quam victi tandem patres, ut de connubio ferretur concessissent.

Et tunc quidem lex ista Decemuiralis repodiata sublataque fuit rogatione Tribunitia.

De diuortiis. Cap.XXI.

CV M res Romana, regnate Romulo, adedesset valida, ut ea cuilibet ciuitatum sinitimarum par esse videretur, sed penuria mulierum hominis duntaxat aetatem duratura: tunc ex consilio patrii Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem connubiumq; novo populo peterent. Et cum nusi quam benignὸ legatio audita esset, ad vim spectare res coepit: cui tempus locumque aptum

125쪽

ut daret Romulus, aegritudinem animi disia mulans,ludos ex industria parat Neptuno e questri selennes: Consuala vocat. Indici deinde sinitimis spectaculum iubet. Vbi spectaculi tempus venit, tum ex cornposito orta vis:

signoq; dato iuuentus Romana ad rapiendas iure matrimonii virgines discurrit. Idq; testatus est non Liuius solum, sed etiam Tertullianus in lib. aduersis Valentinianos. Tunc, inuit,illi Sabinas raptas iure matrimonsi plauent. Et quia feliciter raptus Sabinarum Romulo silccesserat, ideo ab eodem Rege sitisse arbitror institutum, ut non vero,sed umulato quodam raptu omnis legitimi connubij ritus perageretur. Quo quidem tempore ea suis videtur matrimonij contrahendi ratio, ut usi quisci; virginem ex gremio matris, aut ex prooxima necessitudine vi simulata raptam, non aliter suam faceret, quam Romana pubes Sabinas olim virgines suas usu fecerunt. Idque omnino mihi visus est voluisse Festus, cum ita scriberet: Rapi simulatur virgo ex gremio in tris, aut si ea non est ex proxima necessitudine, cum ad virum trahitur, quod videlicet ea, res feliciter Romulo cessit. Rapiundae autem vi simulata virginis,quinam olim ritus fuerit,

126쪽

C A P. X T I.

. eleganter Apuleius exposuit lib. IIII. de asino aureo, his verbis: Tunc me gremio suo mater. infelix tolerans, mundo nup ali decenter ornabat, mellitisq; saviis crebriter ingestis, iam spe futura liberoru votis anxiis, propagabat, cum inruptionis subitae gladiatorum impetus ad belli faciem saeuiens, nudis & incertis mi

Cronibus coruscans, non caedi, non rapinae manus afferunt, sed denso conglobatoq; cuneo cubiculum nostrum inuadunt protinus, necvllo de familiaribus nostris repugnante, ac ne tantillum quidem resistente, me miseram, e animem,saeuo pauore tyepidam, de medio matris gremio rapuere. Et id quidem illud esse omnino videtur, quod hunc in modum in libro de spectaculis Tertullianus scribit: Dehinc Equitia Marti Romulus dixit: quanqua& Concialia Romulo defendunt, quod ea

Conso dicauerit, Deo,ut volunt, consith, eius scilicet, quo tunc Sabinarum virginum rapi. nam militibus suis in matrimonia excogit

uit. Probum planὸ consilium, & nunc quoq; apud ipsos Romanos iustum, & licitum, ne dixerim penes Deum. Haec ille. Ecquid autehaec verba Et nunc quoque apud ipsos Romanos

issumis licitum, aliud significat quaeso, quam

127쪽

in locum veri raptus apud Romanos simulatum quendam raptum in nuptiis surrogatum filis es' Proindςysu olim uxorem in hunc modum acquiri solitam, eamque antiquistinam fuisse connubij legitimi rationem, dubium noest. Fuit etiam alia contrahendi matrimonsi ratio, quae ut in Top. scribit Boetius, conse reatio dicebatur, & solis Pontificibus conueniebat, hoc est, ut ego interpretor, per solos Pontifices peragebatur. Qualis autem com farreatio huiusmodi fuerit, euidenter in se smentis exposuit Vlpianus tit. Ix. Farre, i

quit, conuenitur in manum certis verbis, & t

stibus decem praesentibus,& solenni sacrificio facto, in quo panis quoq; farreus adhibetur. Et quia Deos fruge colere, motaque salsa si

plicare,& far torrere, Numa primus apud Romanos instituit, auctore Plinio li.XVIII. ca. II. ideo certissimum est, hanc co arreationem a Romulo institutam non esse. Quid igitur si Numam eius estu atustore dicamus ' Subsisto, nec quicqua definio,quamuis Dionysius li.u. referat, Romanos priscos sacras nuptias confarreationem appellasse. Illud interim certis. simum est, ante coemptionem in Hii consa reationem fuisse. Idque obscure satis Ciceroc demona

128쪽

demonstrat, in ea quam pro Murena scripsit oratione, Iurisconsultos stomachosius,quam

virum constantem deceat exasitans. Ait enim sacra interire maiores noluisio: Iureconsultorum ingenio senes ad coemptiones faciendas, interimendorii sacrorum caussa repertos esse.

Quo in loco dubium non est, quin per sacra confarreationem Cicero intellexerit, quam introducta coemptione in desuetudinem sensim abiisse, cum Tacito cotendit. Nam quod eo in loco de coemptione illa senserit, qua in manum solet conueniri, argumento sunt haec eiusdem Ciceronis verba subsequontia : Vequia in alicuim libris exempli caussa id nomen in-Mςnenant, utarunt omnes mulieres quae coemptionem facerent, Gaias vocari. Nam si, quod Festus Pompeius lib. vii .scribit, Tanaquil uxor Tarquinh Prisci,ut Romam venit Gaia Caecilia fuerit appellata, tantaeque probitatis habita, ut id nomen boni ominis causia frequentarent nubentes, videlicol Vt Plutarchus ait,

hunc in modum: ni tu Gaius ego Gria: cert. quod Cicero de Gaia dixit, id a Gaia Caecilia originem trahere, & per consequens ad coemptionem illam, qua in manum coudnitur, portinere, dubium non Ost. Cum igitur sacra

dixis

129쪽

DE DIVORTII S.

dixisset Cicero maiores interire noluisse, haud dubie per sacra, cofarreationis Vinculum, quo nihil in omnibus sacris quicquam,auctore Plinio, fuit religiosius, intellexit. No enim puto quenquam tam stolido hebetiq; ingenio esse,

ut existimet Ciceronem colendisse, Iurisconsilioru ingenio omnia sacra esse interempta. Quod aute idem Cicero,senes repertos esse ad coemptiones faciendas ait, illud eo referri debere, ut in coemptionib. non iis solum quiabus in manum couenitur, sed omnibus etiam

quibus venale quid proscribitur, senes adhibiti fuisse videantur,aperte demonstrat M. Cu.rius, Ciceroni hunc in modum scribens: Ergo fructus est tuus, mancipium illius: quod quiadem si inter senes coemptionales venale proscripserit, egerit non multum. Exstat haec epistola apud Ciceronem libro.w. epist. famil. Proinde rectissime in Ciceronis Top. adnotasse mihiNidetur Boetius, tribus modis uxorem haberi,ysit,farre, coemptione. Idq; etiam aduersus gentes li. IIII. testatus est Arnobius: Uxores,inquit, Dii habent, atq; in coniugalia foedera conditionibus veniunt ante quaesitis: usu,farre, coemptione, genialis lectulli sacramenta conducunt: habent speratas, habent

130쪽

pactas,habet interpositis stipulationib. sponias. Et quia raptus ille simulatus, de quo ex Apuleio, Tertulliano,& Festo, disseruimus,

nec confarreationi, neque coemptioni conuenit, idcirco illum rectissime ad eam uxorum speciem retulisse mihi videor, quae viii habebantur. Vt igitur usii uxor solennitatib. certis capiebatur,sic confarreatio,& coemptio, suas etiam solennitates habuerunt. Coemptio ita peragebatur, inquit Boetius, ut in coemendole inuicem interrogarent: Vir ita: An sibi mulier materfamilias esse villet. illa respondebat, Velle. Item mulier interrogabat: An vir sibi paterfamilias esse vellet. ille respodebat, Velle. Eratq; mulier materfamilias viro, loco filiae. Et fuit sand tanta coemptionis istius nodi apud veteres auctoritas, ut per Coemptionem secto matrimonio,vir & uxor sibi inuicem succederent. Idque in illud Virgilii, Externis in

regnum quaeritur hares, Seruium Honoratum

adnotasse Contius obseruauit. vlpiani etiam testimonio idipsum confirmatur, qui in frag. tit. xx II. ita scribit: Sui autem haeredes sunt, liberi quos in potestate habemus, tam naturales quam adoptiui: item uxor quae in manu

est.& nurus, quae in manu est silii, quem in po 1 testate

SEARCH

MENU NAVIGATION