Iacobi Raeuardi Brugens. I.C. Ad leges duodecim tabularum liber singularis, veram prisci iuris antiquitatumque ad hunc vsque diem incognitarum explicationem continens

발행: 1563년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 로마

141쪽

quibus lege iusta fieri erat prohibitum, quod

improbi ac nesarii iudicarentur, unco trahebantur: quiq; trahebant, Hamotrahones dicebantur, auctore Festo. Quo spectat illud Senecae, epist. lib. XIIII. epistola. XCIII. Non coleret, inquit, me nec uncus, nec proiecti ad columeliam cadaueris laceratio, foeda visuris. Eoq; etiam respexisse visus est idem Seneca,

de Ira lib. Hi . ubi sic de ira eiusque apparatu loquitur: Ostendenda est rabies eius es enata&attonita,apparatusq; illi reddendus est suus,cculeus,& fidiculae, & ergastula,& cruces, dccircundati de sis corporibus ignes, & cad

uera quoq; trahens uncus, varia vinculorum genera,lacerationes membrorum inscripti nes frontis, & bestiarum immanium cauernae.

Nec alio quidem reserendum videtur, quini nulla homini fulminibus occiso fieri iusta potuisse testatus est lib. xui. Pompeius Festus: Homo, inquit, si fulmine occisus est, ei iusta nulla feri oportet. & ait, Hominem selinianibus occisum supra genua tolli vetuisse his

verbis Numam Pompilium: SI HOMINEM FOLMINIBUS OCCIS IT, NE SUPRA GENUAΥOLLIT O. Credebatur enim huiusmodi homines ira quadam vindictat, diuina ὀ medio tolli,

142쪽

tolli, & idcirco nulla parentatione digni . Igitur homo fulmine occisiis supra genua tolli, idcirco non potuisse videtur, quia ei ius fieri nulla poterant. Opinor quod hi duntaxat supra genua tollerentur, quibus iusta fieri poterant: reliqui vero supra genua non tollerentur. Et hoc inde potissimum, qudd qui capulo esserebantur, non capulo humeris,ut apud nos moris est. imposito esserri soleant, sed in eam ni fallor altitudinem a terra capulo leua- bantur, ut supra genua duntaxat tollerentur.

Quia igitur occiso fulminibus homini iusta fieri nulla poterant, certisti inu est, ideo etiam noluisse eum supra genua tolli Pompilium ;siquidem qui supra genua tollebantur, Capillo esserebantur. Et quia hi solum capulo efferri poterant, quibus fieri iusta permissum

erat, recte hinc ratiocinabimur, capulo propterea homines fulminib. occisos non elatos, nec per consequens silpra genua sublatos, sed unco velut sceleratos homines & impios trados fuisse. Quid autem, si per capulum,non id solum quo mortui csseruntur, sed etiam ipsum sepulchrum intellexerimus ' Nihil esse quod reprehendi possit, existimo. Antiquos enim sarcophasu etiam capulum appellasse,

143쪽

DE FRUGUM EXCANT.

praeter Nonium Marcellum testatuinptile iij lib. x.de asino aureo :Ecc inquit, pater stiuS; ipse manibus cooperculo capuli remoto co-

modum discusso mortifero sopore, surgetenipostliminio mortis deprehendit filium. Eoq; sensit capulum accepisse visiis est etia Tertulli

in libro de carnis resurrect . Deus vero,Inquit, animae suaevmbram, spiritus siti auram, oris sui Operam,uilissimo alicui comiserit capulos' Aut igitur per capulum, id quo mortui esseruntur, cum Festo intelliges,aut certe cum Non. Marcello ipsem sepulchru ex alieno tigno factum. De sirugum excantationib. tap. XXIII. IN hoc Decemviros reprehendit Seneca,t1b. HII. naturalium quaestionum, cap. VII.

quod illi cantibus attrahi imbres, & repelli crediderint. At Cleonae, inquit, iudicia reddebant,in illos, quibus delegata erat cura proludendae tempestatis, quod negligentia eoru vineae vapulassent,aut segetes procidistent. Et apud nos in duodecim tab. cauetur, ne quis alienos fiuctus excantasiit. Rudis adhuc antiquitas credebat & attrahi imbres cantibus,&repelli: quoru nihil posse fieri tam palam est, ut huius rei causia nullius Philosophi schola intranda sit. hactenus Seneca. Esse autem in

144쪽

. . C A P. XXIII. . a

duodecim tab. legem, qua striges Verantur exiscantari, non Seneca duntaxat, sed & Plinius quoque lib. XXVIII. cap. VII. his verbis expressὲ testatus est : quin etiam & legum ipsarum in duodecim tas. verba sunt, QSI FRUGES E CANI AssiT. & alibi, QUI MALUM C A RMEN INCANTAssIT. Atq; huius quidem legis in.i. apologia meminit etiam Apul. & qua ratione fruges soleant excantari elegater hunc in modum docet: Magia ista res est delegata lectib.

iam inde antiquis. xH. tabulis, propter incredundas frugum illecebras interdicta. Igitur &occulta, non minus quam tetra, & horribilis, plerunq; noctib. vagitata,& tenebris obstrusa,& arbitris solitaria,& carnaimb. murmurata, cui non modo seruorum, verum etiam libero Erum pauci adhibentur. Prohibuerunt igitur Decemuiri fruges excantari, eumq; qui fruges excantasset, Cereri sacrum esse, eo te Decernuiros voluisse, auctor est in Virg. Servius. ,

De damno dato. Cap. XXIIII. 4 Ir D E ae v R in duodecim tabulis scriptu

disse, si RVPITIAS, SARCITO. Rupitias enim in duodecim damnii dederis, & sarcito damnii soluito,significare ex Seruio Sulpitio adnotauit Festus. Igitur Decemviri damnu

145쪽

DE DAMNO DA To . .

non intutia,sed negligentia datum sarciri, hoc, est, solui, siue praestari duntaxat, sine castigatione aliqua 'oluerimi. p. IX. de incend. mina, naufrag. Ceterum qui aedes aceruum te

frumenti iuxta domum positu sciens prudens combussit, is vinctus, verberatus, igni necari lege Decemuirali iubetur. d. cap. IX. quem postea, si humiliore loco esset, bestiis obiectum; sin vero in aliquo gradu, capite punitum,aut in insulam deportatum fuisse, Vlpianus test tur cap.vit. d. tit. Incendium autem nullum sine culpa fieri posse, hoc est, sine neglige tia, Alphenus notat, cap. XI. de per.& cona. rei venit. Et ob id ex incendio culpa facto,si qui dem ea latior esset, de damno iniuria dato, ex lege Aquilia ; sin leuior, ex duodecim tabulis agi solet, cap. I. Ad l. Aquit. His adde, si quadrupes pauperiem fecerit,etiam ex lege duodecim tabularum actionem sic descendere, ut ead em lege aut dari id quod nocuit, id est,a,nimal quod noxiam commisit,aut aestimationem noxiae offerri necessum fuerit, cap. I. Si quadr. pavp. fecist dic. Fuisse deniq; in dii decim tabulis de seruorum noxiis aliquid cautum, indicat Iustinianus,in Sunt aute. Inst. de noxal. in . Scribit etiam Vlpianus, si se

146쪽

vus sciente domino furtum fecit, vel aliam

noxam commisit, serui nomine ex duodecim: tabulis actionem esse noxalem,nec dominum sto nomine teneri. Cap.II.de noxal act.

De iniuriis. famosis libellis.

p. XXV. GE L L I V s auctor est, lib. Xx. cap. I. in duodecim de iniuria punienda sic scriptum fuisse: sI INIURIAM ALTERI FAXIT, VIGINTIQUINDE AERIS POENAE SUNTO.

Quam lege Sextus Cecilius,& Sextus Pompeius Festus sic interpretati sunt,ut per vigintiquinque aeris poenas, intellexerint viginti- quinque asses. Scribit idem Gellius, Lucium quen)am Neratium homine egregie improbum, & immani vecordia, pro delectamento habuisse, os hominis liberi manus suae palma verberare, & quemcunque depalmaverat, ei statim numerari secundum duodecim tabulas quinq; & viginti asses iusisse. Propterea, inquit, Praetores poenam hanc obsolescere,&relinqui censuerunt,iniuriisq; aestimandis recuperatores se daturos edixerunt. Ceterum de membro rupto sic Decemviros scripsisse,. apud eundem Gellium legimus: Si membrum

147쪽

rvit meum, e pacto talio esto. Sed caput istudinendosiim esse, quis est qui non videat ' Illud iampridem Iacobus Culacius obseruauit sic

esse restituendum: SI ME M B RVM RUPIT, NI CUM EO PACIT, ΤΑLIO ESTO. Elegans restitutio. Quis enim non videat, ex his duabus dictionibus ni cum, conflatu fuisse illud meum, quod in vulgari editione pastina exstat' Tationis,inquit Festus nouissime restitutus, mentionem fieri in duodecim ait Verrius, hoc modo: Si membrum rupit, ni cum eo pacit talio esto.

neq; id quid significet indicat, puto quia no

tum est: permittit enim lex parem vindictam. Huc spectat illud Senecae de Ira libr. II. cap. XXXII. Inhumanum verbum est, & quidem pro iusto receptum,ultio & talio,no multum differt nisi ordine. Porro propter os fractu, non talionis,sed nummarias poenas fuisse in duodecim constitutas, Gellius & Iustinianus consentiunt. Nunc antequam ad legem de famosis libellis Decemuiralem veniam, expone dum est, ecquid de arboribus furtim caesis si tuerint Decemuiri. Plinius libro. XVII. cap. I. cautum fuisse duodecim tabulis ait, ut qui imiuria cecidisset alienas arbores, lueret in singulas poenas aeris vigintiquinque. Sic enim le

148쪽

C A P . XXV. τε

gendum est apud Plinium, non ut passim legitur, Lueret in fingulas aeris vigintiquint. Sed quemadmodum in aliis iniuriis, ita & hic a Praetoribus alia poena statuta fuit, ad quam

poenalis m duplum adtio arborum furtim Ca sarum est introdueta. cap. VIII. Arbor. furi.

caesar. His addendum est, quod de frugibus aratro quaesitis, hunc in modum idem Plinius scribit,lib. xum. Cap. m. Frugem,inquit, v tro quaesitan nocte pauisse & secuisse, puberi duodecim tabulis capitale erat, suspensumsi Cereri necari iubebant, grauius quam in homicidio conuictum: impuberem sistotis ambitratu verberar1, noxiamve duplionemve decerni. Quo in loco pro no)ciam ue duplione is decern legendum mihi videtur,nοχiam,e d ptione decerni. Nam cum sola noxia decernitur,nihil de poena statuitur,cum duplio noxia praestari iubetur, & simul poena decernitur. Balduinus noster antiquitatum illustrator vigilantissimus, de famosis libellis tam 1cripsit

accurate, Vt non magnopere hic esse mihi laborandum putem. Ait Ciceronem libr. IHI.de Repub. sic scripsisse: Nostrae contra duo decim tabulae cum perpaucas res capite famiassent, in his hanc quoque sanciendam p K ij tau

149쪽

DE INIVR. ET F A M. LIAE L

tauerunt: si quis occentauisset, actitauisset, diue carmen condidisset, quod infamiam faceret, flagitiumque alteri precaretur. Ex quo

loco dubium no est, quin libelli famosi poena capitalis fuerit, hoc est, supremi supplich.

Nam quod quidam ait, capitis poena non mortem tantum,verumetiam statum & dignitatexespicere, id certe ad rem non pertinet. Deincemuirorum siquidem temporibus nulla erat

relegatio,nulla proscriptio, nulla deportatio, R idcirco qui capitis damnabatur, ad morte condon ri debebat. Igitur hanc infamiam summo supplicio vindicasse videntur Decem mihi. Nec moveor auctoritato Ulpiani, quem audio cap.V. de iniurijs tradidisse eos qui famosem carmen,libellosue famosos scribunt, ex lege intestabiles esse. Illud enim non ad Decemuiralem lugem , sed ad quoddam Senatusconsilitum spectat, cuius idem Vlpianus alio loco meminit: Si quis, inquit, ob carmen famosum damnetur, Senatusconsulto expres dum est,ut intestabilis sit. cap.XVIII. de test. Et eo quidem referendum videtur, quod huc in modum Arnobius scribit aduersus gentes libro quarto: Carmen malum Coscribere,quoiama alterius coinquinetur & vita. Decemuirali

150쪽

C A P. XXV. 7 uiralibus scitis euadere noluistis impune: ac ne vestras aures couitio aliquis petulantiorupulsaret, de atrocibus formulas constituistis iniuriis. Verba legis . xii . tab. de famosis libellis, sic esse restituenda obseruaui: SI QJISOC CEN TA S SI T, A CTI TAS SIT, SIVE CARMEN CONDIDISS IT, Q VO INFAMIAM FACERET, FLAGITIVM AEVE ALTERI PRECARE TvR, CAPITE

POENAS LVITo. Occentasint antiqui dicebant, inquit Festus, quod nunc conuicium fecerint, dicimus: quod id clare & qu dam canore sit, ut procul exaudiri posit:quod turpe habetur, quia non sine caussa fieri putatur. Et haec mihi sufficere videntur, ad ii terpretationem legum Decemuiralium quae de iniuriis latae sunt. l

DECEMVIRI tres furtorum species

constituunt, manifestum, nec manifestum, conceptum : addidere Praetores quartam, eamq; oblatum nominant. Decemuiri

furem qui manifesto furto prehensus esset, Occidi tunc permiserunt si quum faceret furtum, nox esset, aut interdiu se telo cum pre-

SEARCH

MENU NAVIGATION