Lilii Gregorii Gyraldi De annis et mensibus, caeterisque temporum partibus, difficili hactenus & impedita materia, dissertatio facilis & expedita. Eiusdem Calendarium & Romanum & Graecum, gentis utrusque solennia, ac rerum insigniter gestarum tempora

발행: 1541년

분량: 237페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

esie secundi seculi: sic deinceps tempus reli quorum terminari. Sed & quod ignoraret homines portenta mitti diuinitus, quibus admonerentur unumquodque seculum ei se finitum: hec portenta Hetrusci pro ham spicq disciplinael suae peritia diligenter ob seruata in libros retulerunt. Quare in Thu scis historiis,quae v m. eorum seculo scri piae sunt, ut Varro testatur, dc quot numero secula ei genti data sint, dc transa florum singula quanta fuerinr, quibus, flentis eo rum exitus designati sint, continetur. It que scriptum est quatuor prima secula an norum fuisse c. dc v. Quintum c XXIII. Sextum undeviginti Sc cen tu . Septimu toti dem. Octauum demum agi, nonum &decimum superesse, quibus transactis finem fore nominis Hetrusci: quod 3c faetiim fuit: Nisi & hoc demum tempore nouum inter COS regnum,nescio quo fato,inauspicatum illud quidem constitutum fuisset. Romanorum autem secula quidam ludis seculariabus putant distingui: cui rei si fides certa est, modus Romani seculi est incertus. mporum enim interualla quibus ludi ii refer ri debeant, non modo quanta fuerint retro ignoratur, sed ne quidem quanta esse debeant scitur. Nam ita institutum esse cent simo uoque anno ut fierent, id tum Antias atq*historici autores sunt, tum Varro

42쪽

cum alibi, tum de scenicis originibus libro primo ita scriptum reliquit: Cum multa portenta fierent, de murus & turris, quae sunt inter portam Collinam & Exquilinam, de coelo essent tacta, dc ideo libros Sibyllinos Decemuiri adii sient, renunciauerunt, ut Diti patri lc Proserpinae ludi Urentini in campo Martio fierent tribus noctibus, &ho stiae laruae immolarentur, uti ludi centesimo quoque anno fierent. Sed quod ait Varro portam Exquilinam de caelo tactam, alii Sabiusam scribunt. Festus Terentum locum fuisse scribit in campo Martio, quo in loco ara Ditis patris in terra occultabatur,

ει propterea ludi Terentini dicti, Ausoni

Gallus pocta: vina Terentino celebrata trinoctia ludo.

Papinius in Sylvis:

Aut instaurati peccauerit ara Terensi. Val. Μax. libro secunia memorabilium a liud tradit secularium ludorum initium, a Valesio quodam uitae rusticae uiro locuplere, qui tribus liberis ut succurrerer, Oracu tum accepit ut Tarentum peteret.Ηuius postea Val. Publicola exemplum secutus, apud eandem aram trinoctio ludos fecit. Titus item Liuius libro centesimo tricesimose Xto: Eodem, inquit, anno ludos seculares Caesar ingenti apparatu fecit, quos centesimo quoque anno cis enim terminus

43쪽

seculi fieri mos: uti decimo centesimo quoque anno repetant tam comentarii Quindecimuirorum, quam diui Augusti edicta tostari uidentur, adeo ut Horatius Flaccus in carmine, quod de secularibus ludis cantatu est,id tempus hoc modo designauerit:

Certus undenos decies per annos Orbis,ut cantus referat s ludos,

Ter die clara totidem grata Naclestequentes. Sed nos de seculo satis, nam de ludis secularibus Politianus in miscellaneis erudite plura collegit. . Nunc ergo ut polliciti su

mus,de genea nos agamus.γνεαμ Graeci uocant,qua Latini tum aetatem, tum seculum uerterunt: sunt & qui generationem,& praesertim in sacris libris: nam humanae uitae spacium cuiusq; genean nuncupant.Verum aurorum plerissi,septem annorum spacium si gnificare cotendunt hoc est, quas alias hebdomadas vocamus. Vnde& Hippocrates 8c ab eo medici,ante duas geneas pueris uenas incidi no oportere praecipiunt. quo pacto fortassis de Orphei uita apud Suidam intelligendum: nam si aliter exponere uolue ramus, qui fieri poterit ut Orpheus XI. geneas uixerit Atqui Plutarchus & Zeno, &non ignobiles quidam gramatici, geneam

spacium XXX. annorum existimavere,quo

pacto etiam Hesiodus S Homerus, dc qui

abliss

44쪽

DE ANNIS ET MENSIB. LIB. 2s

ab his poeta Nestorem scribunt tres Mneas uixisse,quas nostri tria secula Sc tres aetates uocauere. Lucianus quom in Macrobiis de Tiresia ita ferme scribit: Sed & Tiresian, in quit, uatem tragoedia ad sex usq; geneas ut em prorogasse prodit, id est, ad sex aetates. Nenophon in libello de aequivocis, dea ta re,hoc est,genea ita scribit: Aetas apud diuersos diuersa meritur spacia, quia apud Regyptios spacto x XX. annorum perficitur, dc apud Grscos quartam centenarii partem,id

est,annos V.& ππ.cotinet. Censorinus uero ita scribit: Qui annos,al LXXX. seculum putauerunt, multum uidentur errasse: hoc enim tempus geneam uocari quidam uo-. Iutar, quia orbis aetatis in eo sit spacio. OObem autem uocant aetatis, dum natura humana ad sementem reuertitur. Hoc quidem

genear tempus alii aliter definiuere. Heraclitus annos quinq; & XX. scribit dici genea,tanon XXX. quibus uerbis uides error in es. Nam Plutarchus in eo,quo cur oracula defecerunt causas inquirit,de aetatibus super Hesiodi uersibus, geneam ait ex Heracliri sententia XXX. annorum esse, ubi&pl rair alia, tum illud, quod aliqui centum dc odito annorum costituerint, quin quagintaq; & quatuor dimidium esse uitae liu mans. Reliqua ab eo subtilius disputata missa facio. Aurelius Rugustinus in cuiusdam

45쪽

w LILII ORE O. GYRALDrpsalmiDauidici comentario geneam existi mauit X U. annum non excedere: quidam S X X i X. ut est apud Phavorinu super He siodi uersu de Nestore. Alia praeterea multa

genea significar,quς Theophilus Salii Graeci enumerant:inter quς dc illud,quod genea non modo de hominibus dicitur, sed& de equis, & foliis,ut est illud Homericum, quo hominum uitam folijs similem dixit: Μonet me Christiana pietas, ut de anno Iubileo nonnihil 5c hic congera. Annus Iobeleus fuit apud Hebraeos duntaxat de mum longo post tempore apudChristianos costitutus uidetur. Apud Hebraeos quidem ex septem annoru hebdomadibus perfectis. hoc est,quinquagesimo quoq; anno celebrabatur: etenim quadragesimus nonus annus perficit septima hebdomada: quo quide an no clarius ac sonorius tubae de buccinae a pud Hebraeos resonabant,unde S uocabit

tum apud ipsos Iobeleus: Iobet enim Hebrsibuccinam uocant. Eum annii interpretatur

Hieronymus remissionis: in illo quippe iuxta legem ad omnes antiqua reuertebatur possessio. Huius anni Moses,3c ab eo Iose phus, Sab eis Chrimant,ratione tradidere, quos inter Isidorus, Iubileus,inquit, annus remissionis:est enim Hebraicus.sermonumerus qui septe annoru hebdomadibus.

id est,

46쪽

Dp ANNII ET MENfIB. LIB. 3 et id est, quadraginta dc nouem annis texitur. in quo clangebat tubis, S ad omnes reue rebat antiqua possessio, debita absolueban tur,cofirmabantur libertates.hunc numeruetia in diebus pentecostes & nos ipsi celebramus,post domini resurrectione, remissa culpa, es totius debiti chirographo euacuato, ab omni nexu liberi, suscipiet aduenien te in nos gratia spiritus sanisti. Haec uero uerba ab Isidoro ante nostru Iubileum costitu tum scripta sunt: eius enim omnino me itionem fecisset. Institutus autem Iubileus Christianoru uidetur ad Hebraeorum is,nilitudi nem, si minus dicere liceat ad gentilis seculi Tatione: quippe qui a Bonifacio VHI: Roa. manoPontifice sit institutus centesimo quoque anno,quo rempore annus a uerbo cor

porato trecentesimus supra millesimu age- ibatum dein a Clemente V M. Pont. ad quin- l- 6 ι T. quagesimum reductus,id poscentibus Ro- QA . o. manis: mox a Paulo M .ad XXV .redactus. P et Quod hominis eras eetre quinquastesimu at

tingat, simul ut largior coelestium gratiarii, si non potius pecuniarum prouentus fieret, ut quidam arguter si non uere scripsit. Cele bratus iam bis mea aetate,primu Alexandro

VI. Borgia Pont. Rom. H. D. anno: dc it rum Clemente VII. Aledice M. D. X π v. quo ego tempore Romae eram cum Hercule Ragon. S. R. E. sanctae Agathae diacono

47쪽

Card. cuius pdstanno seclido Roma ab exercitu Imp. Caroli V. Caes. direpta est. Scribit Theodoricus Niemensis in historia schismatica, uariatum fuisse tempore Vrbani Sexti 1 ναι cin Iubilei aetate: cum enim schisma irrepsis set in Christi ecclesia, is Pont. Vrbanus no uissimo sui pontificatus anno, qui fuit H.

ccc .LXXXVIII. Iubileii XXX m. anno

rum indixit qui &celebratus est, eo licet ipse repore decesserit. Et hactenus de Iubileo. Indictiones. Sunt 3c Indictiones hoc praesertim tem pore in usu, cum primis apud publicos scri bas &Notarios. dictae, ut n5 nulli ercistimat, ab eo quod Romani cum rerum potiretur, tributu a subiectis nationibus indicebant,

etiam, ut aiunt,ante CHRIsTI aduentu in

stitutae: quippe ut scribit Dionysius in suo calculo,tum quarta agebatur in dictio,cum ipse natus est c H RI s r V s, quod 3c Bedas reperit. Sunt qui Augustum Caesarem scri bunt indictiones primum instituisse, Olympiade cLXXXXI m. anno eius primo, in

cipiente octauo calend. Octobris, hoc est, NXIIII. Septembris, quo etiam tempore Olympiadum anni initium habere traduntur. Indictiones uero XV. annorum circuitu in sua semper uestigia reducuntur, quas antiqua Romanorum industria coperimus ad cauendum errorem, qui de temporibus forte oboriri poterat,institutas. Dum enim. uerbi

48쪽

uerbi causa,quilibet Imperator medio anni tepore uita uel regno decederet, poterat e uenire ut eunde annu unus historicus eius dem regis adini beret toporibus, eo quod Gius parte regnaret: alter uero historicus eundem successori illius potius adscribendu putaret,eo quod & hic partem aeque eius haberet in regno. Verum ne per eiusmodi disso nantiam error temporibus oboriretur, sta tueriit Indiectiones, quibus uteri scriptor,

imo etiam uulgus,omnem temporum cur

sum facillime seruaret: quas pro facilitate quoq; calculi, X V .esse uoluerunt,ut planitasimo numero ex denario & semis ad multi plicandum promptissimo, compendiosius transadii temporis status in memoria possit reduci. Quidam autem putant, quia quondam in Repub. post censum quinto quom anno pera una urbs Roma lustrabatur,ad indicium ternae lustrationis &census, Indi ctiones esse conditas. Fortunatianus Con sultus Afer, cuius Hieronymus, Sab eo Sophronius meminere, qui rationem Indictionum conscribit,nullam huius rei mentione facit. Mirum & Isidorii ne uerbum quidem de Indictione fecisse. Sunt tamen ex ecclesiasticis scriptorib. qui rem ita tradant: RO man OS,aiunt, cum non facile ex longinquis regionibus possent nationes Romam uenire ad tributa soluenda, statuisse, quod singit

49쪽

34 LILII GREG. GYRALDIlis saltem lustris ea deferrent: dc primo quia

dem lustro ferrum, secundo argentum, ter tio aurum. Et quoniam semper ab auro ad ferrum redibant, ideo indietiones X v. an norum constitutas, qui circulus quasi qui dam esser. Qua de re cum uetustos autoresn on habeam qui hoc tradant, eius rei fides penes sit scriptores ecclesiae. Indietiones autem scribae de tabelliones imperialis autori ratis incipiunt ab Vm. calend. Oct obris, Meodem die terminantur,hoc est, XXIm Septembris. Qui uero Romanorii Pont.autoritate nitun tur, V III .calend. Ianuarii eas inceptant, ut coueniant cum annis natiuitatis

. Christi: ea aute ratione scribit Ambrosius, quod mensis Septembris apud plero &inprimis Aegyptios,anni sit principiti Hoc auInolimo raniem rem argumento, quota sit in quolibet anno utilibet quomodo indictio, cognoscere possiimus. Si annos sucwioscenda. memus a Christi ortu quotquot fuerint,puta H.D.XXXIX.his tres adde quia cui diximus ) natus est Christus indietione quarta, fiunt Μ.D.XL II .Hos partire per TV .uides quod SI I .superat:ergo is numerus,uidelicet X D. erit in dimo: si uero nihil supererit, ipse XV. numerus erit indietio. Hoc quidedisticho tota haec ratio breuissime contines: Si tribus adiunctis domini civisseris annos, Ter tibi per quinos indictio certa patebit.

Nunc, ut exequamur ordinem, annus ue

50쪽

tens a nobis est describendus, qui Nis 6c ἔν nus uertens. . ora Graecis dicituri quinetia dc M ν uo

nos est ab uno signo ad illud ipsum signum una arm eadem secudum proprium cursum solis obliqua circuitio. Victruvius uero lib. architectu tac ix. Sol, inquit, signi spacium, quod est duodecima pars mundi, mense uertente uadens transit. ita XII. mensibuS XII.

signora interualla peruagado, cum redit ad id signum unde coeperit, perficit spacis ue tentis anni. Sed dc hoc idem breuius Censorinus: Est,inquit, annus uertes,dum sol per currens XII. signa, eodem unde profectus est redit. Hoc quidem tempus quot dierum esset,ad certum nondum astrologi reperire potueriir, multa licet multi commenti sint. Nam Philolaus Pythagoricus annum naturalem dies habere existimauit CCCLXIIII. dc dimidium. Aphrodus ccc LXV. 8c die rum duorum 8c uiginti partem undesexagesimam. Harpalus autem c C C L X V .8c horas aequinoctiales X i ii . liales Milesius c c CLXV . dierum. Ar Hipparchus ab Alexandrimorre anno C L X X V I I I . scribens ex suis MChaldaeoru obseruationibus minus quarta

SEARCH

MENU NAVIGATION