장음표시 사용
11쪽
VM, Cujusvis aeris pelluciditas, et perpetua vis resiliendi communes sunt dotes; neque his una species ab altera dignosci potest; et Omnes, quamprimum his privantur, si quidem tale fieri potesto, aliam induunt formam. ado, Aeris dephlogisticati gravitas specifica,
cum ea caeterarum specierum collata, nonnihil superare invenitur; etenim vesica, secundum
Priestley, aere vel phlogisticato, vel nitroso, vel atmosphaerico impleta, et alia aequali aeris de-phlogisticati magnitudine, inter se eam ponderis rationem servant, quam 183 ad 187 ' : Fontana autem, ex propriis eXperimentis, habuit discrimen paulo majus, nempe rationem : : 132 : 16o l. quo hujus rei explicationem redderet, ille inclytus philosophus sequentem conjecturam protulit, aera videlicet dephlogisticatum acidi aerii semper pauxillum continere; nUnquam Vero experimentis hanc sententiam stabilivit. Nonne igitur magis verisimile videtur, hoc discrimen aphlogisto deficiente oririt quoviscunque enim inodo dephlogisticatus aer fuerit comparatus, si
12쪽
purus et merus sit, plus quam atmosphaerici aequipondium reperitur.3tio, Suppeditat pabulum aer dephlogistica tus combustioni, et animantium respirationi valde accommodatur : Quae quidem indoles primo philosophorum attentionem eXcitavit, et animos ad ejusdem investigationem adduxit; quia, ab omnibus antea detectis speciebus, hanc valde discrepare cito compertum est. Locata enim candela, vel quocunque alio flammante, intra vas hoc fluido repletum, flammae splendor mirum in modum augetur, et lumen ter solito majus editur; modoque sat purus sit aer, crepitat flamma, circum se jactans ceram vel sebum a quibus candela forte confecta fuerit. Praeter autem lumen splendidissimum, hoc pacto a candela e-1nissum, una oritur calor admodum intensus;
auxilio cujus se metallum istud durum plas naliquefecisse Fontana narrat et id sequenti modo : Vesicam dephlogisticato aere implevit primo; illi deinde tubum vitreum alligavit, et ejus
partem extremam juxta candesae flammam collocavit; et, manibus interea vesicam comprimentibus, aer expulsus in faminam adactus est
13쪽
et egm secum abripiens in quodcunque ei obisjectum conversus facile. Dum dotem adeo insignem, miram, et Peculiarem contemplantes tempus tererent philosophi, altera non minus eorum attentione digna sese obtulit. Experimentis enim Priest ley demonstravit, magnitudinem aeris dephlogisticati datam quinquies diutius ad respirationem animalium fassicere, quam suffecisset eadem atmosphaerici magnitudo: Cujus rei rationem reddere nunc 'ggrediamur.
Phlogi An, principium istud a philosophis nuper mais adeo jactatum, multum hic valere videtur. Etenim haud secus ac nitrosus aer, idem plincipium aCri, quem trahimus, impertiendo, eum nocivum reddit, animantium spiritus fit
quadam ex parte lethalis; multa enim sunt quae probant respir tionem phlogisticum esse processam; experimentaque a Priest ley instituta hanc sententiam magis adhuc peripicuam et certam reddiderunt; constatque ab iis hoc principium ex sanguine evolutum est., sanguinis necnon Glorem nigri cantem ex eo progenerari selo Iesi enim et nitroso et inflammabili sanguinem
14쪽
ille objecit arteriosum atque floridum in vesica; qui cito exinde venosi colorem nigrum induebat ; eundem postea silc decoloratum, in vase de-phlogisticato aere repleto, quiescere aliquamdiu permisit, ubi atrum colorem cum pristino mutavit brevi. Ex his igitur omnino licet inferre, quod sanguis phlogisto oneratus, et intra pulmones in contactum aeris, cui minus ejusdem inest , delatus, ei aliquantulum impertiet; et insuper, quominus ejusdem aeri spiritu recepto insit, eo plus necessarium erit ut satietur. Patet hinc ratio quare animalia, in data aeris dephlogisticati magnitudine inclusa, tanto diutius vita fruuntur, quam in aequali magnitudine atmoLphaerici. Verum es quinetiam, quanquam eXplicatu dissicillimum, aera atmosphaericum, cum jam ab
animantium respiratione lethalis evaserit, neqUaquam posse aere nitroso imminui; dum aer de-phlogisticatus, simili modo vitiatus, haud parum
diminutionis subeat. Attamen inter respirandum animalia nonnihil aeris mei hitici e pulmonibns continue emittunt, cujus et formationis modus et locus ad hunc prope diem latuere. Labores vero hominis, in-
15쪽
genio, et doctrina paucis secundi, arcanum hoc fere retexerunt ; ille enim eXperimentis iteratis, et quam maxima accuratione factis, ex phlogisto et aere dephlogisticato commistis adeptus est aera fixum : Nonne igitur fas sit colligere, quod illa aeris fixi ratio, quae singula expiratione Cpulmonibus ejicitur, in iis genita fueriti nam aeri inter spirandum recepto sat est aeris de-phlogisticati; et intra pulmones quoque phlogiston, ut jamjam notavimus, copiose scatet. Inter disserendum hoc modo de varietatibus et vitiis, quae aer a respiratione animalium subit, et de vi, qua ad haec tollenda pollet aer de-phlogisticatus, non oportet silere de eo quod eX- cogitavit Fontana, et cujus ope, ut ille opinatus est, animal datam aeris dephlogisticati quantitatem trecies diutius, quam solito modo, respirare posset: Ingenhous et quoque in eandem sententiam ivit; sed, verisimile est, antequam tentand0 semetipsum certiorem fecerat; hic fuit modus : Imprimis,' inquit ille, vas aere dephlogisti-εcato implevi, et ore in aqua calcis inverso quiescere permisi; rebus sic sese habentibus, intra vas collocavi animal, quod trecies spiravit
diutius, quam, si aquae calcis vice aqua com-
muni usus essem, spiravisset: Aere videlicet B fixo,
16쪽
fixo, quamprimum e pulmonibus ejectus est; ε sese calci adjungente. 'Evulgatum hoc experimentum nullius magis quam Priestley admirationem excitavit: Primo intuitu, de ejus eventu, animo dubitationis non experte, haesit ille tacitus; instituit vero, et publice edidit postea, sequens experimentum: Scilice., Duos mures inter se simillimos sele- git, et ex aequo duo vasa aere dephlogisticato implevit, quorum unum in aqua calcis inver- sum locavit, alterum vero in communi; positis ε tunc intra vasa muribus, post tres horas, am- bobus et diminutio, et phlogisticato aequalia
Quam avide enim aqua fixum aera absorbet, ignorat nemo; et judicet aliquis haec experimenta inspiciens, cuinam eorum magis fidendum est: Quantum ad me spectat, hujus eventum ad consectaria ab illo facta omnino refellenda suffcere, non possum non cogitare.
4to, Inter caeteras dephlogisticati aeris dotes insignes et sui proprias, primum et praecipuum sibi locum vendicant etactus quos hic aer in vegetabilia edit omnigena: Dum enim aer phlo-
17쪽
gisto oneratus iis pabulum suppeditat, hoc principio privatus vitam aufert. Solers quidem Scheele in contrariam sententiam ivit: Ultra autem dubii aleam Ingenhousis et Priestley rem posuerunt; constat enim, ex eorum eXperimentis, effectus, quos vegetabiliadum vegetant, et animantia dum spirant, in atmosphaeram edunt, omnino inter se contrarios esse: Nam haec illis pabulum ex ore continue fundunt, lethum vero sibimetipsis; et vice versa. Quapropter regnum unum adfert salutem alteri, ipsi necem ; et, ni benigna natura aequilibrium servaret, brevi perirent ambo. Quin et animalium quorundam exhalatio per cutem ad atmosphaerae salubritatem confert; dum vegetabilia nonnulla e foribus emittunt halitum, qui et flammam et animalium vitam extinguit .
Quoniam igitur phlogiston vegetabilibus pabulum vitae praebet, et quoniam aer dephlogisticatus hujusce principii nihil continet, facile apparebit, quod vegetabilibus in hoc sitis brevi
finis crescendi erit; atque rem sic se habere eX- perimenta probarunt; sic enim posita morbide
creverunt, et cito vigere desiverunt. Priestley, VOl.
18쪽
3tο, Philosophia naturali nitrosi aeris invenistione locupletata, utilissima ejusdem indoles, quod ad aera atmosphaericum ut et dephlogisticatum imminuendum, cito fuit evulgata. Hingenim illi ingeniosissimi viri Landrini et Fontana instrumenta excogitavere euiometera nuncu-Pata, Ut eorum ope de cujusvis aeris sinceritate judicarent. Instrumenta sunt sat simplicia: Tubus vitreus, unius vel plurium unciarum capax, in gradus dividitur: Nitrosi aeris duobus aequis portionibus intra hunc tubum positis, et tertia dephlogisticati, si tres istae mensurae ad quintam totius magnitudinis partem imminuantur, tunc dephlogisticatus aer atmosphaerici puritatem quinquies superare dicitur; etenim, si vice dephlogisticati atmosphaericus aer in hoc eXperimento usurpetur, quintam partem amittit tan
6to, Agitatus una cum aqua communi aerdephlogisticatus, nihil absorptione amittit: Peculiaris quidem huic aeris speciei est haec indoles ; et hinc agitatione in aqua ab heterogenea materie aliqua purgatur. Fontem enim philosophi tandem reperiere, unde scatet ista hujusces uidi magna vis, quam vel pluvialis vel fluvialis aqua
19쪽
aqua fundit, modo splendentibus solis radiis sit objecta.
De Aeris Dephlogisicali Natura. FLU1DI tam miris dotibus praediti philosophi naturam diu quaestivere, et iteratas conjecturas, vero longe dissentaneas, etiamsi experimentis propriis nitentes, in medium protulere. Attamen, nova regione patefacta, viis autem per illam ducentibus ignotis, viator Cupien8 extrC-mas partes attingere, dum rectam viam invenire laborat, tractus avios haud raro tentat. Exinde,
quicquid alicui de hujusce fluidi natura magis placuit, in vulgum edidit, et diversa opinio unumquodque opus ornavit; de nonnullis quarum, paucis perpensis, illam quae veritate videtur magis niti breviter eXponam. Diu valuit opinio, a Priest ley prolata, indi- ῆstas acidum nitrosum, pauxillo terrae adjun
20쪽
to, aera dephlogisticatum formare; quia actione, quam acidum hocce in diversa terrae genera exercet, tale fluidum semper adeptus est ille. Virum autem hunc eXimium latebat, quod, cum Scheele tum alii, ex acido nitroso solo largas ejusdem quantitates obtinuere. Ipsa quoque etaperimenta, quae opinioni Priesileianae ortum praebuere, majori cura instituta, eam ex toto diruere; etenim inferiori caloris gradu, Fontana ingen. aera dephlogis icatum et magna copia, et eXimie purum compa ravit ; illiusque errorem detexit, et promulga- .vit. Gradus enim caloris, quo Priestley usus est, semper aliquam terrae partem volatilem lreddidit; et illa vasorum cervicibus plerumque adhaerebat; separata vero, pondus terrae amissae aequabat. Quare nobis inferre licet, aera dephlogisticatum nihil terrae continere. Alteram a vero aeque alienam ac priori dissimilem opinionem Scheele evulgavit; et acidum subtile, cum phlogisto iunctum, aera de-phlogisticatum edere, ei placuit. Hic igitur mirandi copiam habemus, quare
vir iste ingeniosus sententiam ediderit, contra quam tot, tanta, et tam valida experimenta stant