Dissertatio chemica inauguralis, de duabus aeris speciebus aquam gignentibus : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici

발행: 1786년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

21쪽

fluidi hujusce dotes, omnes fere chemici attribuere ; et jure, quoniam aere dephlogisticato et

igne operantibus metalla in calces mutantur;

quibus phlogisto adjecto, et igne rursus applicato, forma metallica brevi redintegratur: quoniam praeterea ille animantium respirationi multum subsidii fert, vitamque vegetabilium extinguit: Et denique quoniam, deficiente hoc fluido, comburitur nihil, utcunque ustioni aptum; abundante vero phlogisto flamma ipsa brevi extinguitur. Hunc in modum res se habuere, cum quae instituit Cavendissi experimenta, oblivioni nunquam tradenda, in lucem edita sunt; illaquel litem fere dirimerunt; victrices et bene meritas palmas adepta sunt; ingenio necnon hominis, coloribus antea nitidissimis depicto, splen

dorem dedere ΠOVum.

quum enim ille commiscuisset aeris inflammabilis 423 portiones, et atmosphaerici Iooo in globo aereo, mixturam ope scintillae electricae explosit; hic quinetiam aer omnino evanuit, illius quinta pars. Intus globus rore obtectus est; atque exinde collegit, aera inflammabilem ex toto, et

atmosphaerici

22쪽

a i DE DUABUS AERIS SPECIEBUS

atmosphaerici quintam partem, fuisse mutata in

rorem.

Iterum, quum emensus esset dephlogisticati aeris I95Oo grana, ea cum 37ooo inflammabilis miscuit, et haud aliter ac in priori experimento, sed partitis vicibus, explosit, atque decem grana humoris adeptus est. Talia sunt experimenta, tales effectus quos illa dedere cum philosophus iste eximius sententiam suam de natura et dephlogisticati aeris, et inflammabilis,

publici juris fecit.

Ex his collegit, aera empyraeum sub antiam: simplicem esse, cui adjecto aere inflammabili, aqua evolvitur; igitur nihil aliud esse, nisi a- , quam dephlogisticatam. Ex his aeris diminutionis, dum processus iphlogistici peraguntur, rationem reddidit. Ex his quoque opinionem, quam Κir an protulit, de aeris fixi evolutione, dum metalla in calces mutantur, penitus refellit : Et, denique, His ducibus, Priestley experimenta multa, pulcherrima, e t ingeniosissima in aera omnem, aquam, et metalla instituit ; quae et priora fecerunt magis adhuc certiora, et nonnulla dederunt ΠOVa 3 argumenta necnon suppeditarunt unde,

23쪽

AQUAM GIGNENTIBUS. I 7

Unde, . quae sequuntur inductiones parte eximagna probatae videntur ; nempe, I. Metallorum calces aera fixum semper comprehendere ; et illinc oriri ponderis augmen. a. Aera dephlogisticatum in ejus compage nonnihil acidi semper habere. Haec igitur singulatim inspiciam, quae huic et illi favent recensens breviter.

Metalla, dum in calces rediguntur, aera de-phlogisticatum absorbere, Lavolsier et Lubbockjamdudum comprobarunt ; repertum est autem, quasi heri, aera siXum ex ejusdem cum phlogisseto conjunctione prognatum esse. Restat igitur ut, hoc cognito, eXperimenta inveniamu8, quae sententiam jam prolatam et illustrent et corroborent: Liceat ergo experimentum quod nuper instituit Priesiley citare. - In vase vitreo,' inquit ille, ε septem aequa- libus empyraei aeris portionibus collocatis, quandam ferri vim induxi quoque, 'et lentis

ope eandem accensi; brevique seXagesimani partem unius portionis septem tantum occu- pavere, et metallum in calcis formam fuit re 8 dactum. Calce ponderata, inveni illam tan- , tum ponderis acquisivisse, quantum aer amise-

24쪽

18 DE DUABUS AERIS SPECIEBUS

Ac istae squamae quas ferrum candens per hibet ejusdem naturae fuit calx haecce; et illam intra vas aeris inflammabilis aliquod continens posuit; rursusque, adjuvante lente, accensit; cito aquae tantum quantum pondere et aera dephlogisticatum et inflammabilem aequabat, adeptus est; et denique metallo formam suam metallicam restituit. Idem experimentum similiter, quod ad omnia, in cuprum institutum, eventus similis subsecutus est.

Si igitur concedatur, quod jam proferenda

experimenta probarunt aera fixum ex phlogisto et aere dephlogisticato Progenerare, PrOcessus supra memorati videntur rationem suade- .re sequentem; siXum videlicet aera, phlogisto metalli laxato, ut semper igne et aeri dephlogisticato ambienti se adjungente, evolvi; illum attrahere calcem ; simulque metallicam perire formam, et augere pondus. Calx vero lente et aere inflammabili agentibus parata sic, ad formam metallicam restituta fuit; quamprimum attractio electiva duplex peracta fuerat; nempe fiXus aer, qui calci inerat,

decompositionem subiit; ab illo calx phlogistonattraXit, et metallicam formam induit; dum

aere

25쪽

AQUAM GIGNENTIBUS. I9

aere inflammabili et dephlogisticato junctis aqua

formata fuit. Quin et absque factis rebus, quae probent, theoriam tradere, tantum obscura Obscuriora, incerta incertiora, reddere valet. In praesentia autem nil tale metuendum est ; etenim neque pauca sunt, neque parum valida, quae theoriam jam prolatam fecere verisimilem. Porro, in omni eXemplo, cum ex aeris inflammabilis et dephlogisticati decompositione, aqua evolvitur, necesse semper est, ut hi certa ratione misceantur illius nempe portiones duae, hujus una); aliter enim nihil vel parum aquae obtinetur: Experimento vero satis accurate peracto, et cujuscunque aeris rationibus justis usur-

patis, evoluta aqua eorum pondus aequat.

Idcirco Priestley, dephlogisticato prius aere

ponderato, quam metallum ad calcem redegisset, i ejus ope, aeris inflammabilis talem portionem introduXit, qualis ad dephlogisticatum in aquam convertendum sussiceret; et, calce ad metallum restituta, aquae vim adeptus est et huic et illi aeri pondere aequalem. Quid inde colligendum, quaeso t Nonne ex hoc experimento satis manifeste apparet, aera inflammabilem minime

phlogiston suppeditaret Quare oportet ut eX alio

26쪽

ao DE DUABUS AERIS SPECIEBUS

alio fonte derivetur; nec ullus tam probabilis 3 rius, quam ille quem jam tradidi. Aera dephlogisticatum nonnihil acidi in ejus compage semper habere, quidam viri eximii crediderunt; alii vero multi in dubium hoc

Vocarunt, imo negarunt. Inter tantos homines parum sussiciunt nostrae vires tantas componere lites. Attamen, quibusdam nuperis eXperimentis fretus, pauca de re proferam, eam de qualagimus prope attingente. Hoc consilio eXperimenta synthetica in aera fixum instituta laetus: arripio; in omnibus vero hisce, ea in quibus: usurpatus est carbo ut fallacia respuerem 2 Carbo enim fere semper aera fixum continet, et eo aegre privatur : Dumque delectat aliquem ex carbone, et alia quacunque materie miXtis hocisluidum obtinuisse illinc partes, eX qesibUS COm- , ponitur, ostendere cupientem) saepe id tantum adipiscitur, quod ab atmosphaera inter comburendum alleXerat carbo. Animos igitur ad ea

revocamus quibus nil tale objici potest, quibus ab insigni Priesilly factis nulla praestantiora habemus, aliis vix opus est.

Ecce verba auctoris: ε Miscui,' inquit ille, cum duabus unciis ferri scobis, singulam prae- cipitati rubri; et adjuvante igne quadraginta

uncias

27쪽

uncias aeris adeptus sum, cujus sub processus initio vigesimiam partem aqua non absorbet etiamsi versus finem auctum esset residui m. Processu absoluto triginta sex uncias sinco isti- mi aeris fixi prorsus paravi, quas aqua penitus M absorpsit. Idem experimentum iteravi aere et ginco in loco ferri usurpatis; et evoluta fuit vis quaedam aeris, quae comprehendit A tres partes fixi aeris.

Quoniam igitur praeter inflammabilem aera, vel phlogiston, aes et ferrum ignis vi nihil fundunt, praecipitatus, praeter dephlogisticatum acta nihil, nonne fas sit colligere, aera fixum ex his ejectum, a phlogisto et dephlogisticato aere junctis oririt Etenim in hisce experimentis aere et ginco institutis, nihil plumbaginis adesse potuit ; cujus praesentiae errorem Κirwanascripsit Cavendissa. quandoquidem, his experimentis testantibus,

fixus aer evolvitur a conjunctione aeris dephlogisticati et inflammabilis, vel potius phlogisti, et

acidi dotibus imbuitur, unde, quaeso, deriVatur acida ejus indoles t Minime ex aere inflammabili; quicquid enim hujusce fluidi ope ignis ex

ferro comparatur, nihil acidi continere ab omnibus

28쪽

αρ DE DUABUS AERIS SPECIEBUS

nibus conceditur chemicis; quare oportet ex dephlogisticato aere derivetur. Eidem quoque sententiae inultum favet vis ista dephlogisticati aeris, quam operante igne crudum nitrum emittit. Hoc enim modo, tres ex quatuor hujusce salis partes in aera magnai ex parte dephlogisticatum mutantur ; et proces- su finito praeter athali nihil relinquitur: Licet enim celeb. Wati aera sic paratum cum aquai agitaverit, et nitrosi acidi haud parvam rationem obtinuerit, non tamen amissae aequalis su it ; necesse est igitur, ut hic aer in ejuS compam ge nonnihil acidi complectatur. His perpensis, dephlogisticatum aera aliquantulum acidi semper comprehendere, non cogitare non possum : Et experimenta, quae hoc sui dum haud parvam ignis quantitatem ex decOmpositione emittere docuerunt, rationem Praebuere cur sub sensibus acidum nunquam cadit, . donec aer decomponitur, vel cum alia materie

jungitur: Quantum enim et ignis et phlogiston mutant vel formam, vel indolem cujuslibet fluidi, Patet omnibuS. Etenim, igne deficiente, aqua formam glaciei induit, scatente vero Vaporis. Abundante

29쪽

AQUAM GIGNENTIBUS. z3

Abundante phlogisto, nitrosum acidum nunc aera dephlogisticatum edere Videmus ; et nunc, ratione diversa, in aera nitrosum mutari. Operante eodem principio acidum vitriolicum modo in sulphur transiit; modo fit acido- vitriolicus aer. Porro, eX antea citatis experimentis apparet, aera dephlogisticatum nonnihil acidi semper continere; et, quoniam cum e erimenta quae Cavendisti instituit, tum nitrosi acris decompositio, quam dephlogisticatus aer facile essicit, ignem ei inesse monstrarunt; nonne data praebentur a quibus colligamus, hujusce elementi prae- .sentiam in causa esse, cur acidum latet, donec aer vel decomponitur, Vel cum alia materie jungitur tPostremo, ex ratiocinatione jam tradita sequi videtur, aera dephlogisticatum esse revera aquam dephlogisticatam uti Cavendisti ingeniosus opinatur) ; verum et ignem et aliquantulum acidi ei semper quoque inesse.

30쪽

et DE DUABUS AERIS SPECIEBUS SECTIO TERTIA.

De Aeris Infammabilis Origine et Dotibus. INsIONIs et peculiaris flagrandi facilitas, qua gaudet aer inflammabilis, nomini praebuit ortum ; attamen, ab iis qui metalla effodiunt,sre. damp appellatus est ; fluctuans summis in fodina

rum locis, et cujusvis rei comburentis contactu flammam concipiens, dudum istis cognitus, nec raro lethalis fuit. Hoc fluidum natura copiose fundit; i scatenienim eo, corpora animalium, vegetabilia, et fosssilia, et suppeditant, modo rite tractantur. Multum vero inflammabilis aer variat, prop ter varia corpora a quibus fuerit natus; attames ejusdem nil sincerius vel experimentis magis ap tum, quam id, quod eX ferro et Zinco ejicitur.

dum illa in acido vitriolico solvuntur, vel dum carbo comburitur. Apparatus est satis simpleX, Vasa

SEARCH

MENU NAVIGATION