Dissertatio chemica inauguralis, de duabus aeris speciebus aquam gignentibus : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici

발행: 1786년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

31쪽

AQUAM GIGNENTIBUS.

Vasa duo inter se conjunguntur, tali modo quod

externus aer internae superiaciei intercluditur; horum unum effervescentis mixturae capax aera evolutum in alterum mittit.

Quomodocunque vero genitus sit hic aer, hae sunt dotes quibus maxime ignoscitur: Ιmo, Pellucidus est, et perpetua vi resiliendi gaudet: ado, Contactu summae accenditur: sio, Animalia necat: ηlo, Torpida reddit insecta: o, Eta quaviscunque substantia paratus sit, dum recens, Odore ejuidem praeditus est : 6to, Vegetabilibus pabulum suppeditat: 7mo, Cum aere vel dephlogisticato vel communi mixtus, facile et .magna vi exploditur : 8ίo, Aqua absorbetur: 9no, Himosphaerico aere multo levior et t. 1mo, Pelluciditas ejus, et perpetua vis resili-ἰ endi, sunt dotes aeque aeris speciebus caeteris ac insanamabili communes: Diversis modis privantur his ; sed rursus ad formam aeris bre-Vi, nec magno negotio, restituuntur.etri, Flagrandi qualitate aer inflammabilis gaudet; et hinc multis mirandis originem nunc praebere fertur, quorum rationem philosophi antea quaesiverant frustra; talia enim flagrantia illa meteora, quae cursum per atmosphaerae I regione S

32쪽

:6 DE DUABUS AERIS SPEC IEBUs

regiones superiores tenent, et longe lateque claro lumine terris affulgent. Huic, nec sine causa, quidam ascripserunt aeris impuritatem culmina Versus altorum montium; etenim, progrediente putredine, ille magna copia emittitur; et, quia levissimus est, celeriter petit aera altiorem, et magis rZrum.

In stagnis et fossis, ubi vegetabilia apud fun, dum putrescentia, ubertim aera inflammabilem profundunt, aquae superficies facile oculos spec taculo quodam delectare potest: Candela enim tali superficiei admota, statim, mirabile visui flamma per totam vagatur; et aspicienti quid flagrat discernere perdissicile est. Comperuerunt autem philosophi, quod aer imissammabilis accendi nequit, nisi prius Cum aere vel dephlogisticato vel atmosphaerico misceatur; et eorum vice nitrosi acidi vapores fungi reperiuntur. Plerumque autem recensitae sunt hujusce fluidi species duae ; quarum una lambentisamma uritur, et ex vegetabilibus comparatur; alteram metalla, dum in acidis solvuntur, emit. tunt, et illa flammae contactu exploditur.3tio, mae animalia experta sunt aera infam-mabilem respirare coacta, luculenter monstrarunt

33쪽

AQUAM GIGNENTIBUS. 27

runt quam nocivus est iis. Experimenta necnon, quae Fontana instituit, hanc rem valde illustrarunt: Ex his enim collegit ille, quod animal aera inflammabilem, cum pauXillo communis mixtum, impune potest inhalare; et post unamquamque solitam expirationem, tantum aeris intra pulmones relictum esse, quantum ad inflammabilem aera innocuum reddere sussiceret: Si vero aliquis, Violento nisu, Omnino pulmones aere depleret, tunc, aere inflammabili inhalato,

statim animam emaret '. . De modo vero quo hoc essicitur, multa extant dubia; praecipue quia, interempta aere inflammabili animalia, eadem signa ostendunt, ac ea quae fatum simile ab aere fixo subierunt: Ex hoe collegit Priestley l, horum utrumque eodem modo vivum corpus assicere. Qui vero sit modus, necesse est, Ut alia experimenta ostendant. Summa enim fiducia, propriis munita experimentis, contendunt quidam, aera fixum genus nervosum validissime sedare, et hujus mobilitatem delendo lethum inducere ; quia animalibus eo peremptis per totum corpus fibrarum musculosarum irritabilitas deleta fuit. Eadem

34쪽

Δ8 DE DUABUS AERIS SPECIEBUS

dem vero experimenta ab aliis iterata contrarium eventum dedere; atque idcirco, unde aliquis pro certo de hac re statueret nil habemus. Certe hallucinati sunt egregie ii, qui ad suffocationem seipsos receperunt; etenim animalia in clausis conclavibus interempta asthmatos nulla signa unquam exhibuere, sed potius apOplexiae vel asphyxiae; et procubuerunt, quasi profundo sepulta somno, vel nimio Baccho obruta. Quae igitur vel aliam sententiam stabiliant, vel altei m refellant, desunt experimenta ;hisque fabricam 'labantem, male materiῖtZm, etiamsi Berginario constructam, instaurandi et

locus et opus est.

4to, Effectus, quos in insecta aer infammabilis edit, iis peculiares sunt; etenim, intra vas hoc fluido repletum collocata, omni motu privantur cito, et signa quasi mortis sese proferunt : Attamen, nisi diutius quam per semihoram ibi manserint, in aera liberum relata, revi viscunt, et pristina eorum alacritas cito redinte

5lo, Cujusvis plerumque est ex odore judicare qua substantia vel materie editus fuerit aer' inflammabilis. Quicquid enim animalia suppeditant, odore sui proprio discernitur ; diversus

enim

35쪽

AQUAM GIGNENTIBUS. z9

enim ille, qui eX vegetabilibus provenit; diversus iterum, qui ex metallis. Sed, praeter odorem peculiarem, quem, aere suo inflammabili, unumquodque naturae regnum impertit, ejusdem regni quaedam hunc odore sui proprio imbutum profundunt; hujusmodi sunt oleum terebinthinae, vini spiritus, &c. 6Io, In superiori dissertationis hujus parte,

quam male aer dephlogisticatus ad vitam vegetabilium sustinendam susscit, ostendere conatus sum; et phlogisti defectum ut causam recensui: Quoniam igitur, si non omnino, Certe magna ex parte, ab hoc principio formatur inflammabilis aer, quin vegetabilia ab eo pabulum acciperent dubitaret nemo : Et, quod hic contemplatio habet verisimile, philosophorum eXperimenta pro

barunt.

Repertum est aera inflammabilem quibusdam vegetabilibus pabulum et nutrimentum suppeditare; illum nonnulla ex iis, ut experimenta in epilobium hirsutum instituta edocuerunt, ingenti copia absorbent. Hisce suadentibus, illud fluidum vegetabilia valde assicere, quibusdam l placuit. Huic enim agrorum fertilitatem suminum

inundationibus inductam attribuerunt ; scilicet, quia

36쪽

quia vegetabilia recedentibus aquis' relicta, actputredinem vergentia, aera inflammabilem lar. ge profundunt. Huic quoque attributa est vis ista graminuquam paludes semper pecora suppeditarunt: In fluviis necnon et locis stagnantibus, ubi Vegeta . bilia quaedam vigent, crescunt, et florent, dum alia fundum versus putrescunt, illis aer inflammabilis pabulum suppeditare fertur. 7mo, Cum aere inflammabili commistis vel dephlogisticato, vel communi et eXplosis, eun

dem fere semper eventum provenire, CVolvi, nempe, aquam memormi supra : Alterum vero, ante hunc dudum notum, silentio praeterire non oportet: Vis enim explosionis tantam philosophorum. attentionem Vendicavit, quod brevi machinas, appellatas, excogitarunt: In

his enim posita hujusmodi mixtura, explossioni apta, loco pulveris nitrati aliter ad glandem plumbeam ejiciendam necessarii, et electrica scintilla admota, haud parvo impetu glans im pellitur ; neque raro exinde scinditur lignum fissile. Tali experimento aeris inflammabilis

tantum, quantum communi aequale sit, optime

convenit.

37쪽

8so, Quasdam aeris species aqua penitus absorbet ; alias magna ex parte, alias omnino res puit. Secundi generis est aer inflammabilis ;sed eXperimentis, quae Fontana et Sennabier de hac re instituere, aegre fidendum esse adducor

valde ut censeam.

Etenim ex his collegere, aera inflammabilem in vasis apertis una cum aqua quiescentem absorptione haud parum amittere; in occlusis vero nihil. Quam cito autem aeri objectus, et sub dio collocatus aer inflammabilis altiora petit, ignorat nemo in chemica arte versatus ; et his viris eximiis necessarium erit, antequam in haec eXperimenta juremus, rationem reddere, cur in iis aeris haecce species cum aqua potius coit, quam in atmosphaeram ascendit quoniam in aliis, antequam absorptio fit, necessaria estiterata cum aqua agitatio.

Experimenta, quae Priestley ' instituit, me judice, verum attigere propius; ille enim agitatione in aqua inflammabilem aera ad communis puritatem redegit: Ille ejusdem datam magnitudinem cum aqua stillata agitavit, usquedum absorptione quartam amiserat partem: Ille idem l experimenia

38쪽

a et DE DUABUS AERIS SPECIEBUS

experimentum, oleo terebinthinae pro aqua usurpato, vini necnon spiritu iteravit, et usque ad dimidium aer saepe auctus est, non mutata tamen ejus sinceritate; ille denique comperuit aquam quae igne ebullierat, rationem hujusce aeris multo majorem, et multo citius quam alium ullum fluidum, absorbere. 9no, Ecce altera dos inflammabilis aeris, specifica nempe gravitas quam minimal Nec hac in. signior ulla est, nec ad quodlibet fluidum perti net illa quae mentes hominum tanta admiratione perculit: Cognita. enim hac naturam latius contemplandi et explorandi nova ratio cito detecta est ; inde enim philosophi Alr-Balloons excogitarunt, quibus adjuti homines superas evecti sunt in auras. Uibusdam vero eximiis iphilosophis placuit, minus utilitatis ex eorum inventione proventurum esse, quam multi spera rant antea iExperimenta, diversis auctoribus instituta, studio inveniendi specificam aeris inflammabilis igravitatem dissimiles eventus comitati sunt. Secundum Cavendissa, cum aere atmosphaerico collatus, eam rationem servat quam :: I : Ia secundum

Blach in Prael.

39쪽

AQUAΜ GIGNENTIBUS. 33

secundum Fontana : : quam I : ad I 5 ; secundum Blach : : quam I : ad IO.' Hujusce vero discriminis haud latet causa; etenim pondus variat insigniter, propter modum quo comparatur ; nempe, si quando aut festinanter aut lente urgente igne ejicitur. Etenim, quo celerius emittitur, eo valentior est: Quo valen tior, eo levior.

De Aeris Inflammabilis Natura, FLUIDI tam miris dotibus praediti naturam indagandi et exponendi ampla fuit mentibus ad

rerum causas quaerendas propensis data copia :Nec de hac re siluere philosophi, nec otio trivere tempus; sed et multa fabricarunt, et rheorias

multiplices eXcuderunt, quarum OmneS recensere nec necessarium, nec operae pretium habeo.

40쪽

a DE DUABUS AERIS SPECIEBU3

Sunt autem quaedam, non sine magnis nominibus adjunctis, ideoque notatu dignae : Vix enim ulla sententia apud chemicos magis incre-.brescebat, quam ea indicans phlogiston merum,. et omnibus numeris absolutum, aera inflamma bilem formare: Atque ad hanc stabiliendam, . Priestley et Κiru an summis viribus laborarunt: Ille vero aliis tandem experimentis edoctus, di-Versam opinionem nuper amplexus est; dum

hic, antiquioris tenax, in ea hactenus perstitit '. Quare quae eximii hujus viri fere refutatae, vel saltem fere derelictae opinioni repugnant, ut paulisper inspiciamus licet. Novit unusquisque quam avide dephlogisticatus aer phlogiston attrahit, ob quod cum nitroso aere migius hic celeriter decompositionem subit; phlogisto nempe ejus distaciato. Attamen ex mixtura aeris dephlogisticati et inflammabilis, nulla unquam sit conjunctio, nec una species altera assicitur. Chemiae igitur princi piis ex toto videtur alienum dicere, aera de phlogisticatum ab alia materie, cum phlogistcnon debili assinitate gaudente, id sejungere Ve ro puro cum phlogisto minum, neque cum eo

coire, neque ullam subire mutationem. Intes ' Phil0sophical Transa mons, Yol. 7 -

SEARCH

MENU NAVIGATION