Disputationum anatomicarum selectarum /

발행: 1747년

분량: 746페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

121쪽

WALTUAR DE OBESIS ET VORACIBUS,

III empla hominum comprehendimus, quae tuter puella est undecim

annorum, pondere 1 ui corporis 'ducentarum librarum apud BARATHOLINVΜ cent. I. . His. JΙ : tamen neque fere inter reliquos Nico ΜACHVM SMIR NAEVIlio mittimus, qui teste GALE-N. o L. I . Meth. Med. c. s. neque se mouere, neque podicem

tangere poterat. Sed potissimum de adultae, et constantis aetatis hominibus, imo senioribus verba facimus, quoad obesi vel diu reste valent, vel tantum adhuc tolerabili vilo corporis incommodo, quod vix meretur morbi nomen, adficituatur. Neque vero temperamentorum doctrina estque distinctio lianc tractationem magnopere declarat, quin potius si graciles noueris, deinde veluti ex improuiso pingues ipsos et obesos factos cum videris, tum

illa omnis ad ludibrium usque infringitur, et fallit; etiamsi quodam iure singuinei, qui dicentur prae ceteris a d obesitatem sibi contrahendam procliues reputentur; scilicet, ubi in hunc finem

vegetus calor nativus, deinde humoris copia inter alia requiritur.

Sed maiorem omnino disserentium homines, qui ita crassii fiunt, si inuicem vel saltem vulgari obtutu recte comparentur, nobis fe- 16 runt. Nam alii mortales ipsa naturae, aliquando haereditaria bonitate crassescunt; sed si ii non nisi sub conditionibus aduentitiis pingues et obesi fiunt, sicut recte obseruauit HIERON. Μ ERUCvRIAL Is Lib. de Dee oratione cap. 7. de obe tate. Quare hactra flatione ea differentiae cognitio utilior esse videtur, cum in duplici hominum genere, alii tam procerae , quam breuioris staturae obesi, simul armosi, atque praecipue valentibus neruis, dein inde amplis tum vasis ac carnibus, tum ostibus simi fulti et instructi, contra, cum alii occurrunt obesi, qui pingui licet tentiomaso sint, tamen pectus angustum, carnes vero, et e TUOS, et reliqua vasa atqtae Osa tenuiora habent. Quos Omnes hoc nOstro dissertationis argumento comprehendimus , et quidem ali OS voraces, sed alios moderatos, et sobrie viventes demio dis inguimus, de istis praecipue dimari. Quam ob rem hoc doctrinae

genere haud expendimus, quae morbosum appetitum reddunt, siquidem haec inter multa sunt, qualia potius obesitati inferendae, et augendae aduersari solent. Nam, praeter omnem molt Osum si nὶ2.

122쪽

Docetur, si eut ex

te et pluribus

eaustis Ois hesitas inseratur.

stomachi stimulum, etiam in sanis amplitudo visceris, copiosus

humor, et carnosae substantiae eius partis singularis virtus, inter plures aliarum quoque partium bonitatis natiuae conuenientisque notas, appetitum valde augent, Unde maior etiam ingurgitatio sustinetur; imo vero dandum in hoc quoque genere quidpia in ingerendi consuetudini esse, iure praesumimus. Quod vero omnibus, sub tanto appetitu et alimentorum acceptione bonum naturae, et gratum plerisque est visum, id ipsum sicut ex abusu, et aliter, in utroque illo obesorum genere potius animalem oeco

nomiam offendat, et laedat, id nos iam disputare suscepimus. . IX.

Quare pinguedinem suam voraces continuo nutriunt, ne que solum mollioribus cibis, ut iuniorum carnibus animantium, deinde lae ficiniis, et farinaceis, porro pulposis, ac succulenti S, denique pinguibus, et Oleosis, largiterque acceptis omnibus obesitatem, promouere videntur; sed etiam acrium et aromaticorum , deinde vini meraci, et plurium spirituosorum liquorum, ac liberalius quidem epotorum, veluti omnium adhibito stimulo illi confortati, assumptorum copiam digerunt, imo duriora alimenta conficiunt, ac terrae tubera radunt; sed mobiliores partes, aucto ventriculi et intestinorum motu, ex omnibus eliciunt atque emulgent. Ex quo sanguinis balsamum aetherea ruiti et viscosarum partium mistione intima augeri, hinc massam sanguinis ad continuatam pinguium successionem globulorum inter

haec veluti compelli, et inuitari, denique aptis sedibus hos separari liquet. Verum, vilioris quoque pretii cibo, potuque alii voraces usi, nihilo minus obesi fiunt: Sicut neque quiuis eorum ab infantia

Boletum condire, et eodem iure natantes

Mergere ficedulas didicit, nebulone parcnte,

IVVENALIs sat r. a . hinc suapte bonitate viscerum tenuiore victu, et moderato rerum usu nonnulli pinguescunt. Nam saginationem quoque iuuat animus pacatus, vix curis affectibusque Vnquam

123쪽

WALTHER DE OBESIS ET VORACIBUS.

quam mouendus, ac turbandus, deinde vero etiam, quin dispensentur succi cauet, et viscerum robur vitae principesctiones, ex voto, ac notabili quidem tempore integras seruat; sed obesitatem tanquam sanitatis excessum in dies auget. Etiam illae prae ceteris mulieres, quae crebrius delibant, praesertim cum itiensi rua purgatio cessare per aetatem solet, aut cum parere desierunt, imo vero aliae, ob sterilitatem crasis e praeter modum fiunt: nec tamen sunt paucae, quae ex obesitate, sicut ex voracitate et otio sterilescunt. Nihilo minus uniuersum corporis opus cellulosum , quod supra diximus, ut in quibuscunque hominibus pingui materia impleatur, tum singularis quaedam et natiua eius requiri laxitas videtur; et hanc ita amplius definire verbis atque mensuris vix licet. Qua de causa nihilo minus saepenumero accidit, ut alii, sub athletico quoque vitae genere saginentUr, et alii, qui ante tenui corpore praediti fuerunt, iam postquam grauiorem morbum superarunt, vel matrimonium intuerunt, vel denique ubi aliter illi vitae genus mutarunt, demum pinguescant: cum contra, quidquid etiam alii moliantur, quam pancratice lauteque epulentur, ac vivant: tamen ob strictiorem illum habitum, gracilitatem corporis ipsi corrigere neqUe Unt. Denique omnem crassitudinem aliarum quoque stinctionum humanarum , et secretionum liberalius exercitium arcere solet; sed inter haec quoque Venus est.

Integrum iam nobis erit quaedam percensere obesorum vitae commoda; quod his ita comparatis doctrinam de incommodis, et futuri s morbis quodammodo illustrari confidamus. Igitur modica quoque et externa pinguedo hominem ab iniuriis, quas frigus adfert, deinde ab aliis, quas salium acrimoniae adscribunt, hinc ab rugis, turpibusque in corporis habitu inaequalitatibus, imo vero ab tabe subinde defendit, denique musculos, atque a 'has internas partes et ipsa ossa lubricat, Omnemque flexum et motum facilem reddit et expeditum. Ex quo praepingues et Obesi, quotquot armosi robustique vocantur. molliter discumbunt Toni. III. Ρ stat

rum hominum

simul O-be forum

vitae

124쪽

II UALTHER DE OBESIS ET VORACIBUS.

aut recubant, ac corpus volvunt, ubique tumentes attaehi, Ventrosi, maininosque, et aliter molles, homines visi. Quae quia desta in iuuenili, constanteque aetate, imo porro, partim grata. partim hoc tolerabiliora, cum facili sudore habentur, quo minus fere monstrosa facta ipsorum moles et forma est. Nani in annosioribus plurimum abest, ut plus grati commodique obesitas

ferat, ut potius incommodorum plurium, cum aetate senili numerus inde, et ab eodem augeatur, quo sibi homines olim vehementer placebant. Igitur aetate perinde, ac robore confirmaritorum istorum hominum, praeterlim VITELLIONI s gulae haeredum, tum appetituS insignis, tum quoque ad aliorum initidiam facilis, sine omni saepissime delectu acceptorum quorumcunque ciborum digestio est. Tam illi gustationi, millibusque

primae coenae pares, quam in secunda mensa voraces, et eXpeditos se praebent, et inter ientacula, prandia, coenas, ac comestationes ipsos videre, et horum appetitu moveri gratum est. Nam homines, quibus saepe corporis flatura, deinde non raro etiam vox grauior ac vultus auctoritatis speciem tribuerunt, hos

animo laeto, deinde oculis, prae cupiditate in saginam defixis,

ac torvis, Omnis quoque morae interiectae impatientes, sputantes, lingentes, quasi delibantes properare, hinc tanquam pernices comos ad capiendam praedam ruere , atque discumbere, ubi sic ipsos videre uicundum est, tum porro magna animi attentione seligere , interdum invidos diripere cibos , postea manus, a Chuccas iugiter festinanterque exercere, tandem solicitiores omnia corradere, haec sine eo haud obseruabis, quin commouearis.

Ita ex gratorum quoque recordatione ferculorum, aut cum imperant coquis, aut eos perstringunt, vel ubi apicia et exquisita ferculorum iura fingunt, aut verbis extollunt, iam saliunt illorum saliuae fontes. Raro suffertos conqueri de inolestia quadam subnata audies, ut neque in somnum meridianum, nisi forte ex consuetudine propensi sint. Quos communiter Matiuuin Romachi robur in appetendo immoderatos, tamen in digerendo cibo potuque felices praestat; sicut, de reliquo, partium Omnium bonitas, neque ignavos, aut sitipidor, sed ad obeundum quoque

125쪽

maiores, licet breui tempore labores, et corporis exercitationes idoneos reddit. Efficit autem ea internarum praecipue praestantia sedum , ut, quae abundare, aliterqUe nocere possent, illi optatius aut ferant, aut expeditissime per quascunque vias discutianti Nam, hi nives, illi glaciem sine incommodo potant, poenasque montium in voluptatem gulae Vertunt; quemadmodum l .

quitur PONI VS H. N. Lib. N. cap. N. Sed neque minor eorum felicitas in somno, quam inter coenas et crapulas, sub exercitatione gulae est: tam ipsi enim vero secure , alteque dormiunt, quam cupidi et attenti stomachum ante impleuerunt, quod somno plurimum reficiantur, ac potiori hoc tempore stomachus vires colligat, et ad obeundum labores nouos se praeparare soleat. Nihil his, per longam saepe annorum seriem, ex obesitate incommodi grauioris nascitur, nisi forte per inferiora loqui nequeant. Tanti, et pene incredibiles sunt illi fructus, qui ex laudabili neruorum, deinde cauitatum, meatuumque robore, et amplitudine, in cuiuscunque staturae corpora redundant; ut etiam armosi et carnosi illi functioiatun nobiliorum felici successi diu fruantur, et molem corporis facile ferant, carne3 vero TO-hustae et valentiora ossa atque ligamenta, quicquid intolerabile aliis foret, id omne egregie sustineant, aut liberius regant. Anatome docet, illorum omnium robustorum corporum pinguedinem spissiorem, et magis consistentem esse, nec ita facile diffluere, vel subito corrumpi, quemadmodum longe citius post mortem pinguedo quaevis corrumpitur, aut diffluit, ac putrescit, ubi obesitas diuersis conditionibus fuit subnata, et ubi minora commoda, imo maiores molestias in vita tulit.

f. XI.

Quae' nos de obesoruiti, simul voracium' visorum primo Eorum hominum genere ita cum conditione diximus, ut neque ab com- Vit4ς in milui mortalium lege, ac superuenientibus vitae incommodis

que viribus suis abutantur. Ex his vero incommodis alia obesitas affert, sed plura sunt, quae voracitati adscribuntur. Illi e- . P a nim

126쪽

116 WALTHER DE OBESIS ET VORACIBVS.nim vero inter corporis sui nixus plus operae ac spiritus, quam graciles impendunt, et inter continuatos labores sudore fatiga o-tur: hinc gressus et statio dissicilis est, et cor palpitat, nerui vero stupidi et torpida membra fiunt; ipsumque lassitum diaphragma quietem poscit, totique ad somnum facile inclinant. Dandum vero in hoc genere quid educationi, & consuetudini erit: nam ex liis contra otium atque ignauiam generosum petitur remedium. Sed pleno ipsorum gutture, turgidisque faucibus haeret saepenumero Viscosus humor, necis ex angulis, quos supra descripsimus, praesertim matutino tempore, et cum euigilarunt, sine difficultate, et molesto pectoris conatu e Xcutitur, nec raro raucam relinquit vocem. Praecipue vero gurgite', et qui immoderate vivunt, aduersorum saporum ructus crebriores, et nauseas experiuntur, hinc per vomitum reddunt, quod satiati abunde acceperunt. Nec coenat prius aut recumbit antestuam septem Comuit meros deunces

Ad quos fas Ibi hunc putat reuerti Cum coliphia sexdecim comedit:

MARTIA L. Dur. 7. SS. Qui licet subinde neque vomant, et, ut cum TVLLIO Philipp. a. o. loquamur, frustis esculentis, vinumque redolentibus, gremium suum et totum tribunal impleant, nihilo minus tum stomachum gratiant, tum respirationis obicem ponunt, deinde intestinorum tensiones atque dolores, hinc digerendorum molestos decursus, postea inordinatam alvum, subinde siccam, et haemorrhoides sentiunt, et acquirunt. Nam his auidis, et voracibus ab aluo longius spatium est, ut Ρ L I-Nius dicit H. N. L. IL. c. 7o. Tandem, ubi ad maiorem aetatem nostri peruenerunt, plurimum anguntur, quod citam,

molestamque sibi , qaippe gulae adhuc indulgentibus, futuram

sene flutem prospiciant, imo quod iam inodum magis tenere ininter epulas cogantur. Quare illi communiter liberaliori potu largiter compensant, quod copiae ciborum detrahunt, ut tam in

ponderandis, delibandisque cibis delicatos dominos Trimalchio

127쪽

rantur inae ommoda obeso rum et

minoribus natu

tur.

nes, quam in epotandis calycibus strenuos, et profusos sis inuenisturus. Inde vero Vinum, Vel fortior, palatoque gratus potus ipsos magis, quam assiduus olim stomachi labor consopit, stupidosque porro, qua corpori. robur, qua animae vires reddit.

g. XII. Quod si mortalibus magis nerui fiat imbecilles, quam de Compa.

primo hominum genere Obseruauimus, ae porro, si pectus concedatur ungulium , deinde Olla , et carnes, et ussa tenuiora sint, tum crebrius accidit, ut mediocris et minoris flaturae visi, quam quidem proceri homines crassescant. Neque vero istos omnes minori appetitu discumbere mensis, quam alterius generis homines saepe videbis, quod in ipsis nec raro carnosi stomachi et ampli sint, sicut demortuorum anatonae cognouimus. Uerum citius illi communiter satiantur, et magis facile se obruunt, viscera autem grauant, atque post epulas ad labores inepti ac somnolenti, aut aliter pes loris anxii sunt, et alii iam inter ingerendum prae labore stupent, obdormiscunt, et sudant. Postquam ita sus serto tenduntur omaso, iam ipsi, nisi fortassis vomuerint, fa-eile ex errore in diaetae regimine tensiones infimi ventris, et alia peiora sentiunt , quam quidem nos de altero obesorum genere diximus. Nam neque robustorum more extantem interdum sesquipede aqualiculum propensum, Vt PERSIVS far ra I. 37. obesorum abdomen describit, illi expediti, et sine grauiori incommodo serunt, neque eam ob causam, Vel leuem quoque laborem et corporis motum, sine dispendio virium, et artuum tremore, multoque sudore demum profuso absoluunt. Ad haec plerumque eorum breuiores ceruices, angustaeque fauces sunt, et hoc magis, aut excutiendus e faucibuS Viscosus humor, aut inter deglutiendum deuians ad angulum cibus exercet, aut tussis, vel vomitus ipsos angit; ut contractis quoque, et partim oppresis iuguli venis, illi saepius, tanquam ex strangulatione, inter hos conatus turgere capitis sanguine , et algere vehementius hac parte videantur, quam id alteris quidem obesis, et magis firmis non ita crebro accidere obseruatur. Atque inter epulas illi, immodera,

128쪽

Robustis

cetur,

si visi, poculum crebrius tenentur vacuare, ut ita cibos diluant. si strictior gula fuerit. Effunde hoc cito in barathrum , prope re prolue aluum suadet ΡLAVTVs Curcul. I. g. 29. Quaecunque incommoda vitae immoderatum ciborum usum sequuntur. haec quanto grauiora sunt, tanto magis ipsos monent, ut curiosiores vitiant, et modum teneant, nisi indulgere voluptati, et postea diuexari malis velint. Nihilo minus humida illis ventriculi et intestinorum temperies est, et ea, utcunque fieri potest, sibi succurrit, maximeque essicit, ut aluus facilis et laxa sit. Quorum pinguior quoque linguae sedes, hinc nata non raro infirmitas pinguedine obsessorum musculorum, qui ad loquendum conducunt, eos haud articulate loqui facit, et ipsis rhonchus, ac vo- eis raucedo prae ceteris frequeias vitium este tolet, quibus ipsi aliorum crepant aureS.

. XIII.

Plurima ex illis, quae sub nomine vitae incommodo rura comprehendimus, et fere ditaria appellari merentur, nec medicinam poscunt, haec, Obi nihilo inus perdurant, aut augentur, et grauiu4 angunt, tum iure referuntur ad morbos, nec raro ad grauiorum futurorum signa. Confidentius secum arinosiot robusti homines saepenumero agunt, ac raro cogitant, quod hoc magis repentinis morbis, mortique, vel ante senectutem obnoxii sint, quo quidem maiori voluptate, et vigore omnia sustinent, et exequuntur. Itaque in magnos morbos, acuto Sque,

quasi cum vehementissimo impetu, vel fortissimi illi, robustissii nique moriales incidunt, cum omnia implentUr, cum quae uis turgent et illi bene sibi precantur, ac leui saepe occasione data aegrotare grauius ipsi incipiunt. Igitur neque ipsos amplitudo Miscerutra , cauitatumque , aut omne robur tum iuuat, neque sigillatim cor magnum succurrit; sed hoc ipsum tanto magis premitur, nec raro opprimitur, quo magis operose vires suas ante e Xercuit. Quorsum refecti Obseruatio prima de corde grandiore. et quinta de anetarismate meretur, qualem inter alia ted hi digna LANCasi v s Tm de Mortibus fiditaneis exhibuit. Quod neque aliter

129쪽

WALTHER DE OBESIS ET VORACIBVS.

liter euenire solet, quam ubi communiter veluti praeparatur longiori tempore , iam Vero cumulate tenetur, grauiorque ita Dunc morbi subest causa ; et hinc obstinatis inflammationibus, et haemorrhagiis, aliter Vero cerebri presionibus, et a poplexiae,

paralysi, asthmati quoque conuulsuo, ipsique cuidam acutae febri, periculi plenis omnibus, denique vehementiori rheu- I matismo aut arthritidi sic viam sierni, plerumque cognosces. Copia humorum, deinde feruor sanguinis auctus, elastica denique

vasa saeuire morbum faciunt, sicut ante excellentem sanitatem praestabant. Quare qualitate admodum varia, morbosa, inutilia ac molesta iam cor et arteriae vehementius disiiciunt, et ita nobiliores partes, licet strenui ante sanitatis defensores fuerint, cruore et succis stasin inferentibus subinde oppilantur, ac laudatissimae secretiones turbantur, aut intercipiuntur. Sed, aliquando uniuersales morbos, particulares praeuenire solent, aut tales quoque aliter, et post praeuios istos grauiores relinquuntur. Sub quibus vero aegritudinibus uniuersum adfigitur corpus, illas fere sensus grauitatis toto corpore molestus, et crnrum insolita imbecillitas, aut pectoris agendi dissicultas: aliter vero aurium gravior tinnitus, et Vertigo, grauiores capitis, et in locis nuchae,

qui sunt dolores praecedere solent. Sub his ita vel singulis, vel

pluribus visis, non omnibus intemperantiae studiosis, aequaliter prosterni appetitum, aut iniici metum obteritatur, ut et ipsi confidentiores hoc epulandi habitu suo, et consuetudine tum fiant. Igitur incertum ac fragi Ie est hoc naturae munus, quod obesis datur, plerumque breue etiam in his, quibus largissime contigit. Qui natura sunt valde crassi, breuiore vita fruuntur dicit HIPPOCRATES Aph. M.fcct. a. . XIV. Quanquam crassi et debiliores minus ad acquirendum illos Morbi morbos sanguineos, quos Medici ita dicunt, disponantur, ne- reseruo que vero prorsus ab se alienos istos esse conflet; tamen ad simi- ivxtos saltem serosos, et pituitosos, quos vocant morbos, potius c6 hos esse procliues e Xperientia docet. Deinde vero plura vitae . incomitioda, viae i2lis surra descripsimus, cum magis perma' vorates

Δὶent, propensi

sunt.

130쪽

Iro WALTHER DE OBESIS ET VORACIBUS nent, vel asperantur, ut medelam quoque poscant, iam tanquam morbi considerantur. Atque his frequens prae ceteris est lippire oculos, aut illacrumari, deinde ipsos tenet catarrhus, et infessat saepius coryZa, vocis rati cedo, et asperitas, hinc dentium dolor, angina, auriumque tinnitus, et ipsa audiendi disse ultas, porro molesta iustis, et humidum afllima ; praeter ea anorextu, nausea , et aegre succedeus vomitio, tandem crebriores colicae passones, et flatus, sed crebriores quoque diarrhaeae, quam alui adstriectiones diuturnae. Verum inter peiores, aut salte in magis contumaces morbos sunt, e quibus nonnulli interdum fu-su in extra vasa serum in cerebri ventriculis pro causa habent. memoriae, et sensuum hebetudo, Vertigo, apoplexia, paralysis, et spasmi , deinde catarrhus suffocativus, pleuritis, palpitatio cordis, malignae febres, cachexiae et Oedemata. Ecquis iam omnes viscerum scirrhos, et ulcera, vel reliquam malorum sarcinam, quae illis imponitur, iam adferet, et lectorem detinebit 3 potiora saltem, et quae cum indole hominum succis plenorum conueniunt , tantum attulisse sufficit, quippe quos illi succos hoc minus digerunt, quo magis immoderate vivunt. Hi citius prae ceteris senescunt, Vt ARISTOTELEs de Part. Animal. L. a. c. F. Obseruauit; imo grauior sibi morbus ipsa senectus es . Proinde narium, fauciumque delibutarum uberior tum mucus, et maior sordities habetur, loquela vero, prae balbutiente lingua, et labiis stupidis, et dentium casu aegre intellia gitur; ad haec hebetes nerui, et artus, in primis ex praeuio abusu Bachi et . Veneris si unt, imo laZantur alui et urethrae motuum moderatores musculi. Quibus porro obelis, cum aetatis incremento maiori polypi in vasis et cordis si nubus haud raro fiunt, qui pingues interdum sunt, teste BoNΕΤΥo insepulchr. Quibus

naturae

motibus

tionibus obeli et

Uoraces

leuentur, exponi

At, alia vitae incommoda, qUae obesis omnibus, gurgi- desere libusque facile superueniunt, Vomitio et di arrhaea tollunt, ut ipsos aliquando morbos detineant ; quidam nihilo minus morbi futuri evacuationes quoque alias requirunt, sin arceri velint. Ssd, in primo obesorum genere crebrius vomitur, in altero al-

SEARCH

MENU NAVIGATION