Institutionum iuris canonici siue Primorum totius sacre iurisprudentiæ elementorum. Libri quatuor. Authore Francisco Antonio Phoebeo Societatis Iesu

발행: 1698년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

c Titulus Proemialispertinent ad Sacramenta nouae Legis. Io. Ias positiuum humanum dicitur, quod ab homine latum est habeate potestatem legislativam ,. quod etiam hib-

diuiditur in Ius gentium , Ius Ciuile, &Ius Canonicum, de quibus iuris speciebus sermo erit ita sequentibuS .

f. II. De Iure gentium , Ur ciuili ia

r. AT Omen Iuris gentium duplicite C

L . sumi potest: primo lato modo,. quatenus complectitur omae illud Ius, quod est omnibus hominibus proprium,. atque commune, sub qua acceptione Venit etiam ius uaturale, sol is , & omniabus hominibus competens, quod ab aliquibus vocatur ius natural secundarium,. ad discrimen alterius. iuris naturalis. Communis cum brutis, quod vocant Ius. naturale primarium : atque ita sum inurin l. a. . Ur . . de Iust. σ iure, Ubi in s. eius exemplum affertur Religio erga Deum , pietaS erga parentes &c.. quae tamen sunt iuris naturalis , seu unicuique hominum insiti ab Authore naturae, etii secluso omni alio praecepto extrinseco . a. Secundo sumi potest strictius Prout adsequate distinguitur ae toto Iur uaturali; re tu ac nomine Iuris gentium

intelligitur Ius illud, quod omnibus,

22쪽

De Iure can. in genere 7 aut plerisque gentibus commune, Se Proprium est, ita tamen Vt non fundetur in solo rationis instilletu , sed introductum fuerit communibus moribus, &consuetudine ad exigentiam humanae utilitatis, aut necessitatis. Huius generis sunt plerique contractus, bella, paces foedera, aliaque similia , quae numerantur in g. Ius autem gentium. Institia Iure naturi gent. Ur Gu., & in can. Iuggentium I o. dist. r. 3. Ius ciui se generlae sumptum' est omne illud Ius, quod in qualibet humana Repia constitutum est ab homine , vel ab ipsa Communitate pro gubernatione politica , & conseruatione pacis, atque Iustitiae . Plerumque tamen nomine Iuris Ciuili 'absolute , & sine addito prolati intelligitur pex Antonomasiam Ius commune Caesareum, seu Romanorum, sicut cesm Poetam dicimus, nec ad dimus nomen, subauditur apud Graecos Homerus, Virgilius apud latinos, quod est exemplum allatatum in b. Seu Ius

Er ciuili . q. Ius Ciuile ita sumptum aliud essscriptum , aliud non scriptum . Ius non scriptum est consuetudo quam diuturni

mores consonia utentium comproba

23쪽

8 'Titulus Proemialis moribus Listitutum, quod pro lege suscipitur, citin deficit lex c. confiaetudos. dist. i. Ius scriptum dicitur , quod a Legislatore legitimo immediate latum est, scriptumque dicitur, non quod ad

Iegis est entiam requiratur eius promulgatio per scripturam, sed quia leges Principis solentplerumque per scriptum

promulgari.

s. Iuris Ciuilis scripti species plures

sunt, quae numerantur in s. eonstar, Urseqq. In in eod; videlicet lex specifice

sampta, plebiscita, Senatus Consultias, Μagistratuum edicta, edicta Praetorum, Principum placita, Responsa prudentum. Nomine legis specifice sumptae intelligitur ea Constitutionum species, quas Populus Rom.Senatorio Magistratu interrogante, veluti Consule constituebat. Plebiscitum est quod Plebs Magistratu plebeio interrogante veluti Tribuno decreuit, cuius generis decretis robur communis legis accessi per legem Hortensiam , ita dictam ab Hortensio, qui ad conciliandam pacem sinter Nobiles, &Plebeios statuit, ut eorum Plebiscita vim communis legis haberent. Senatusconsultum est quod Senatus iussi, atque constituit. Edicta

Magistratuum, aut Praetorum , quae M a sunt a Magistratibus , aut PraetoribuS .

Principum placita, quae Imperatores VCI per

24쪽

per rescripta, vel per sententias defini. tiuas , vel per edicta decreuerunt. Re Gp onsa demum Pxudentiim sunt sententiae ,& opiniones. veterum quorundam Iuriscontultoruim, quibus , vel permissum fuit a Principe: Iura condere , Vehinorum dictis ab authoritate Principis robur legis accessitis Sumuntur haec excis. loco Instit. & ex l. de origine

Iuris. .

6. In omnibus his Iurium speciebus

tam multa ol im diuersis temporibus statuta sunt, ut duo pene millia librorum, numerata fuerint , & plusquam triciescentena millia versuum quibus Iura

continerentur eX l. v. c. De vet. iure

enucl. non sine magno disciplinae lega-lis incommodo, , cui ex tam ingenti rerum multitudine plurima praelevire necessarium, erat . Huic malo Vt mederetur Iustinianus, sapienter statuit tam inconditam vinitatem, breuioribus terminis restrinsere , reiectisque contrarijs , ac superfluis,moderatum legum compendium reformare, ut fadhim fit, per Tribonianum, aliosque m legali DCultate 3-m rentissimos viros:atque illud est quot modo habemus , ω est in usu, diciturq; Corpus, Iriis Ciuilis . 7. Constat autem Corpus hoc Iur si Ciuilis pluribus. partibus. Prima est Digestuus in tres partes distributum,

25쪽

io Τitulus Pro mirilispe in Digestum vetus Constans Σψ. li bris; in Infortiatum , ita dictum fortasse, quia continet leges circa Testamenta, Scultimas voluntates, quae sunt lages fortillimae ,& irrevocabilas, complectiturque sq. libros , & in Digestum nouum constans Ia. libris: Unde totum Digastum uniuersaliter contine: so. libros, diciturque etiam Pandecta a graeco vocabulo παγ quod significat totum & a

Verboδεχο ααώquod signi icat commere, seu capere, quasi sit volumen continen&in se omnes disputationes. , & decisiones legitimas , ut explicatur in l. a. Cia devet. Iure en cl. Exlhoc Pandectara nomine ortum habuit mo& itIe comm

nis inter Recentioles citandi Digestum per duplex L Nam cum oliin citaretunPer grεcam litteram se,quae est initialis in hac voce π δε κτο, eademque littera habeat aliquam similitudinem duoru nia,ff. paulatim ex errore Librariorum citari coepit per duo ifatque ita etiam apud Iuristas con suetudine inualuit is Ita tradit Alciatus ιιώ- t. Dispunct.cap.16. quamuis adhuc moderni Doctores non delint ,.qui priniquum citandi morem retiaent per litteram graecam π, vel latinam D.

8. Altera pars Corporis Iuris Ciuilis est Codex, ita dictus pex Antonomasiam ; quia quamuis omnis lib*t vocari

possit Codex, hic tamen dicitur Codex

sine

26쪽

De Iure can. in genere II sine addito propter dignitatem , V Ot continen& co Istitutio laes , de rescript a Imperatorum. Constad autem Ia. libris,

quorum primi nouem positi sent in proprio volumine , reliqui vero registrantur post volumeni Authentico- ramia Citatur autem per litteram maiorem

9.. Alia pars est Volumen) Authent corum diuisum in s. Collationes, ita dietas, quia ita illis. sunt simul collectae Constitutiones Iustiniani 2 dicunturque. etiam Nouellae , quia a Iustiniano factae fuerunt post Codicis compilationem.Ex hoc volumina AuthenticoruniaranslatqPostea fuerunt in. Codicem, & congruis titulis appositς qu a particuli abYrnerio quingentis annis post Codicis compilationem, ut notat Caesar costa lib. I variaris ambiguitiIuris cap. 3 . quae leges ita translata: vocamur ab Authoribus. Aut Bentica, cum caeteroquin. lex ud inelusa in volumine Authenticorum dicatur Auctenticum Post Authentica repe-viuntur ita Corpore Iuris duo libri constitutionum , seu constetudinum laudalium , acideinde nonulla alia opuscula Continentia quasda Constitutiones Fr derici, M Henrici Imperatorum ..Lo- Demum in fine ponuntur. Inst tutiones smaiani quae sunt quoddam legum compeadium, ac prima scientiast

27쪽

Ia Titulus Progmiatis legalis Elementa , ad eandem facilius addiscendam apta methodo concinnata, ac diuiduntur in q. libros. Quod autem in Institutionibus fiat nonumquam mentio Codicis iam ante compositi, ut in f Sed nec huiusmodi. Instit. de Legatis ς 3c vicistim in Codice fiat mentio Institutionum iam ante compositarum ut in LMeminimus i s. C. de Legitimis hs redib. repugnantiam non habet. Notandum senim est, ante compositionem Institutionum , imo & ante Digestum, authoritate Iustiniani fuisse compilatumCodicem quendam qui Iustinianeus appella tus fuit, abrogatis alijs tribus Codicibus,

qui tunc temporis exstabant, nempe Gregoriano , Hermogeniano , atque Theodosiano de quibus sermo est in . . vnaca C.de nouo Codice faciendo.Postea

itissu eiusdem Iustiniani ille idem Codex Iustinianeus emendatus fuit, & sic editus fuit alius Ced ex postquam editariam esse Iit Institutiones , ut constat exl. unica C. de emendat. Cod. Iustiniani . Hic ultimus emendatusCodex est quem nunc habemus , unde mirum non est fieri in eo mentionem Institutionum compositarum . Codex autem, cuius fit

mentio in Institutionibus,est ille Codex

Iustinianeus antiquior , qui nunc non eXtat, ut patet eX eo quod leges nonnulla a quae ibi citantur ea Codice:non reperia

28쪽

De Iure Can in genere Isperiantur in Codice, quem habemu. . g. S. De Iure Canonico ox XT Ltima , & nobilissima species Iuris humani positivi est Ius Canonicum, ita dictum a graeca voce κανων quae significat idem quod latine Regulae X c. Canou. 2. disi. g. eoqne nomine significatur Ecclesiasticae leges ad Diui nucultum , & 1ii pernaturalem finem animarum ordinarae , quae per Antonomasam sibi vindicant nomen regulae, quia quamuis omnis lex generaliter, siue C nonica , siue Civilis, dici possit regula iusti; Lex tamen Canonica est nobilior regula , Utpote procedens a potestate nobiliori, qualis e1t potestas Ecclesiastica , & ad nobiliorem finem hominem dirigens . Vocari quoque s spe solet Ius Pontificium, denominatione sumpta a Summis Pontificibus eius Authoribus,&a quibus habet authoritatem. Item Vo-Catur nonnumquam lato modo Ius Diuinum , ut in c. cum de diuersis. a.de Priu leg. in ε. tum quia Canones dictati sunt instinctu ac dono Spiritus Sancti, ut di

citur in c. Violatores. 2 s. q. t. tum

quia processerunt ex authoritatibus noui, di veteris Testamenti, ex c. ualia

29쪽

Ier I . De accusationibus , tum demum

quia Summus Pontifex acc epit pote st tem condendi iplas leges a Chri1to Domino , tanquam ipsius vicarius, & Successor Petri . a. Canon ita. generice acceptus

multipliciter diuidi potest. Primo, enim,

allas est vitiuersalis,. Qu.communissatius. particularis. Vniuersalis, seu communis dicitur qui fertur pro tota. Ecclesia a sparticularis autem,qui fertur tantumOdoi Pro certo particulari loco , eXtra quem Canon ille iisti obligat , cuius generis.

sunt leges illet particulares , quq statu tae. sunt tantium pro hoc, vel i lici parti culari Episcopata dic. Νomen tamen Canonis ab solute prolatum. solet intelligi de lege.Ecclesiastica uniuersali 3. Secundo alius estCanon scriptus, alius non scriptus, quemadmodum stiam Ius Ciuile paulo ante. diuidebamus. Canon script9s dicitur , quem fere Ecclesiasticus Legislator, qui plerumque leges tuas per scripturam promulgare solet. Canon non scriptus est Cousuetudo Ionpo usu tirmata obligans Per modum Legis. q. Tertio Canon scriptus generi ceacceptus subdiuiditur in Canonem specifice sumptum , seu in significatione minus ampla,in Decretum , in Episto

. datum

30쪽

De I e Cania in genere.

datum, in Interdictum , & Sanctionisi, quae diuisio assertur a Glos. iii decreto

Grat. Eist. 3,.omnes.. Nomine Canonis

specifice silmpti , seu in significatione minus ampla intelligitur Constitutio , seu lex edita a Concilio generali . Decretum etiam specifice silmptum estConstitutio edita a Summo Pontifice. , nulla Praecedente alicuius consultatione d pi-1tola Decretalis dicitur Constitutio facta a Summo Pontifice ad consultationem alterius, scripto transmissa , & pr blicata . Dogma est Constitutio doctrinalis circa fidem - Μandatum,. Constitutio circa mores . Interdictum, constrututio aliquid prohibens , nulla certa Psena pro transgressoribus interposita.

Sanctio demum, per quam ita aliquid

prohibetur, ut simuI adijciatur certa a Poena transgressoria Sumuntat haec ex praecis.Gloss. Omnes tamen iliae Constitutionum species sipe veniunt, & COnfunduntur sub uno eodemque nomine

Canonis, seu legis Ecclesiasticae. s. Quarto demum Canon alius discitur Extrauagans,alius inclusus in compore Iuris . Canon inclusus ita corpore Iuris dicitur omnis illa Constitutio, quae reposita est in voluminibus componentibus corpus Iuris Canonici, videli-Cet, vel in Decretalib. Gregorij , vel in Sexto , veI in Clementinis N c Cano a.

SEARCH

MENU NAVIGATION